regionum Europse temperatiorum, atque
calidiorum, quae a Gadibus hinc per
oram Hispaniae, atque Galliae, inde per
oram Africae mediterraneae, Egypti, Sy-
riae, Asiae minoris , et Graeciae ad Ita-
liam usque difFunduntur; ita ut nul-
lus dubitem, quin jam nunc Floram
Italicarn Florae Europaeae nomine salu-
tem, et Florarum hactenus cognitarum
ditissimam praedicem .
Omnis autem haec plantarum congeries
nullo unquam tempore fuit ita explo-
rata, ut de ea , quantacunque est, naturae
curiosis facile liqueret, quod pe-
rinde est, ac si dicerem, Italiam Flora
sua in hunc diem carere . In quam rem
cum ego a prima juvehtute mea inspi-
cerem , ab iWo ipso tempore de colli-
gendis, reponendisque plantis universae
Italiae mecum statui, nec postea unquam
destiti, et sive ipsemet legerim,
sive per alios lectas mihi comparave-
rim , certum est, me quadraginta fere
annorum curriculo tantam stirpium Ita-
licarum vim in hortum siccum compe-
gisse, ut nunc ex illis facile putem ,
totam Floram Italicarn posse penitus
declarari.
Hae igitur plantae fundamentum erunt opens
nostri, in quod profecto nullam a-
liam stirpem i nie ram , cujus archety-
putn siccum penes me minime extet
ad illam quoquo tempore sistendam,
ac demonstrandam. Itaque hortus siccus
curis perquam diligentissimis a me in-
structus, atque custoditus, item ab in-
sectorum corrosionibus propemodum im-
munis, multisque millibus plantarum Ita-
licarum dives ita apud me asservatur ,
ut unicuique botanicorum stirpes nostras
dignoscere percupienti quam li-
berrime pateat.
Neque tamen ex iis, quae hactenus dixi ,
putandum e s t , Italiam caruisse botani-
cis viris , qui plantis ejus legendis, atque
perpendendis aliquomodo studue-
rint . Quinimo jam a renatis litteris,
et ex celeberrimo Bononiensium gymna-
sio plures prodierunt viri clarissimi,
qui in ipsis scientiae incunabulis plantis
nostris observandis, atque declaran-
dis incubuerunt, inter quos primi sunt
Petrus Grescentius, Lucas Ghinius , et
qui insignes botanici ex schola Lucae
Ghinii dimanarunt Andreas Caesalpinus,
Ulysses Aldrovandus, Petrus Andreas
Matthiolus, Aloysius Anguillara, Caesar
Odonus , Bartholomaeus Marantha . His
autem cohors fere innumera aliorum
botanicorum successit ad Linnaeum usque
| scilicet Joannes Manardus , Joannes
Antonius Cortusus, Antonius Musa
Brasavolus, Aloysius Mandella , Hyero-
nimus Cardanus | Nicolaus Mutonus,