b) P l e u r o p o d c s.
725. B. c o n f l u e n s n o b i s .
B. ramosus terrestris, pUeis dimidiatis imhricatis semi-
circinantibus versus centrum margine connatis laevibus e
carneo rufescentibus, poris parvis suhrotundis albis decurrentibus.
E basi communi crassà brevi in semiorbem fere
prodeunt stipites 5 — 12 , obliqui, subliorizontales, brev
e s , undique a lb o - p o r o s i , mox in pileos centro subdepresso
convexos imbricatos lobatos basi connatos varios,
interdum subundulato - repandos , dilatati. Sunt hi laev
e s , dein saepe plus ininus tessellato - r im o s i, coloris
dilutioris p ro fu n dior isv e , ceterum satis constantis, in
centro panilo obscurioris. Pori b r e v e s , lineam i fere
long i, parvuli, satis regulares, suborbiculares, ad latera
pileorum stipitumque su b la cer i, a lb i , demum subpalle-
scentes. Substantia illis con co lo r , satis crassa, parum
succulenta , carnoso - fib ro sa , eadem fere , quae in fungo
subsequente ; qui ceterum quantum differat ab ho c
n o s t ro , ulteriore monitu opus baud esse putamus. Situs
horizontalis : latitudo caespitis saepe pedalis et ultra,
pilei singuli majoris semipedalis. Provenit epigaeus in
sylvfs a c e ro s is , inprimis collinis mon tos isv e , passim frequens
(e . c . Seer Busch; Basalthiigel; Halle; Eulenwald
e tc . ) Augusto , Septembri.
726. B. f r o n d o s u s .
Rara nobis s p e c ie s , n e c nisi lo co unico ( am windigen
Damm) ad radicem quercinam quotannis autumno favente
resurgens. Sub finem Septembris.
727. B . g i g a n t e u s .
Pileus obsolete zonatus , squamuloso - fibrillosus , valde
rivulosus, disco demum fere niger. Pori mediocres,
p alíenles, ad latera saepe inaequales, aetate proyectiì
ampliores laceri subsistotremoidei. In umbrosis nemorosis
frondosis ad caudices vetustos eorumve radices
{Moholzer lla id e ; Sohlander Berg) aliquoties inventus
Aug. Sept.
728. B. p l a t y p o r u s .
a, leucoporus
xanthoporus
Convenit utraque var. squamis pilei majusculis nigricantibus
, porisque amplis : at differunt etiam notis baud
paucis , quae non pro cu l absun t, quin separationem me-
reantur. In a, pileus ingens , spithamaeus et u ltra , re gularis
, applanatus, disciformis, dilute och reu s , disco
squamisque laevibus arcte appressis umbrinis. Pori max
imi, inaequales, albidi, pallentes. Stipes distinctus,
validus , crassus , brevis , subhorizontalis. In fìfì, pileus
multo m in o r , 2 | — 3 unc. fere latus, pro ratione satis
crassus , siibreniformis , aequaliter con vexus, pallidus,
squamis densis crassis laxiusculis disco concoloribus nigris
obsitus. Pori amoene e flavo c it r in i, magis aequa-
Ics, subrotundi, | lin. lati (B . subtomentosi f e r e ) , decurrentes
in stipitem minus distinctum, brevissimum,
subverticalem. Utraque var. unà tantum vice reperta
fu it; a, ad truncum quercinum (Q u o lsd o r f) medio Sep
tem b r i: fì/3, a p u e r is , at ob litis , ex quànam arbo re ?
aliata (aus dem Polsbruch) ineunte Decembri. Hanc tainen
aliquando etiam Neovedae ad Rhenum in caudice Juglandis
regine vetusto campestri legere nos meminimus, Julio.
729. B. c r i s t a t u s .
Habitu crescendique modo ad B. confluentem nostrum
accedit. P ile i subpulverulento - tomentosi. Provenit in
sylvaticis umbrosis frondosis Hèrrnhutii (am Hengst-
berg) non infrequens: propius nondum repertus. Sept.
O c t.