620 TRÏANDRIA—DIGYNIA.
quae res sunt propriae Festucos pratensis Huds.5 easque
bene cognovit, et indicavit Besserus in En. pi. Yohlyn.
p. 5o. Parcus in exterorum synonymis sub hac specie
citandis fui ; si enim recte video , etiam apud illos
lusus aliquis Festucce elatioris Sp. pi. p. IIJ. latet sub
nomine Festucce pratensis . . ,
Usus. Tum hæc, tum præcedens species prsestantissimum
præbent jumentis pabulum .
12. F estuca depauperata : racemo simplicissimo ; pedun-
culis, rachideque articulais, locusta ovata, compressa,
mutica, solitaria terminais . „ .
F. capitata Spreng.Syst, veg.tom.â,.part.ss.p.ib. Mons.
Stirp. Sard, çlench. fasc. a. p .n .* .
Dactylis capitata Schult. Syst. veg. mant. 3. pag. bab.
Kunth. En.pl. t. p • 386.^
Ital. Palèo di grama paglia .
Perenn. Habui ex Sardinia a Prof. Mobisio , qui eam
detexit in pascuis di Fanni. Floret Majo.
Radix fibrosa, fibris crassiusculis, simpliciuscuîis, tlexuo-
sis . Culmus tenuis, erectus , vel ascendens , pedalis ,
sesquipedalis , teres, striatus , sub digito glaber , sub
lente scabriusculus, simplex, vel e nodis imis ramosus,
supèrne longo tractu nudus . Folia brévia, angustissi-
ma, linearia, acuminata, striata, margine seabnda,
cæterum glabra. Yaginæ arctæ, striate, glabræ, inter-
nodio breviores . Stipula semilinearis , aut vix ultra,
obtusa, integra, vel lacera , in vaginas marginës de-
currens . Racemus simplicissimus , terminalis , depau-
peratus, pedunculis uno-quinque, inter se se remotis,
tenuibus, striatis, scabridis, ex artieulo pallenti ra-
cheos profectis, ipsisque paulo infra medium articulatis
, apice incrassatis, ibique unilocustiferis, uno semper
terminali rachidi, qui subinde solitarius, tuncque
culmus unilocustifer . Locustæ parvæ, ovatæ, compressas
, tri-sexfloræ, muticæ, coloris e viridi straminei, vel
subaurati, interdum cum aliqua purpurascentia . Yal-
væ calycinæ inter se vix inæquales, imo flosculo-
rum pari quidquam breviores, carinatæ, canaliculate,
acuminate , trinerviæ , margine , et apice membrana-
ceæ, carina superiore scabriusculæ , reliqua parte glabræ
; exteriore minore , lanceolata ; interiore oblongo-
-lanceolata. Valvæ corollinæ inæquales ; exteriore majore
, ovato-oblonga, compresso-canaliculata, fortiter quui-
quenervi , carinata , carina superne seabnda , intf r"
ne , nervoque utrinque ad marginem sericeo-villosis,
TRIANDRIA—DIGYNIA. 621
reliqua parte glabra, apice brevissime retusa cum, vel
sine mucronulo minutissimo in medio; valva interiore
paulo breviore , angustiore, apice breviter bidentata ,
nervo viridi, sub lente scabro, seu minutissime, et
crebre ciliolato utrinque ad marginem inflexum instru-
cta . Stili subnulli . Stigmata duo , dense decomposi-
to-plumosa . Caryopsis parva, pyriformi-trigona, supra
canaliculata, libera intra corollam persistentem .
Facies Festucce, qu®dam Poae in flore . Mutavi nomen
specificum Festucce capitatce , quia ineptissimum , et
falsum, cum nihil capitati prorsus habeatur in inflo-
rescentia hujus plant®.
13. F estuca serotina: racemo composito, ramis solitariis,
alternis , patentibus ; locustis oblongis', flo^culis villo
brevi involucratis ; valva corollina externa quinque-
nervi, apice eroso-retusa, subaristata ; culmi interno-
diis semiteretibus , radice repente .
F. serotina Sp.pl. 111., et Mant. alt. p. 325. Host. Gram.
Austr. a. p. 65. tab. 92. opt., et FI. Austr. it p. i 63. Re
Fl.Tor.i.p.'jS. Pollin.Fl.Ver.i.p.116. Sav.Bot.Etr.i.
p.’jo. Sebast.et Maur.FI. Rom.prodr.p.^. n.117.* Ten.
FI. Nap. 3. p. 82., et Syll. p. 45. n. 16. Presl. Cyp. et
Gram. Sic. p. 37. Guss.Pl. rar. p .S'j* ,et Fl.Sic. prodr.i.
p. 108.* JDe Cand. FI. Franq. 3. p. 46. n. 1574. Schrad.
FI. Germ. 1. p. 339.
Agrostis serotina Lin. Mant. 1. p. 3o. Allion. FI. Ped. 2.
p. 236. n. 2157. Balb. FI. Taur. p. 14.* -Bir. FI. Aeon. 1.
p. 24.
Schenodorus serotinus Rom. et Schult. System, veget. 2.
p. 702.
Schedonorus serotinus Schult. Syst. veg. mant. 2.77.389.,
et Mant. 3. p. 644.
Bromus strictus Scop. FI. Cam. ed. 2. tom. 1. p. 79.
Molinia serotina Kunth. Enum.pl. l.p . 38o. Rohl. cum
Mert. et Koch. Deutschl. FI. 1. p. 585. Gaud.Fl.Helv. 1.
P- 2*7-
Diplachne serotina Link. Hort. reg. Ber. descr. i.p . i 55v
et 2. pag. 275. Reichenb. FI. Germ, excurs. 1. pag. 4i.
n. 265.
Gramen paniculatum autumnale, minus, arundinis folio
, et facie , panicula ex viridi nigricante Mich, in
Till. Cat. hort. Pis. p. 75.
Gr. loliaceum serotinum,panicula dispansa Seguier.Ver.
Suppl. p, 146. n. 2. tab. 3. fig. 2.
Ital. Paleo tardivo. Paleo Cannerella .
t