XXV.
Valete, humanissimi Domini ;
Laus vestra super terram
Per longam vivat aetatem !
Laudent vos quaecunque moventur f
Plura loqui supersedemus
Doctae Sórores gratiam sitien tes *i
Hoc gratulatori um Carmen non ingratum
Londini et Assatuni 'f' palàm pronunciamus.
N° 4.
VIRIS
ILLUSTRISSIMA NOBILISSIMA SUMME REVER
E N D A AMPLISSIMIS ET CONSULTISSIMIS !
P l u r im a S a l u s !
Vestra hìc in SchaTholtia conversatio omnibus
erat grata, quare in omnium ore versamini in ce-
lebritate, immò indigenarum laude et memoria.
* Gratiam tantorum virorum sibi humillrmé apprecantes.
f Assatun antiquitùs urbs Angli se ; forte non procul a
Brandfurdà, hodie Brentfort, ad quam utramque Canutus
magnus, cum filii3 Adalradi Angliae Regie conflixit -, sed in
quà parte Regni sita fuerit, et num hodie sub alio nomine
existat, juxta ignoramus. Sed hìc metri tantùm causà ad-
hibetur.
Verùm post vestrum discessum res novae mihi
sunt relatae, quòd totum orbem intra triennium
emensi fueritis ; quo vasto itinere audito, miratio
mihi facta est, immò omnes in admirationem
vestri trahit, suo animo apud se perpendentes,
quòd non minùs incredibili animi robore septi,
quàm fìrmissima corporum complexione praediti
sitis. Quod Jacobus de Lamaire et Wilhelmus
Soutensis terrarum orbem peregraverint, memoriae
est proditum : vestrum susceptum molimenque
omnium est cultu dignum. Praeterea liberalitas
vestra penò regifica omnium meritò retinet ani-
inos ; qualis munificentia rara est in exemplis,
Praesulis Mag. Johannis Widalini exceptà, cujus
super anniversaria Evangelia orationes incolae ha-
bent, a Te, Nobilissime Troili, Schalholti emptas.
Huic olìm objectum, parsimonium optimum esse
vectigal, seram esse in fundo, opus esse cauto : ad
quod Praesul ; Mors semper impendet, nunquam
longè abesse potest. Àccedit stabilis atque in-
genuus mos et decor, ac inoffensa gravitas, nec
sine jucunditate senile iliud vix dum viriles annos
ingressi pondus, illaque exacta frugalitatis lex,
sine quà frustrà aliquis mentem applicet magnis;
modestiaque inusitata, quae neque summis, ut ille
ait, mortalium spernenda est, atque a Diis aesti-
matur. Igitur cùm vos ipsos loco ornatissimo»