Contemplantur admodùm sapientèr
Nobiles viri, ut ars auogeatur.
Geiserem praeterea convenire gestiunt *,
Et, si quae plura audiuntur,
Manuscripta antiquitatis monumenta
Conquirere student honesti viri, ut ritè intelligant.
XIV.
Impensas omnes magnifico sumptu
Sine cunctatione agere
Haud gravatur
Anglus ille Heros, prout expedit.
Distribuii largè, Ut novimus,
Lachrymas Sororis Freieri aurum *[*,
* Geiser, Nom. propr: aquae aestuantis in Toparchià Arri
esensi, australis Islandiae, mirae profectò et recondita indolis ;
hujus contemplationi Angli Nostri integrum fermè diem im-
penderunt. Nomen habet a verbo islandico ad giosa evomere,
ebullirej aquas enim per intervalla in altum evomit.
f In Eddà et antiquà Poesi Islandicà, a Freyà Odini uxore
plurima auri Epitheta deducta suntj nam juxta veterem
Mythologiam lachrymae Freyae in aurum convertebantur ;
Pari modo, quod locuti sunt J'ótna, seu Gigantes, in aurum
mutabatur, unde J ’ótna mal, J'ótna tal, Gigantum sermo,
Gigantum loquela, pro auro apud Poetas haud rarò ponitur.
Aurum autem largè distribuere, jure dicitur Armiger Banks;
cùm non tantùm aureis sed et aliis pretiosis rebus Islandos
donaverit.
Ëximias artes libérales promovet
Vir munificus magnæque dexteritatis.
XV.
Ambabus ergo ulnis
Excipite nobiles viros ;
Subministrate omnia ex animo,
Equos largè suppeditantes.
Monstrate viam, prout optimè nôstis ;
Acceptissimos viros per terram deducite.
Musæ hilari animo
Canentes talia depromunt.
XVI.
Salvete ! (sic fari lubet)
Ad nos venientes, illustres Domini,
Quibus fortuna favet,
Commendabiles sapientiæ luce,
Fortuna vobis aspiret ;
Prospéré cédant omnia itinera ;
Favor cæli et félicitas viris
Facem per gelidam terram præferant f
XVII.
Nigricantes formæ usum Oculorum
Fortibus Anglis non întercipiant !