in Cycadeis magis ellipticae et obliquae, sed ut in illis annulo transparent! cinctae. Poris striae trans-
ycrsae vel fibrae plerumque interpositae sunt. Meyenus eximiis iconibus hoc illustravit. (JY'eues System.
Tom. I. p. 89. Tab. III. fig:. 4—8.) Monet poros illos turn in Cycadeis turn in Coniferis solummodo in
ilia parietis parte adesse, quae radiis medullaribus adjacet (p. 96). Reliquae parietes iis omnino carent.
Yidit in caudice Cycadis ex insula Manilla, 4 pollices crasso quatuor yel quinque pulchras series areo-
larum majorum et transverse parietem vasis secans, e plurimis stratis formatam et valde crassam obser-
vavit. Quamvis Mohlius contendat (1. c. p. 407.) in Cycadeis has areolas non adeo regulariter esse dis-
positas ac in Coniferis, Meyenus nullam hac in re differentiam observare potuit. Plerumque duas areola-
rum series vidit (conf. 1. c. Tab. III. fig. 6 et 8). — Majoris momenti cl. auctoris observatio est, (1. c.
p. 96.) in vasibus quibus fasciculus ligneus rhachidis formatur, in toto parietis ambitu areolas invenire,
quod in Cycade revoluta vidit (Tab. III. p. 7.) et ipse semper confirmatum reperi.
De structura vasorum in Zamiis americanis cel. Brongniart nuper disquisitiones instituit Botamco-
rum pariter ac Geologorum attentione dignissimas. Yasa quae in caudice Zarniae integrifoliae reperi-
untur, non uno latere quod radiis medullaribus adjacet, sed in toto ambitu areas vel reticulationes exhi-
bent. JNec tamen hie negligendum, abundantia textus cellulosi regularem vasorum dispositionem esse
quasi perturbatam et haec magis a se invicem remota esse. — Quomodo hac ratione Cycadearum cum
Stigmaria (fossili genere) affinitas declaratur, infra exposui. Accurrate cl. Brongniart descripsit ac
delineavit haec vasa Zarniae integrifoliae, in toto ambitu amplis areis ovalibus praedita, quae circum-
datae sunt fibris transversis reticulatis .vel transversas lineas parallelas formantibus. (Conf. Archives
du Museum cFHistoire naturelle. Tom. I. p. 424—425. Tab. XXXIV.)
Etsi antiquam illam Phytotomorum de origine vasorum spiroideorum seu de vasorum metamorphosi
litem heic lubenter silentio transeam, narrandum tamen quid in gemma radicali Encephalarti horridi
viderim. Harum structuram infra descripsi, fibrae autem molles quae per textum cellulosum decurrunt
et ad squamas tendunt, sub microscopio caute examinatae, constant e tubulis plurimis arete juxta lon-
gitudinem sibi appositis, transverse striatis. Qui si leniter tenduntur, membrana in fibras spirales evol-
vitur plures sibi adhaerentes, ita u t extra omne diibium positum habeas, rem heic tibi esse cum vase
spirali quod laminaeforme Kieseros vocavit. Nullam autem inter haec vasa reperi cellulam elongatam
porosam quales in adultis inveniuntur.
Caudeæ.
De vera structura caudicis inter auctores multum disputatum est, nostro autem tempore diligentissi-
mis acutissimorum scrutatorum disquisitionibus, difficilis materia multum illustrata est. Cel. Brongniart
(Annal, d. sc. natur. Tom. XVI.) caudicem Cycadearum omnino comparât cum trunco Conifer arum,
dum cel. Morn, e contra eum inter Coniferas et Filices arborescentes intermedium esse statuit, ea ratione
ut organa elementaria omnino cum illis Coniferarum congrnerent, magna vero medullae copia, strati
lignosi simplicitas et stratorum annuorum defectus magnam cum Filicum structura aifinitatem declara-
rent (Act. Monac. Tom. X. p. 31 seq.) Huic vero sententiae ab aliis opposita est Tabula Horti Malaba-
ric i, qua sectio transversa caudicis Cycadis circinalis exhibetur, circa angustum canalem medullärem
septem strata lignea exhibentis, imo dubia a celeberrimis illis naturae scrutatoribus contra illam tabu-
lam proposita, caudices ejusdem arboris, a cl. Wallich ex India orientall missi, teste cl. Trevirano
(Physiol, d. Gewächs. Tom. I. p. 188.) omnino réfutant, cum in his eadem, quam Hortus Malabaricus
indicat, structurae ratio inventa s it, e quibus cl. auctor concludit, caudicem Cycadearum minime cum
illo Filicum esse comparandum, sed multo magis ad truncum Coniferarum accedere. — Cl. Link caudicem
Cycadearum cormum vocat, i. e. caulis incrassatus. » In Cycadeis vero, inquit, Zamia (Encepha-
larto?) praesertim superne in medio cormo cessant (vasorum fasciculi) et stratum sistunt annul um lig-
nosum Dicotylearum aemulans. Secundum longitudinem spectatum vero interruptum est, nec integrum,
secundum latitudinem radiatum, radiis ex alternante parcnchymate et vasis spiroideis productum. Affinis
igitur cauli Dicotylearum videtur cormus Cycadearum” (Element. Philos, bol. ed. 2. Tom. 1.
