LECTURIS SALUTEM.
Plures jam fuere anni, per quos Cycadearum plantis cognoscendis operam dedi; diligenter
specimina colligens, herbaria comparans et partium fabricant dissectiónibus per-
quirens. Ita fautorum benevolentia nunquam satis laudanda meaque opera factum est,
ut Collectaneorum, quibus memorabilis hujus ordinis historia illustratur, tnagnam mihi
copiam comparaverim, quibus omnium specierum icônes secundum naturam vel specimina
herbariorum authentica delineatae insuper adjectae sunt.
Ecquid autem mirum, me, licet tali apparatu munitmn, totius ordinis historiam
nondum absolvere potuisse, cujus membra remotissimas incobmt terrae regiones. Brevem
itaque operis aliquando expoliendi et amplificandi synopsin Botanicis nunc obfero,
tanquam concinnam imaginera eorum quae de Cycadeis hodiedum innotuerunt, qua
quislibet pro arbitrât suo ad familiam perquirendam utatur.
Adjeci lubenter genera et plurimas species Cycadearum, quas terra olim nutriebat,
quae autem nunc inter exstinctae vegetationis membra vario modo mutatae reperiuntur
et diligentissimo exämini a Geologis merito subjectae, telluris non solum peractam historiam
mire illustrant, sed quibus etiam universi Cycadearum ordinis valde necessarium
complementum continetur.
Gratam porrigo dextram beneyolis opusculi mei fautoribus, praeclaris artis magis-
tris, amicis, qui liberaliter herbaria aperuerunt yel propria yel publica, curae eorum
mandata. Nolo heic nomina tacere cel. E ndlicher, qui icônes Bauerianas praeclarissimas
Cycadearum australasicarum depictas hmnanissime obtubt, cl. Klotzsch, qui Herbarii