silms et Novae Hollandiae forsan genere distinguendae, monente cel. Dryahdko, propter squamas mas-
ctdas peltatas, muticas, femineis conformes, et aceryulos antberarum binos distinctos: in his porro pinnae
cum rhacheos processu manifeste articnlatae sunt, cum sint in reliquis yel obsoletissime articulatae
vel omnino decurrentes.” -
Sprengelius in System. Feget. Zamias L. divisit in veras seu Americanas et desciscentes seu Africae
et Novae Hollandiae incolas, illis antheras biloculares, his uniloculares tribuens; divisio sane laudanda,
sed character jure merito a Lehmanno (Pugill. VI. p. 3.) ad errores rejectus.
Cl. Lehmann genus Encephalartos, species capenses et australasicas complectens, condidit (l.c.), et exi-
miis characteribus ac iconibus illustravit. Omnes auctores hodie hoc genus recipere non dubitaverunt. —
Ab eo autem species Novae Hollandiae genere differre, probavi, quare Encephalartos nunc solummodo
speciebus austro-afris compositus est.
Distribute geographica. Errant auctores qui has plantas in regione capensi crescere perhibent;
occurrunt enim solummodo in iis Jfricae Australis tractibus, ubi Flora Capensis finitur, seil. Ericaceae,
Proteaceae caet. evanescunt et vegetatioincipit, cujus character potins tropicus est, calido aëri ex Africae
arenosis campis flante exposita; est haec Flora Caff er ana. Prima Encephalartorum vestigia ex Eckloni
et Zeyheri testimoniis apud TJitenhage inveniuntur, ubi arborum panem promentium nomine, passim
exiguis in locis montanarum partium terrae caffrae invehiuntur, diremti saepe plurium milliariorum
intervallis, ubi nulli exstant. Magnam messem et rarissimorum illi viri legerunt in intimo ejus terrae
sinu, quae ab Jmatymbis seu Tambookis incolitur. Crescunt autem nequaquam in ampla planitie loco-
rum campestrium, sed montuosas regiones adamant, alii solum saxosum, alii virgultis obsitum, alii
terram humo divitem praeferunt; non in glabris montibus nascuntur, sed locis densis rarisve fruticibus
undique circumsitis. Altissima exemplaria, 4—5 pedes alta, ibi reperta sunt. Montes quas incolunt
2000 pedes altae et continentur jugo 8—10,000 pedum, in Tambookis sito, quorum terra, inter orientem
et septentrionem inteijecta, a jugis montium nive ac procella rigentium excurrat ad sinum Delagoa. Hi
terrae tractus 1800 milliaria anglica ab urbe capensi distant. Numquam magna speciminum frequentia
est; aliquando très vel plures propriores, e seminibus unius matris delapsis forsan orti (conf. de his
L ehmann 1. c. 4—7) (1).
Statuendum itaque videtur inde fere a Promontorio B. Spei ad 20° lat. merid. has plantas extendi,
adeoque vegetationi tropicae fere annumerandas esse. »Flora, quam capensem dicere consuevimus,
per hanc terram paullatim imTnutatur adeo, tantamque demum similitudinem cum insulae Madagasca-
riae, Mascarenharum aliarumque terrarum magis remotarum floris adispiscitur, u t in singulis sive dif-
ferentiis, sive convenientiis eligendis haeream »(E. Meter Comment, de plant. Jfricae austral. Vol. I.
fase. I. p. XXVIII). — Idem auctor (1. c. p. XXIX.) monet in te rra Tambookorum flumina frequentissime
nec longe orta inter colles graminosos, alios vix ultra 500 ped., alios fere 3000 altos defluere. (Conf.
Florae J frica e australioris Illustrât, monographicae; scripsit C. G. Nees ab Esenbece. 1841. p. IX—XX)
Vix dubium videtur, plures adhuc hujus generis species in interioribus calidisque Africae australis
regionibus ad orientem et septentrionem sitis occurrere.
Magni momenti esset, si quod e nomine unius speciei magna profecto cum dubitatione concludendum
putavi, revera in insula Mauritii hujus generis civis cresceret.
Usus. Materiam, medullae caudicum insidentem torrent incolae, tostaque vesci soient, et quomodo
panis exinde paretur, Thunbergius exposuit (conf. infra E . coffer). Fructus Eleulheratis pluribus
pabulum praebent, teste cl. Lehmann.
Magna copia amyli e caudicibus extrahi potest. Metenus conformationem granulorum amylaceorum
delineavit (Neueste Fortschritte p. 305. Tab. VIII. fig. 2—3).