p. 306.) — Eximiis iconibus caudicis structuram in Encephalarlis illustravit, et simul vasorum per rae-
duUam decurrentium praesentiam demonstravit. In sectione longitudinali caudicis Encephalarti Allen-
steinii distinxit tanquam stratum extimum rudimenta petiolorum seu basium stipiturn, dein stratum fere
regulare formatum e fasciculis vasorum spiroideorum (porosorum), quod includit medullam, vasibus
spiroideis sparsis ac flexuosis instructam (leones anatomico-bolanic. fasc. II. Tab. IX. fig. 1.) Segmentuin
ejusdem caudicis transversum eundem partium situm explicat: nempe extus folioruin rudimenta, et dein
u t dicit, corticem exteriorem scil. insertiones stipiturn adhuc vivas, porro corticem inleriorem, dein-
ceps lignum externum, quae ambo imurn ligni stratum efliciunt, atque denique lignum internum medulla
re , quod nobis medulla est fasciculis vasorum plena (1. c. Tab. XY. fig. I.) — Eximic vasorum
porosorum fabricam illustrât (Tab. IX. fig. 2) ; cellulae communes pinguntur magnac hinc inde granulis
amylaceis repletae. Yasa porosa ipsa nullis celhüis angnstis et elongatis comitata sunt ut alias semper
fieri solet; pori vasorum sunt vel simplices vel areolati ut in Coniferis; imo in uno vase ambae po-
rorum species observantur. (Tab. XY. fig. 3.)
Cl. C. H. Schultz Encephalarti cajfri caudicem exploravit (Sur la circulation et sur les vaisseaux la-
ticifères dans les plantes. Paris 1839. 4°. p. 93. Tab. XYII, XIX, XX), nec tamen earn rationem quam
auctor in explicandis partibus sequitur, nostram facere potuimus. Bene monet praeter ligni stratum
adhuc fasciculos vasorum exteriores i. e. in libro ac interiores in medulla adesse. (Idem et in Cycade
testibus Mohlio et Brongniartio ita esse, jam monui). — Extus caudex tegitur squamis petiolaribus;
sequitur stratum fasciculorum vascularium, in quibus oculo non armato distinguitur pars interior quae
tracheas continet et exterior e vasis laticis conflata; fasciculi a se invicem interposito textu celluloso se-
parati sunt (radiis quasi medullaribus) et etsi caudex viginti esset annorum, unum modo stratum obser-
vavit. In sectione longitudinali patet, hoc stratum ad basin caudicis esse perquam crassum, superiora
versus sensim decrescere et ad apicem ubi folia erumpunt, fili tenuitatem acquirere. Incrementum non
stratorum in modum sed fasciculis obtinet, qui per totum stratum formantur. — Intus medulla
ampla includitur, in qua plures vasorum fasciculi inordinate positi sunt. — Extus lignum circum-
datur strato celluloso, per quod plures fasciculi ad stipites frondium percurrunt. Radios medullares
ab iis aliarum plantarum difFerre perhibet, ita ut alii vasa laticis alii tracheas a se invicem séparent.
Caeterum fasciculi medullares et corticales eandem fabricam ac ligniim exhibent. Canalës gummiferi in
medulla ac libro multi inveniuntur. Porro constat vasa non recto tramite decurrere, sed flexuosa
esse; quae e medulla ad âmbitum decurrunt saepe horizontaiem situm tenent. — Yasa punctata saepe
in laminas evolvi possunt.
Cl. Meyen vasa caudicis Encephalarti cajfri explorans, horum parietes satis crassos invenit. Yasa
in fasciculos complanatos conjuncta (Neueste Fortschritte p. 309. Tab. VIII. f. 21).
Cel. Brongniart (op. cit. p. 425.) caudices Zamiae integrifoliae examinavit; ejus cylinder lignosus
formatur fasciculis ligneis angustis, secundum series radiantes medullam inter et parenchyma corticale
dispositis,- a se invicem radiis medullaribus separatis. Sed in hac planta vasorum dispositio non adeo
regularis est ac in aliis Cycadeis- observatur.
Cel. De Candolle (Organogr. Tom. I), Richard (Mémoire p. 117.) aliique auctores caudicis structuram
endogenam vocaverunt, cujus opinionis ex habitu palmaceo saltern petitae falsi l as observationi-
bus phytotomicis satis demonstrata est. Nec autem vere exogena vocanda videtur, nam nec strata regulariter
annue apponuntur nec vagina medullaris, inde ab initio bene formata, immutata manet. Medulla
ipsa, saltern in radicibus, sensim augeri videtur, et vasa nova inter antiquiora excrescere conjicien-
dum, exceptis scil. iis quae extus accrescunt, quando nova frondium corona efformatur.
In horto Parisino Cycas exstat ex insula Mauritii allata, cujus caudex constrictus est ea parte quae
tempore quo advecta est, excrevit (Turpin Iconographie Tab. III. fig. 7); cel. De Candolle (Organogr.
Tom. I. pag. 219.) eo explicat, quod fibrae externae prius quam par est, induratae sint, ideoque per-
peram concludit, esse caudicem endogenum.