iòi
/ i i i i in stratum densum compacta, demum diffluentia sub-
pulveracea. Color rubescens in nigrum transiens.
Obs. Inter omnia hujus sectioms genera nullum
tam formarum dives ac ubique obvium quam
hoc. At characteres specierum nulli adsunt acuti-
sporidiorum forma omnes simiilimae. Plurimas no!
tas vidi cum statione connexas. Quo succosiore
loco nascuntur (v. c. in ramis recenter emortms),
co laetior cMor, eo citius deliqnescunt; locis sicci-!
oribus magis indurantur, hand diffluunt, et lum
sporidiorum stratum persistens nigrescit, ut in T.
nigrescente Schwein. ! quae omnino hujus est generis,
prorsus laevigatum, Sclcrotioideum. Tubercu-
lario minor h k . variat sessilis, stipitata, receptáculo
albo, rubro, fuscescente — et multae formae stipite
fioccoso et glabro simiilimae saltim. — Hiic accedunt
dubia de autonoma earum natura. Species
strato sporidiorum rubro simiilimae sunt stromati
specierum singulis respondentium Sphaeriarum cae-
spitosarnm. Sic v. c. Tiibercularia , vulgaris in societate
Sph. cinnabarinae, T. lutescens cum Sph.
ochracea, T. minor cnm Sph. coccinea etc. semper
fere _ occurrunt. Inter species strato sporidiorum
nigricante sunillima vidi specimina evidentissimam
sistentia Doihideam, v. c. D. dccolorantem El. Fung.,
ubi de hac materia plura disserui.
« strato sporidiorum haud nigricante.
1. T. vulgaris, erumpens, strato sporidiorum rubro,
margine nudo.
Bill. Muse. t. 18. f. 6, Tremella purpurea. Linn. et Auct.
Sphaeria tremelloides. Wcig. Obs. Bot. t. 3. f. 1. Sowerh.
1. 294, Sphaeria miniata. Bolt, t, 127. f. 1. Tubero,
vulgaris. Tode — Pers. — Link Spec. 2. p. 99. Moug. et
Nestl. n: 84, et Recent. Tubero. Artemi.siae Schum.
Mire variat, ut plures vix addere possim characteres,
nec tamen omnia in differentiam datam
quadrantia hue referam. — In ramis exsiccatis stipitem
habet crassnm evidentem fuscescentem, alibi
album íloccosum, interdnm prorsus immersifm. In
cortice Betulae corrngatam vidi, qnasi compositam;
ad truncos recens emortuos Stilbosporae 1. Naema-
sporae more profluentem admodum laete coloratam
e. «. p- Ad ramos vulgatissima, etiam in caulibus
duris. (v. v.) /
Occurrunt formae simiilimae colore modo lutescente,
testaceo, cxpallente e, s. p. diversae.
2. T. ciliata, erumpens, strato sporidiorum rubro,
margine ciliato. Bittm. apud Sturm. IH. 1.
t. 14.
Receptaculum vulgo stipitatum, pezizoideum,
sed discus convexns. Praecedente multo rarior.
(v. V.)
3. T. herbarum, innato-sessilis, strato sporidio-
rum pallido expallente Iaevigato. Fries Obs.
l . p . 104.
Omnino diversa, minuta, pallida, habitu cete-
rum T. persicinae, at non erumpens. Vera Tubercularia.
Ad caules plantarum raro. (v. v.)
Obs. Tubercularia sarmentoriim Fries Ohs. 1.
p. 208. Exs. n. 259. vera est Tubercularia, minori
Link affinis.
De speciebus reliquis conferas Link 1, c ,; accedit pulchra
T, floccìpes# Cori?, ?. c* 7* t, 24,
* « strato sporidiorum nigricante, indurato.
4. T, granulata, strato sporidiorum rugoso sordide
rubro, demum fusco, margine nudo.
T. granulala. Pers, Syn, p. 113. et Auct. Grev, Crypt, Scoi,
t. 187. Fries Exs.
Sordida semper est demumque nigrescens, vulgo
gramiliformis compacta; snbinde vero extimum induratum
stratum corticis instar solvitur, et interius
deliquescit pulveraceum. Hic status est T. Liceoides.
Fries Obs. 1. p. 208. Ad ramos deciditos frequens.
(v. V.)
5. T. nigricans, strato sporidiorum laevi rubro,
demum nigro, margine nudo.
ih