missam ct a cl. Lehmann ad E . cycadifolium relatam quae statura minore a specimine Herb. JVilldeno-
viani multum differt, adeo autem essentialibus characteribus congruit, ut de identitate dubium non sit.
Ad quod profecto attendendum, cum ita, quod de arcto connubio inter banc et sequentem speciem monui,
flnnfirmfit.nr. — Frons fere £ metr. longa. Stipes rhachisque trigona, antice plana, glabra. Foliola
omnia fere subopposita, utrinque 37, linearia, pungentia, marginibus revolutis, in pagina superiore
nitentia, inferiore pallida nervosa; maxima 3—4 centim. longa, 2 millim. lata.
Nucem ex Promontorio B. Spei acceptam infra descriptam videas p. 14.
Hsus. E caudice hujus etiam speciei simili ratione ac infra de E . cajfro monui, materiam farinaceam
cxtrabi ab incolis Hottentotis, refert Dugald Carmichael, Tribunus militum (1).
3. ENCEPHALARTOS FRIDERICI GCILIELMI Lehm.
E . Caudice lanuginoso, rhachi tetragona lanuginosa, foliolis oppositis alternisve linearibus (vigesies
longioribus quam latis) subfalcatis strictis rigidis acuminatis sulcatis, conis solitariis, masculo cylin-
draceo, femineo oblongo-ovoideo, extus tomento triticeo dense obtectis.
Syn. Encephalartos Friderici Guilielmi Lehmann Pugill. VI. p. 8—11 et 13. (1834) (vidi specim. in ejus her-
bario). — Nob. in Otto et Dietr. Allg. Gartenzeit 1. c. p. 322.
Icon. Lehmann 1. c. Tab. I, II et HI, plantam integrant florentem magn. min. et frondes ac organa genera-
tionis nat. magn. exhibentes.
Habitat in Promontorii B. Spei regionibus Tambooko, in collibus 800 milliaria ab urbe capensi dis-
tantibus, supra regionem Mimosearum, inter frutices carnosos, Rhamneas, Leguminosas; rarius. (Ecklon
et Zether).
Descriptio. Splendida haec species, ab Eckeono ac Zeyhero detecta, et a cl. Lehmann descripta atque
nomine insignita Regis optimi ac generosissimi, scientiarum promotoris ac patroni, qui in ditissimo
Palmophylacio insulae Pavonum plures etiam Cycadeas coluit.
Caudex rectus est, cylindricus, tribus vel quinque pedibus altior, crassus, totus denso tomento
tectus, sub quo rhomboidales frondium delapsarum cicatrices latent, -r- Frondes circa ejus verticem
rotundatum dispositae, quo vis anno viginti vel viginti quinque efformantur, sed quia per plures annos
persistant, tota corona sexaginta fert et plures. Longae sunt 2§ ad 3 pedes. Bhachis § pollicem crassa
ad basin, est obtuse tetragona et tomento persistente brunnco tecta. Foliola utrinque 100 ad 120 ad
rhacheos angulum obtusum posita, valde approximata, fere horizontalia, paullo arrecta, inferiora alterna,
superiora opposita, basi tota affixa, linearia, cum aliis speciebus comparata brevia, acuminata,
subfalcata, striata nervis longitudinalibus et postice pilis appressis griseis obtecta, qui provec-
tiore aetate evanescunt, quando epidermis saturate viridis in conspectum venit. Stipes ipse \ vel £
adaequat longitudinis totius frondis. Foliola versus apicem frondis magnitudine decrescunt, sed infima
mediis una tertia parte minora sunt, quae 8 ad 9 centim. metiuntur, summa 2 tantum. Diameter transversus
maximus 5 millim. Tomentum brunneum rhacbeos singulärem babitum exprimit.
Coni, tarn mares quam feminei, non nisi solitarii adparent. Conus mas 8 ad 12 pollices longus, 2£—3
crassus; directione perpendiculari ex apice caudicis exsurgit; peduncukis 2—3 poll, longus, £—J, crassus.
Spadices spiraliter circa axem cylindricum 1\ centim. crassum ita dispositi sunt u t in sectione transversa
fere sex adpareant, valde approximati. Sunt crassi, cunéiformes, apice contracti in rhomb urn pelta-
tum, tectum tomento brunneo 2 lineas crasso. Longi sunt 3, basi 1, sub apice 2 centim. crassi; diameter
(1) Hooker Botanical Miscellany Vol. II. p. 265. Formait) caudicis comparai cum magno Pinuum slrobilo.
