m
flavicans, pressione angulosus, carnosus, pulpa colorata putamen tenue, ovoideum, obtuse-angulatum,
basi mucronulatnm, apice angustato bi-tri-foratum, continuum, laeve, includente. Albumen durissimum albicans,
embryo inversus, albumine paullo brevior, rectus, cylindraceus, vel subclavatus, utrinque obtusus,
cotyledonibus basi exigua fissura separatis, in corpus oblongum coalitis; gemmula minima, conico-
acuta, compressa; radicula subrotunda in filum continuata, quod materiei spongiosae aperturam cavi
. embryoniferi claudenti adhaeret.
Adnotatio. Cel. Richard [Mémoire p. 193) incompletos steriles fructus Zamiae descripsit, in nos-
tris vaporariis efformatos. »Nux iis inest subglobosa, cartilaginea, ad verticem molliuscula. — Albumen
quoad molem substantiamque absolutum, in vertice etiam pertusum est foramine, adusque fere
a.Yis illius quadrantem oblongiuscule ducto. Teguminis seminis apex papillatus intus incrassatur materie
carnoso-mucilaginosa; quae processu molliore in albuminis foramen pénétrât idque obturât, contenta
quasi sacculo tenuissime membranaceo, pariete foraminis adglutinato. Is autem sacculus videtur processus
cuticulae teguminis seminalis internae.”
Zamiae in Novi orbis regionibus tropicis crescunt, imprimis Indiae occidentalis insults, regno
Mexicano, in Floridam et Carolinam usque extensae, (circiter inde 35° lat. bor.; limites australes
dubii), terras rupestres praeoptantes. In regno Mexicano, ut cl. Galeotti mihi retulit, ab eo Zamiae
repertae sunt in vicinitate maxis pacifici, (16° 30. lat. bor.) usque ad altit. 5000 ped. Paris., imprimis in
terris vulcanicis, basalticis, non crebro in calcareis. Una species (Z. pygmaea) in Savanis vel pla-
niliebus terrae vegetabilis prope Fera Cruz, inter Gramineas copiose notata (2000—3000 alt.). Z . mu-
ricata in America meridionali ad 80 hexap. altitudinem crescit.
Observatio I. Primus qui Zamiae speciem observavit, J oannes Lerio fuisse videtur, qui A y ri nomine
fortasse ejusmodi plantam intellexit (Histoire d?un voyage fa i t au Brésil. 1576. 8T0 p. 202).
Sprengelius Zamiam furfuraceam putat (Histor. rei herb. Tom. I. p. 375). Hancpostea Trewius accu-
ratius descripsit (1760);;— Commelinus in Hort. Amstelaed. Tom. I. p. 111. Tab. 58. speciem descripsit,
ex India occidentali allatam, scil. Zamiam debilem. — Linnaeus in System. Feget, ed. 14. p. 778. Z a miam
pumilam descripsit et Zamiae genus constituebat, imprimis juxa iconem Trewii. — Aitonius
Zamiam integrifoliam determinavit (Hort. Hew.) J acquinus Zamiam mediam et Z . angustifo-
liam (Plant, rar.) iconibus et descriptionibus illustravit. — Simsius Z . pygmaeam (Botan. Magaz.),
Willdenowtus Z . tenuem (Hort. Berol.) et Z . muricatam, ab Humboldtio detectam, (Spec, pi.) descripsit.
Species autem ab auctoribus vario modo confusae sunt, ob definitiones nimis breves et icônes in rario-
ribus libris dispersas. — P ersoonius in Synops. Tom. II. p. 631. septem species enumerat, Z . pumilam
cum Z . integrifolia jungens. Sprengelius (System. Feget. Tom. III. p. 907.) novem habet, Z . pumilam
restistuens, et addita Z . pygmaea.
Ad species quas nomine tantum novi, pertinet Zamia integerrima (an Encephalartos cycadifolius
aut similis?) in insula Pavonum culta; nec non Zamia prunifera Loddiges, a cl. Steudel nescio quo
ju re Encephalartos pruniferus dicta.
