Sedebant ultra mare
Compotationibus intenti,
Deinde honoribus aucti
Domum navibus remeabant.
V.
Sic etiam Anglorum naves appulere
Prisco tempore ad oras nostras,
Pretiosis vestibus et victu oneratae,
Quod nos lucrum diu recordamur,
Vestes optimas lintea et funes
Nobis subministràrunt, usibus inservientia ;
Nunc Islandis negatum est
His bonis diutiùs frui #.
nominibus obtulerunt, carminibus larga saepenumero munera
accipientes. Inter alios Thorarinus Lostunga, Laudans lingua
appellatus, pro cantilenà in honorem Canuti Magni Daniae
et Anglise Regis confectà, quam Hosudlausn, sire Capitis re-
demptionem vocavit, quinquaginta marcas argenti puri, mu-
neris loco, recepit, testante Knutidarum vità.
* Angli seculo quatuordecimo et sequentibus insignia cum
Islandis commercia exercuere, optimas semper nec unquam
adulterinas merces advehantes, unde haud rarò eorum mer-
catores in Islandià hyemàrunt, domibus passim in hos usus
exstructis. Ab iis qui ex Cambrià hue appulerunt, loca quae-
dam denominata sunt, ut Kumbravogur et sic porro. Haec
Anglorum commercia per varia interdicta in desuetudinem
sensìm abierunt, jamque penitùs exspiràrunt.
VI.
Hùc jam bonae frugis viri,
Ab occiduis oris vela dirigere
Non detrectant. Angli nimirùm,
In sinu Hafnarfiord subsistentes,
Plurimis cluentem artibus
Peritum itineris antesignanum
Opum datorem omnes fatentur
Unum Josephum laude praeditum.
VII.
Summà profectò cum laude
Dominus B a n k s nil cunctatus est
Per vastos pelagi fluctus
Navem dirigere;
Gloriosus suo cum comitatu
'Per tres annorum orbes,
Vero cum honore perlustravi
Varias mundi plagas*.
Vili.
Ignotas hoc pacto detexit
Insulas, id quod assevero,
In vasta et vorticosa maris serie,
Optimas-f- plurima soli fertilitate;
* Profectus quippe Anno 1763, rediit in Angliam Anno 1771*
f Mari scilicet pacifico, quod non immeritò dixeris, cùm
à Japponià ad Mexico MD mill; perhibeantur.