p. 36. sub nomine Valerianae celticae n. i. juxta Synonyma
J. Bauhini, et Plukenetii quae ad illam signi-
ficandarrf adhibet, loquitur de lusu Valerianae saxati-
lis L. ; forte sub Valeriana celtica n. s. intelligit ve-
ram Valerianam celticam L.
Usus. Radix Valerianae celticae L. praestat iisdem usibus
medicis, ac radix Valerianae officinalis L. Veteres lau-
dabant ad inflammationes hepatis , ad icterum , ad
flatulentias stomachi , ad morbos lienis , renum , et
vesicae , nee non contra morsum animalium venenato-
rum. Eadem adbibetur in compositione Andromachi ,
et Mithridatii,, et hæç forte potissima ratio est, cur
ex Styria quotannis magna copia importatur Yenetias,
quamvis Matthiolus 1. c. id tribuat causæ longe diverses,
affirmans scilicet, hanc Venetiis in Ægyptum,
et Syriam transferri pro balneorum usu, quod vix
credendum ; cum molles incolae illarum regionum odo-
re suavi Rosse, non ingrato Valeriânæ , utantur in
balneis . Plenckius vero 1, c. contendit , radicem Valerianae
celticae L. Venetiis in Africam vehi, eo quod
populi Africæ, Abyssiniæ, et Æthiopiæ utantur in un-
guento, quo cutem sole sub ardenti siccam illiniunt,
emolliunt, ut nitorem illi concilient, in quo præci-
puum ornamentum suum ponunt.
i^..Valeriana tuberosa: foliis radicalibus indivisis, cau-
linis pinnatifidis j racemo conglobatoj floribus triandris;
acheniis hirtis.
V. tuberosa Sp.pl. 46. Vàhl. En. %, p. ia. Rees. Cycl.
vol. 36. n. 34. De Cand. Prodr. regn. veg. 4- p. 637. n.
46., et Fl. Franç. 4. par. 1. p. a35. n. 33ao. Dufr. Hist,
des Valer. p. 45. n. 19. Allion. Fl. Ped. i.p . 3. n. 10.*
Re Fl. Segus. p. 9A Pollin. Fl. Ver. x. p. 40. Maur.
Rom.pl. cent, xiu.p. 4- Ten. Fl. Nap. %.p.3i.} et Syll.
p . aa. n. 5., et Viag, in Abruzz. p. Brocch. Osserv.
in Bïbl. It al. tom. 14-p- 366. Ab Ucr. Hort. reg. Panorm.
p. 46. Guss. F l. Sic. prodr. i.p . a3. Röhl. cumMert. et
Koch. Deutschl. Fl. 1. p. 391. Host. Fl. Austr. 1. p. 36.
V. bulbosa di odore eccellente Imp. Hist. nat. ed. di
Ven. p. 659.
V. bulbosa suaveolens, Italica Imperati Barrel. Ic. 867.
fig. ex Imper.
Nardo montano Matth, ed. Valg. an. i 585. tom.i.p. 3g.
Calzol. Viag. di monte Bald. pag. 12. Anguill. Sempl.
p. 24.
Nardus montana longius radicata Camer. Epit.p. 16.
Nardum montanum Caesalp. De plant. Hb. 4- cap. 3.
P • 4 9 - Montana Nardus Lob. Ic. p. 7i 7.
Nardus montana, radice oblonga Cup.Hort. Cath. p . i5i.
Ital. Nardo montano Targion. Tozzett. Dizion. bot. 2.
p. a3a.
Perenn. Habui ex viciniis Segusii a Prof. Re, et a Bon-
jEANio , ex montanis Tergestinis a Biasoletto , ex
monte De’ fiori in Piceno ab Orsino , ex Siciliae Ne-
brodibus, et montibus di Busambra ab Eq. Gussowxo.
Floret, Junio, Julio .
Radix nunc tuber simplex globosus , vel oblongus , vel
fusiformis, nunc tuber oblongus , uno, alterove tube-
re laterali, minori, globoso auctus ; fibrill* laterales
nullas, aut pauese; odor gravis, nauseose aromaticus .
Caulis teres, fistulosus , striatus, vel sulcatus , inter-
dum crassus, erectus, spitbamalis , pedalis , aut vix
ultra , glaber . Folia radicalia , et caulina inferiora
indivisa, oblonga , integerrima , vel levissi'me subre-
panda, obtusa, petiolata, variant latiora, vel angu-
stiora j caulina reliqua pauca , duorum , vel trium pa-
rium, pinnatifida, laciniis linearibus , integerrimis ,
obtusis, approximatis , sursum versis , minoribus in-
terdum interje.ctis, impari paulo majore 5 superiora
sessilia; ultima in individuis macris habent lacinias
lineari-filifbrmes; omnia ludunt glabra , vel tenuiter
puberula . Petioli alati , longitudinaliter multinerves ,
in caule connato-vaginantes . Flores in racemo com-
posito , conglobato , subgloboso , parvo , brachiato, ra-
mulis secundariis dichotomis . Bractese oppositae, inferiores
saepe filiformi-pinnatifidae , reliquae simplices ,
omnes basi dilatatae,, ! et connatae, margine membrana-
ceo. Corolla alba, vel rosea , tubo longiusculo . Stamina
tria , stilusque fere longitudine corollas . Stigma
simplex, vel obsolete trifidum . Achenium ovatum,
hirtum.
Figura Mattbioli superius allata quoad radices testicu-
latas fere ut in Orchideis, quoad folia suprema ver-
ticillato-terna, et verticillato-quaterna , tum quoad
inflorescentiam umbellatam est fictitia . Figura Impe-
rati , licet rudis , nec exactissima, tarnen sat bona ,
et hactenus melior .
Usus. Ex odore aromatico forti, quo radix pollet, haec
pertinet ad eadem remedia, ad quae spectant plures
ex jam descriptis speciebus.