Linnaeus primus hoc genus condidit, et affinitatem cum Cycade intellexit. Gaertnerus banc aifini-
tatem, perperam intellecta embryonis structura, negare voluit (de fru ct. et sem. I. p. 15).
Observatio II. Quid cl. Reichenbach in Conspect. p. 40. nomine Arthrozamiae intellexerit, nec ipse
exprimit nec e vocis etymo divinari potest. Ad Zamiam Lehm, referri posse, ii crediderint, qui folio-
lorum in hoc genere articulationem cum rhachi cum vocis etymologia comparaverint. Miror virum
alioquin in re herbaria versatum, nudum illud et ideo silentio praetereundum vocabulum, ad Lehmanni
Encephalartum nunc referre et improbe castigare viros doctos, qui sua mérita in aliorum detrimen-
tum extollere non consuevere (cf. Handb. d. Natur. Pflanzensystems p. 60. in nota).
-Jb, MMR
■
■
CLAVIS SPECIERUM.
A. Foliola majora latiora, oblonga, ovata, serrata.
1. Stipes muricatus, foliola oblonga acuminata. — Z . muricata.
2. » foliolaque infra furfuracea. — Z . furfuracea.
3. » inermis, foliolaque glaberrima, lato-lanceolata, apice rotundata. — Z . integrifolia.
B. Foliola lanceolata, serrulata. — Z . media.
C. » spathulato-lanceolata integerrima. — Z . pumila.
D. » minora lanceolata vel ovalia.
1. a medio serrulata. — Z . pygmaea.
2. apice serrulata. — Z . Hickxii.
3. obsolete serrulata. — Z . debilis.
E. Foliola linearia integerrima.
1. » elongata, basi attenuata. Z . tenuis.
2. anguste linearia obtusa ~ * Z . angustifolia.
1. ZAMIA MURICATA Willden.
Z . Caudice.... stipite muricato, rhachi subsemiterete antice bicanaliculatis, foliolis suboppositis e
basi contracta inaequaliter oblongis acuminatis, a medio inaequaliter argute spinulose serratis.
Sm Zamia muricata W illden. Spec, plantar. Tom. IV. p . 847. Kunth Synops. p i. aequinoct. Tom. I, p . 349.
Persoon Synops. Tom. II. p. 631. Spreng. System. Feget. Tom. IE. p. 907.
I con. Tabula n o s tr a VH. sp e cim en a b Humboldtio le c tum .
Herbar. W illdenow. N°. 18536.
Habitat in humidis umbrosis Provinciae Fenezuelae, in te r Santa Barbara et Porto Cahello Novae
Granadae, alt. 80. hexap. (Humboldt).
Descriftio. E grandioribus speciebus elegantissima. Frans in nostro specimine paucifoliolata; stipes
rhachisque 32 centim. longi, quorum rhachis 7 habet; haec laevis, non crassa, in sicco antice bicana-
liculata, postice semiteres, hie ac illic exiguos aculeolos gerens, breves, paullo curvatos, acutissimos,
1—2 mill, longos; inter suprema foliola in acumen siccum breve excurrit. Utrinque 4 foliola, non
approximata, inferiora longius remota quam superiora et paullo majora; tarnen infimum par paullo minus
quam sequentia. Sunt oblonga, subobliqua, margine inferiore convexiore. Basis evidentissime
cum rhachi articulata, brevis petioli ad instar contracta. Apex acuminatus. Serraturae versus apicem
sensim magis approximatae; in margine inferiore serraturae a medio inde vel infra medium incipiunt,
in superiore supra medium. Hic illic serraturae duplicatae sunt. Compages membranaceo-coriacea, fa-
cies superior laevissima magis splendens quam inferior; nervi numerosissimi, quorum quidam bifur-
cati. Longitudo folioli maximi 17 centimetra, latitudo 4§ metitur.
Accedit haec specieis ad Zamiam fu r fu r aceam, quae differt: basi foliolorum minus contracta, apice
non acuminato, serraturis minus profundis, habitu, indumento caet. In nulla etiam alia hujus generis
specie serraturae adeo durae sunt et eas Encephalartorum imitantur.
ir'fafr 4