520 TAPHfllNA.
licuerit. Ei proximae sunt Phylleriaceae, sed hae
mera exanthemata sunt sine propria et vegetatione
et fructificatione, nec veris Fungis immisceri de-
bent, Cum vero valgo inter fungos receptae sint
appeudicis loco eas addemus.
t e
A, TAPHRINA. Erics.
Erinei spec. Auct. Taphria s, Taphrina Fries Ohs. 3Jyc.
Sysi. Orh. Veg, p. 317, Schlecht. I, c, — Kuuz, 3Siic, Heft
2. p. 133.
GHAR. Pseudo - peridia elevata, liberata, ro-
lundato - clavata, in maculas sericeas stipata, materia
grumosa (spendo-sporidiis) farcta.
Obs. 1. Taphrina prae ceteris liberalur, nt
ad Gasteromycetes referendam censeat 111. Link
(Spec. 1. p. 162.) Ejus vero physiologicas rationes
easdem esse ac sequentium, nnllam adesse autonomam
vegetationem, nullam propagationem, certum
est. Jam Malpighi in tractatu de excrescen-
tiis et tumoribus exanthematibus adnumerat Ta.
phrinam populinam s. Erineum aureum Pers. —
Non tantum habitu, sed etiam cbaracteribus a se-
queatibus tantum recedit, ut genere différât, h. e.
in his plantis diversum a sequentibus typum offerat.
Vetustum abit in maculas subgelatinosas laevigatas,
ex quo analogia quaedam cum Gymnosporangio —
Alias Imjus maculae fecie satis cougruimt cum Spilocaea,
et physiologice considerata haec genera
baud louge distant.
Obs. 2. Incolunt folia arborum, hactenus qni-
dem in Amentaceis tantum observatae, hujus ‘fonna-
tiones species quodammodo dicendae, recedentes
situ aequabili et foliis immerso, colore aureo (T.
populina Grey. Crypt. Scot, t.33.), badio (T. alnea),
purpurescenti-griseo (T., quercina Schmidt, Erin.
ERINEÜM. 521
griseum Pers. — E. minutissiihum Grevill.). Sequentium
generum rariores et pauciores sunt, at,
quod singniare, . in eisdem arboribus, in quibus
Erinea et Phylleria optime vigent, Taphrinae si-
juul leguntur; quae quidem ratio praecipue me ad
genus distinguendum induxit. — Plenius exposuit
Cel. Kunze I. c. {E. pallidum 1. c. potius ad Erinea
referrem.)
B. ERINEUM. Pers.
Erinei spec. P. Auctorumque. — Erinenm. Fries ll, cc.
Schlecht. l, c. — Erinenm Giumaria. Kunz, Myc. Heft 1.
p. 137.
CHAR. Pseudo - peridia sublibera, inflata,
apice incrassato subdepresso, in maculas grumosas
stipata, intus subvacua.
Obs. 1, Bulliardus primus, nt videtur, hujus
speciem systematice ut autonomon vegetabile sub
Mucore ferrugineo (Erineum alneum et acerinum)
Champ, t. 5 1 4 ./, 12. descripsit. Sed mera exanthemata
sunt, per anamorphosin celliilarum superfi-
cialium foliorum orta. Color ex aetate maxime
mutatur; in foliis delapsis omnium fuscatur, ut vix
amplius discerni possint, uisi forma palilo constan-
tiori. Sed etiam haec ex diverso situ mutatur, v.
c. in foliis fagineis ipsis pseudo - peridia cupulato -
tuibinata vel turbinata, in maculas effusas digesta;
iu nervis vero clavaeformia in series lineares di-
gesta. Quantum color a matrice pendeat, eadem s.
d. species testatur; in foliis virentibus e pallido in
badium colorem abit; in horum nervis rubentibus
roseolum fit; in varietate Fag-* purpurea etiam pseudo
peridia purpurea.
Obs. 2. Erinei formationes tantum in foliis
arborum occurrunt, sed Taphriae longe vulgatiores.