inflorescentiam vocat spadicem, squamasque flosculos pedicellatos, antheras sessiles in mare gerentes;
in femina squamas dicit perianthium peltatum pedicellatum germina duo absque stylo et stigmate
gerens (Gener. pi. ed. YI). In Cycadis genere antheras illas tanquam grana pollinacca nuda et inflorescentiam
femineam tanquam spadicem habet, quod profecto eo magis mirandum cum in Supplem. pi.
pag. 68. Zamiae antherae polline farinoso repletae vocentur.
Thunbergius primus Encephalarti speciei organa generationis accurrate descripsit, eaque in Universum
eodem modo ac Linnaeus Zamiae organa, consideravit; antheras in squamis sessiles vocat, confer-
tissimas, ovatas, supra rima longitudinali déhiscentes, imiloculares, glabras, et pollen in iis album
vidit. Is primus pollen bene observasse videtur. (JYov. Acta Societ. reg. sc. Upsal. Tom. II. p. 283—283
et Flor. Capens.)
J acquihtts satis accurate utrumque sexum exploravit, nec improbanda quae cl. Giseke de structura
ovariorum Cycadis revolutae disseruit (Linnaei Ordin. natur. p. 641—643. Tab. YII).
Cel. Mirbel ovarii structuram in Ooniferis et Cycadeis candcm credidit, eaque esse veros flores, praeter
perianthium adnatum, ad hue externum integumentum gerentes, quod cupulam dicit (JYouvell. Bullet.
des sc. Tom. III. p. 73). Nostro autem tempore, quo ovuli vegetabilis cognitio tot tantisque inven-
tis illustrata est et summo auctori permultum etiam debet, aliam certo sententiam amplexus erit.
L. C. Richard similem sententiam professus est, sed Mirbelii cupulam potius pro perianthio habet,
cum pericarpio plus minus coalito. Ovulum simplex esset ex unica tantum membrana formatum (Bic-
tionn. class. cCHist. natur. Tom. YI. p. 208). Antheras uniloculares in inflorescentia masculina agno-
vit (1. c. Tom. Y. p. 216. B e Conifer, et Cycad. p. 172).
Celebris R oberti Br ow de ovulo Cycadearum sententia magnopere inclaruit [Append,, ad ltin e r .
Bing. p. 555 seq. et edit. German. Tom. IY. p. 110 seq.). Duo argumenta sententiae opposuit, florem
Coniferarum et Cycadearum nudum vel caiyce cinctum pistilliun (carpellum) declaranti: 1. perforatio ejus
styli; nimirum punctum insertionis embryonis in ovulo tunc immediate actioni pollinis esset expositum.
2. Nimia simplicitas structurae illius ovuli R ich., cujus fabrica melius cum structura nuclei aliorum
ovulorum potest comparari. Florem itaque Richardii tanquam ovulum nudum habet, quod, imprimis
inflorescentiam Cycadis ante oculos habens, carpophyllo nudo aperto affixum putat. Richardii calyx
esset testa vel extima ovuli membrana, ovarium alterum integumentum, et ovulum esset ovuli nucleus.
Cum autem inflorescentia masculina, imprimis in Z amiis, adeo feminae analoga, simili etiam ratione,
ex organogeneseos legibus, explicanda esset, cel. auctor partes, quae a Richardio antherae habebantur,
nudum pollen declarare coactus est (l. c. ed. Londin. p. 557. germ. p. 113 seqq.). Quae autem ejusmodi
hypothesin vehementer oppugnant, plura sunt, v. c. fabrica partium, omnino illae antherarum et ne-
quaquam illae pollinis aequiparanda, genesis in superficie, prae omnibus vero, qùàe mea observatione
extra omnem dubitationem posita est, veri pollinis in earum cavitate contenti praesentia.
Omnes fere Botanici Br ow i i sententiam acceperunt (1), paucis exceptas, ex. c. cel. Bartling, qui dubia
quaedam mo vet in Ordin. natur. plant, p. 32—93. — Cell, autem L indley (Introduct. natur. System, o f
Botany ed. 2. p. 312) et Endlicher (Gener. plant, p. 70—71.) Brownii theoriam omnino suam fece-
runt, antheras Richardii grana pollinica^ et squamas strobilorum antheriferas folia pollinifera vocan-
tes. Cl. Endlicher autem ovula nuda vel carpidio circa circum protubérante quasi cupulae immersa,
apice attenuato pervia dicit.
Quodsi autem ovuli ejusmodi Cycadearum fabricam compares cum ovulis aliarum plantarum, difficul-
tates plures exoriuntur. Sic jam L. C. Richard (Be Conif. et Cycad. p. 206.) monuit, sententiae Bru-
nonianae id obstare, quod ovuli exostomium time esset productum atque elongatum, endostomium non
esse in membrana interna, et nucleum membranae internae apice adhaerere (2).
Cel. Hooker satis accurate organa generationis Cycadis descripsit, et in iis exponendis Riciiardium
sequutus est (Botan. Magaz. Tab. 2827).
(1) In Prodr. fl. Nov. Noll. p. 347. edit. germ. p . 202—203. in exponendo charactere ordinis Richardii potius hypothesin sequitur.
(2) Omnino legenda eximia dissertatio, qua sententia Richardii defenditur contra Browhix hypothesin, ad ealeem Comment, do Conifer,
et Cycad. p. 203 seq.