Observatio I. Plurium hujus generis specierum organa generationis adhuc incognita sunt, quare
omne dubium de iis hue referendis nondum sublatum est. Nec omnia, quae iuspexi, omnino earn confor-
(1) Monendum plates species ab itinera tori bus, longa itinera in interiores regiones facientibus, détectas
mationem exhibuerunt, quam cl. Lehmann in hujus generis charactere indicayit, quamobrem hune ali-
quomodo mutare coactus fni. Olim fortasse hoc genus in plura genera solyendum yel in subgencra di-
yidendum. Tanquam horum typos nunc indicare planet E . FriderLei Guiliebni, — E . Lehmanmi, —
E . caffrum, — E. horridum — E . Jltensteinii.
Observa™ II, Plantae fossiles quas auctores ad Zamias referre soient, ad hoc genns majore jure
referendae yidebantur, cum nullum yestigium insertionis foUolorum articnlatae reperiatur.
Orskrvatto III. Species hujus generis omnes olim ad Zamiae genus relatae sunt, ante quam cl.
Lehmask genus Encephalarti condidisset. _ trim a notitia cujusdam hujus generis speciei inyeniri
yidetur in Indice pUmtarum Jfricanarum. ad ealeem Thesauri Zeylanici Burmanniani impresso,
p. 10. nomine: aFilix africana, pennarum laciniis in acumen desinentibus” caet. — A. van RoYENplures
species e Promontorio Bonne Spei accepit, quas Kmlii: coUegisse potuerit, qui gubernatoris jussu interiores
illius terrae regiones peragrayit (conf. Thunberg Flor. Gapens. edit. Hafn. Praefat. p. 4). R oies os
autem nil de his plantis in publicum emisit et ita factum est, ut in ejus Herbario ad nostra usque tempora
plantae rariores latuerint, quas nunc ab itineratoribus denuo détectas, a diligentissimis nostri
aeyi Botanicis descriptas cognoyimns. Roiesüs eas omnes ad Oycadis genus retulit. (Conf. Observai,
nostras de Cycadeis Herb. Imgd. Baton, in Bullet, d. se. phys. et natur. en Né cri. 1838). Plures etiam
species yiventes sed non descriptae p e r longum jam temporis Spatium in Hortis botanicis latuerunt. __
Thunbergius ad caput B. Sp. speciem detexit primusque descripsit, Cycas coffra dictam (le i. Tfpsal.
Toi. 2), quam I.iss.ii:i:.s JU. moi ad Zamiae genns retulit. — Tiixius alteram speciem in Harto Pisano
descripsit (Z. pmngens Tab. 45). — Jacquinius quatuor species primus edidit: Z . cycadifoliam, Z . IongifoUam,
Z . lanuejinosam et Z . horridum. (Fragment. botan. — Icon, rare}, Hart. Schoenbr.) _
His MI lu i ISO mi r,s Z . M dentatam addidit. (Sp. plant, et Hart. Berol.) Saiisburius Zamiam spiralem
Noyae Hollandiae descripsit, ad Encephalartum a cl. Lehmann, nunc ad proprium genus a nobis re-
latam. B Persoonius in Sijnops. Tom. II. p. 631. septem species enUmerat, Zamiam Oycadis cum
Z . lanuginosa conjungens.jj^- Sprengeuius in System. Heget. Tom. III. p. 908. peto species habet,
Zamiam caffram Thb., tanquam propriam speciem enumerans.
Postquam naturae scrutatores usque ad interiores Promontorii B. Spei regiones penetrare coepe-
rin t, majorem Encephalartorum messem legerunt. Cl. Lehmann, cui species noyas describendas tradi-
derant indefessi itineratores Eokeon et Zether, generis characterem eruit, et noyas species E . Eriderici
Guilielmi et E . Jltensteinii fusius descripsit (Pugill. TI). Cl. Ecrion tertiae noyae speciei E . Lchmanni
nomen imposuit. ; Ipse inter plantas Horti Boterodamensis noyum Encephalartum reperi ac descripsi
(E. elongatus in Bull. d. se. phys. et natur. 1838). — E ditissima sua collectione Lehhannüs plures
cum cl. Triese communicayit, qui eorum definitiones publici juris fecit, addita E . brachijphyUi Lehm.
fusiore description (Tijdschr. v. Nat. Gesch. en Physiol. Tom. IY). - --Postea E. Marumii tanquam
noyam speciem descripsit. — Auctor autem leyioribus notis et aetatis diiferentüs characteres speciflcos
nobis superstruxisse yidetur. Totius generis synopsin ipse dedi in Otto et Hietr. Jllgem. Gartens.
1838. jpl 41. et obseryationes in Annul, d. sc. natur. 2 série Tom. X. p. 366.
CLAVIS SPECIERUM (viventium).
A. Foliola anguste linearia.
T. » integerrima.
a. plana. ^JIE. pungens.
b. revoluta.
* rhachis semiteres - 4 E , cycadifolius.
** )) tetragona. — E . Friderici Guilielmi.
H. » plerumque tridentata. — E . tridentatus.
i
):j