243
Perenn. Nascitur copiose in Sicilia prope Panormum ,
unde habui ab Eq. B ivona-B ernardio, et ab Eq. Gus-
SONIO , et in Sardinia prope Caralim ad rupes, unde
obtinui a Prof. M orisio . Floret a Novembri in Mar-
tium .
Radix e tuberibus fusiformibus fasciculatis, quibus su-
perimponitur bulbus tunicis scariosis, fuscis obductus.
Folia prima brevissima, ovata, potius pro vaginis ha-
benda, quae succedunt ovato-lanceolata, vix acuta ,
reliqua lanceolato-linearia, acuminata5 omnia carinata
, canaliculata, vaginantia, recurva ; longiora florem
æquantia , aut j superantia . Caulis brevissimus , foliis
tectus , uni-triflorus. Flos grandis gj pallide violaceus ,
odorus . Spatha diphylla , foliolis lanceolatis , acumi-
natis, inæqualibus , membranaceo-albidis cum aliquo
virore . Corollæ tubus prælongus , gracilis , spatham
subæquans , aut etiam multo superans. Limbi laciniæ
très rninimæ , reflexo-patulæ , oblongo-obovatæ ., obtu-
sæ , crenatæ ; aliæ très amplæ , ovato-oblongæ , basi
angustatæ, erectæ, obtusæ, crenatæ, emarginatæ. Stigmata
grandia, fere longitudine segmentorum majo-
ium corollæ , bifida , laciniis eroso-serratis . Ovarium
obtuse trigonum. Yariat flore albo .
10. Ims tuberosa: radice tuberoso-fibrosa ; foliis tetrago-
nis.
I. tuberosa Sp.pl. 58. Vahl.En. a.j>.i5a. Sïbth. et Smith.
Fl. Græc. prodr.1. p. 28., et Fl. Groec.i.p. 39. tab. 4*-
Plenck. Ic. pi. med. 1 .p. ai. tab. 88. male color floris .
Cart. Bot. mag. tab. 53i. mala. Redout. Liliac. tab. 48.
Sebast. et Maur. F l. Rom. prodr. 1 .p. ao. n. 48,* Maratt.
Fl. Rom. 1. p. 36. Ten. Fl. Nap. 3. p. 37., et S jll.p . 26.
ni 1. Ab Ucr. Hort. reg. Panorm.p. 49- Castell. Hort.
Mess. p. ia. Guss. Fl. Sic. Prodr. 1. p. 37. De Cand.
Fl. Franq. 5. p. 3a8. n. 1998. Host. Fl. Austr. 1. p. 49-
I. tuberosa , folio anguloso Cup. Hort. Cath. p. io3.
I. tuberosa rubro-atropurpurea, anguloso folio, tuberulis
binis oblongis terminate minutis Cup. Suppl, ait. p. 48-
Sisyrinchium Hort. Rom. 6. tab. 67.
Iris tuberosa Belgarum : et secundum Aldroandum prima
Lonchitis Dioscoridis Lob. Icon. p. 98.
Hermodattilo vero Matth. ed, Valgr. ann. i 585. torn. 2.
p. 1167. bene cum fructu, sed sine flore.
Ital. Bella vedova . Bocca di Lupo . Ermodattïlo fal-
so . Ermodattïlo vero . Iride vellutata . Iride ver-
de-pavonazza Targ. Tozz. Diz. bot, a. p. ia5.
Offic. Hermodactyli radix Lin. Mat. med. p. 9. n. 26.
Perenn. Observavi Sarzanæ in collibus di Sarzanello, et
Monte Darme, Bononiæ in collibus di Castiglione. Habui
Româ a Prof. Sebastiaicio , et a F io r in ia -M a z -
z a n t ia , ex agro Ravennati ad Classem extra a Da l -
l a o a t a , ex Ætna a Prof. C osentiko . Floret a Fe-
bruario decedente usque in Aprilem secundum loca.
Radix tuberoso-fibrosa , tuberibus cylindraceis , obtusis ,
nudis, albis, fasciculato-divaricatis, fibrarum tenuium
cæspiti superimpositis. Vaginæ radicales communes al-
bido-membranaceæ , striatæ , plus minus acutæ obdu-
cunt basim caulis, et foliorum. Caulis teres, erectus,
simplex, uniflorus, subpedalis , foliis radicalibus longe
brevior. Folia quadrangula, acuta, intus laxissime
cellulosa , sive utriculis. amplis cavernosa , flaccida ;
caulina pauca, alterna, successive breviora, vaginantia
, vagina angulosa . Spatha diphylla , inæqualis ,
lanceolata, elongata, acuminata , concavo-canalicula-
ta, marginibus involutis, pallide viridis, exterior pau-
lo grandior . Flos suaveolens, intra spatham longe pe-
dicellatus., pedicello crasso, articulato cum apiee caulis
. Corollæ tubus teres , brevis ; limbus infundibuli-
formis , sexpartitus , . intus in fundo atro-purpureus ;
ejus segmenta tria majora prædita ungue lato, canaliculate
,■ basi angustato , supra luride viridi-purpura-
scente, stria lata lutea per longitudinem dirempto ;
lamina ovata, reflexa, supra purpuro-nigricante, ho-
losericea , suberenata , et subinde emarginata ; hæc
eadem segmenta extus tota ex viridi-lutescunt , præ-
cipue in medio , 'et in apiee , cum aliqua tinctura
purpurea; segmenta tria minora angustissima, erecta,
obverse lanceolato-linearia , longe cuspidata , cuspide
incurvulo, canaliculata, viridia , basi utrinque callo
glandulari unidentata . Ovarium oblongum , obscure
trigonum . Stilus liber ^ brevis , crassus , acute trique-
ter, trisulcatus . Stigmata viridia, supra carinata, bifida,
acuminata, laciniis margine exteriore eroso-cre-
natis . Capsula intus dissepimentis tribus incompletis,
nec in axem fructus coeuntibus instructa , ideo incomplete
trilocularis, trivalvis . Semina funiculo um-
bilicali brevi dissepimentis, seu potius carinis internis
valvarum utrinque affixa . Tota planta glabra .
Inflorescentia hujus plantæ peragitur inter æquinoctium
vernale, et medium Aprilem. Corolla post nuptias mar-
cescit usque ad basim tubi 5 tunc ovarium foRcundum