Magni momenti sunt, quae de ovulis Cycadearum et Coniferarum polyembryoneis nuper scripsil cel.
R. Brown (Beport o f the 4. meeting o f the British associai, p. 596). Ovula enim cautc perquirens, in
singulis plurimarum embryonum vestigia vidit, quorum aliquando plures bene efformantur. Cl. Mirbel
in Cycadis ovulo idem viderat (Elém. Tom. 1. fig. 10.) atque L. C. Richard descripserat (1. c. p. 181).
In omnibus autem Cycadeis normalitcr ovula esse polyembryonea cel. R. Brown probare conatus est
(On Kingia p. 25).
Ne autem in tanta virorum acutissimorum dissensione, ineautc judicium feram, varia ratione hacc
organa esse consideranda et exploranda putavi.
Quodsi evolutionis horum organorum viam persequutus eris, nullum dubium erit, conos illos vel
strobilos nil esse nisi simplices elongationes axeos caudicis, imprimis in Cycadis, Macrozamiae et Encc-
phalarti generibus, subinde fortasse axes latérales, ut in Zamiis. Occupant in illis omnino frondium
locum, et gemma haec fructiproma aeque ac gemma frondosa, squamis dense tomentosis tecta est.
Unica plerumque gemma frondosa in caudicis apice, unica etiam fructigcra; haec per vices illam exei-
pit, suum locum occupât. Frondium enim evolutio non perficitur, quando gemma fructiproma seu conus
protruditur. — Sic morphologice spadices conos turn mares turn femineos componentes in Cycade,
squamae pedicellatae ovariiferae et antheriferae Eneephalartorum et Zamiarum (quae sunt contract!
abbreviatique spadices Cycadis) sunt frondes, quoad formam et functionem mutatae, generationi scil.
dicatae. Compara spadicem femineum Cycadis cum ejus fronde foliolifera, et perfectissimam videbis
simili tudincm, analogiam, identitatem. Porro spadices femineas cum masculinis comparans, eadem organa
esse videbis, hos modo abbreviates et a forma originaria jam magis distantes. Eadem res est si
Encephalartorum, Macrozamiarum et Zamiarum inflorescentias seu conos spectes; spadices solum-
modo abbreviati, minus explicati, tanquam squamae aut phylla peltata horizontaliter dispositi supra
axem communem, duo fructus gerentes; forma complanata foliacea mu ta ta est in formam basi contrac-
tam apice expansam. Evidentior in spadicibus masculinis similitudo est, imprimis si Cycades cum En-
cephalartis comparas.
Quodsi jam spadices Cycadis ovariiferos et spadices antheriferos reliquorum Cycadearum generum, qui
in eodem metamorphoseos gradu positi sunt, comparaveris, et si porro frondes Cycadearum cum foliis
reliquarum plantarum composueris et easdem organogeneseos leges, quibus hodie carpellorum or turn
explicant botanici, etiam hac in re vigentes statueris, sequitur, spadices Cycadearum esse pericarpia
plana aperta, marginibus ovula nuda gerentia. Simul autem ex analogia quam certissime patet, spadices
masculos esse antheras apertas magnas, pollinis grana nuda aperta in superficie gerentes.
Sic igitur leges organogeneticae sententiae Brunonianae favent, quod si spectes femineos spadices. Ob-
servatio autem directa eorum quae in fabrica spadicum masculinorum observanda sunt, illae obstant*
quia analogia inter organa feminea et masculina deest; obstat, licet non admodum vehementer, structura
ovulorum illorum, quae nec cum ea pericarpiorum uniovulatorum nec cum ea ovulorum vegetabi-
lium in universum ab omni parte potest comparari.
Cum autem quam evidentissime spadices feminei Cycadis eadem organa sint ac frondes, ita ut ovaria
cum foliolis mutatis aut foveae e quibus erumpunt, cum axillis foliolorum et o varia cum gemmulis ibi
latentibus comparari possent (vides enim in apice frondoso spadicis aliquatenus reditum ad frondis evo-
lutionem), ju re rursus concludendum videtur, frondes Cycadearum cum foliis reliquarum plantarum
non posse comparari, et potius organis axilibus adscribendas esse, ramis quasi fissis, post annum vel
biennium renovatis, cum foliis Coniferarum (conf. p. 8). —■ Antherarum in Cycadeis ortus et dispositio
sententiam confirmât; in tota superficie spadicis evolvuntur nec in parenchymate ipso folii antheriferi.
Yix ego dubito, quin natura in Cycadeis (èt Coniferis) turn uni versae structurae turn propagationis
organorum alias propriasque sequatur rationes ac in reliquis vegetabilibus. Quod sane non unicum
exemplum. Jam novimus generationem in plantis cellularibus, dualism! equidem legibus plerumque
subjectam, sed simplicem, in multis diversam. Filices porro reputes, Equisetaceas, Lycopodiaceas. Quis
generationem per fecundationem negaret, sed quis non agnosceret etiam, hie rem perfici ratione cui-
que harum classium peculiari. Coniferas habemus tamquam plantarum classis exemplum turn a Monoco-
tyledoneis tam phanerogamis quam cryptogamicis, turn ab omnibus reliquis Dicotyledoneis quoad totam