àpicis peltati aequat ilium baseos. Facies superior scrobiculata, inferior, exccpto apice conieo, ilua-
bus areis inter se confluentibus antherarum praedita, millième valde confertae, sessiles, ovulil'ormes,
uniloculares, longitudinaliter déhiscentes, grano miliario panlulum minores.
Conus feminem ovoideo-elongatus est, 10 ad 15 pollices longus, 5 ad 7 crassus, pedunculo breviori
quam masculinus innixus. Spadices dispositi circa axem 2§ centim. crassum, majores sunt et in quavis
spira numerosiores (ex. gr. novem in transversa coni sectione), corpus peltatum et pcdunculatum referunt
cum tomento 5 centim. longum, quorum pedunculus 3 habet, qui angulosus est, costis acutis, medio
contractus, et ibi 5 millim. crassus, sursum incrassatus et corpus formans 4 centim. crassum in diam.
transverso, peltatum, quadrangulare, margin.; superiore majore, rhombiforme, utrinque compressum
ac tectum denso tomento triticei coloris. Rhombus infra subrotunde obtusus est, et latera ejus compressa
prolongrantur in uncinos, qui in summis spadicibus, quorum basis latior est, prorsus evanescunt.
Superior squamarum facies est inaequaliter sulcata; inferior utrinque sinn subrotundo condit baccas
camosas nuces ovatas includentes.
Frondem hujus speciei e Palmophylacio insulae Pavonum prope Potsdamum accepi, carptam e specimine
2 pedes et 9 pollices alto, caudicis peripheria 3 pedes et 7 pollices metiente, et quinquaginta
frondes gérente. Haec frons fere metrum metitur, est paullo curvata; stipes centimetro crassior,
rhachis inferius hunc adaequans, tetragona et exsiccatione antice basi uni-, sursum bisulcata. Foliola
utrinque fere 110; omnia rigidissima, tota basi cum rhachi arliculata et facilius solubilia, linearia,
majora 9—10 centim. longa, in spinam duram pungentem terminata, fere 5 mill, lata, exsiccatione
revoluta, nervis fere decern, et inter hos in utraque .pagina profunde sulcata; sed profundius et o-ros-
sius in pagina inferiore, quae glabra est; superior ad margines lanam majorem aeque ac rhachis et
stipes gerens, dum reliqua superficies grisea et non splendens prodit, tenui pulvere furfuraceo tecta.
In Herbar. Lehmanni frondes exstant juveniles nascentes, foliolis nondum perfecte explicitis. Stipes
rhachisque densissimo tomento fusco tecti. Foliola vernatione imbricata ita ut facies in adultis postica
nunc superior sit; sed omnia secundum longitudinem rhachi accumbentia, pilosa, plerumque paullisper
curvata.
4. ENCEPHALARTOS TRIDENTATUS L ehm.
E . Caudice cylindraceo glabro, rhachi stipiteque semiterete antice subcanaliculata, foliolis alternis
superioribus suboppositis, linearibus (vigesies quinquies longioribus quam latis) rectis subfalcatisve,
apice inaequaliter inciso-tridentatis integerrimisve, serratura unica subinde ad marginem inferiorem
supra medium accedente, glabris, subsulcatis.
Sm Zamia tridentata Willeen. Speo. plant. Tom. IV. p. 845. Enumerat. Hort. JBerol. p. 1822. Persoon
Synops. Tom. II. p. 631. Sprengel Syst. Veget. Tom. UI. p. 908.
Encephalartos tridentatus Lehmann Pugill. VI. p. 13. Nol. in Otto et Dietr. Gartenzeit. 1838. p. 325.
Encephalartos spiralis Hort. Roterod. Nol. 1. C. p. 324. (Zamia) Herbar. Persoon. Nol. in Bullet, d. sc. phys.
et natur. en Néerl. 1838. p. 84.
Icon. Tab. nostra VI. frons Herbar. Willdenoviani.
Herbar. Willdenov. N°. 18531. — Herbar. Persoon, nomine Zamiae spiralis.
Habitat verisimiliter ad Promontorium Bonae Spei (Willdenow.). — Colebatur Willdenowii tempore
in fforto Berolinensi.
Descriptio. Frons quae in Herb. JFilldenoviano exstat, est 55 centim. longa, quorum stipes fere
dimidiam partem constituit; hie est gracilis, gracilior quam in congeneribus, diametro baseos3millim.,
glaber, laevis. Bhachis multo tenuior, 2 millim. crassa, antice planiuscula, in acumen exiguum supra
suprema foliola producta. Foliola inferiora, exceptis infimis, sunt maxima; sequentia sensim diminu-
12