describendam unquam sumpsit; ex quo
facile apparet, qüod paulo ante innue-
ram , Italiara Flora sua adhunc care-
re .
In hoe autem opere scribfendo summos
rei herharise magistros, et Linnseum
ante alios mihi proposui, . cujus prsece-
ptis^ a philosophia, et critica botanica
petitis omnino inbaerens curavi de notis
præcipuis, et constantibus y quæ or-
ganis essentialibus plantarum innitun-
tur, res minimas neglexi, quippe quæ
ad naturse ludibundæ variationes pertinent
, et plus negotii , quam utilitatis
scientise afferunt. 35 Conspurcavit magis
,, botanicen, ut ipsius Linnæi verbis
„ utar, varietatum introductio , quam
55 alia res ulla $î , cumque doctrina
de p]antis varietatibus fere infinitis in
species receptis damno inenarrabili ho-
die onerata sit, omnis mihi cura fu it ,
ut has probe seligerem , et ad proprias
species referrem . Synonyma undique
collegi, at prius quam adjungerem, diligenter
perpendi ; cumque plantarum
archetypa, quibus synonyma magis ma-
gisque confirmantur, a pluribus cum no-
stratibus , tum exteris auctoribus obti-
nuerim , hæc asterisco notare operæ
(v) Phil. hot. Stockhol mij» i j 5i. p. 2o4* §. 2 5g,
i S
pretium duxi. Quod si forte in errorem
aliquem labi mihi contigit, quis, quæ-
so, vel ex viris botanicis principibus ,
ne ipso Linnæo , Smithioque exceptis ,
in hujuscemodi errores non incidit ?
Adeo ut is tantum felicissimus sit di-
cendus , qui hac in re minus errave-
r i t .
Cæterum scio, me arduum opus susce-
pissè I nee humeris nostris forte feren-
dum ; at amor , genius , cupiditas , quibus
studium rei Herbariæ toto vitæ meæ
curriculo prósequutus sum, vires sup-
peditabunt, ut laborem, quem anno
ætatis meæ quinquagesimo octavo assu-
mo, paulatim ad finem perducam , sin
minus, perficiet films meus natu major
, qui cum jam mihi sit adjutor in
cathedra, est quoque in hoc ipso opere
, omnesque cogitationes meas hac de
re jam fere dignoscit .
Restât nunc, ut gratias quam maximas
agam iis omnibus , qui ex unaquaque
Italiæ parte plantas siccas ad me mise-
runt, ut hanc Floram absolutissimam
redderem . Quæ , quantaque suppellex
ex hoc redundavit ! Ne vero, quod alie-
num est, mihi tribuam, nomen singu-
lorum ad ipsam speçiem , quam suppe-
ditarunt, religiosissime apponam, et in
fine cuiusvis libri elencho alphabetico
magis magisque declarabo. Si qua vero