untur; sunt alterna, sed per paria approximata, superiora magis opposita. Compages siccatorum etiam
flcxilis satis tenuis, ad instar Zamiae specierum; sunt omnia glabra, profunde colorata, in facie superiore
magis splendentia quam in inferiore; linearia, imprimis inferiora curvata ad marginem inferiorem
hinc falcata, superiora potius recta. Ad basin et apicem contrahuntur, in medio, ubi latissima
sunt 4 mill, lata video. Longitudo maximorum 10—11 centim. Apex dividitur in très serraturas,
aut potius in duas, apicis acumini (tertiam serraturam efficienti) proximas. Serraturae sunt spinosae,
inaequales, divaricatae, serratura superior plerumque apici magis proxima est quam inferioris mar-
ginis. In plurimis foliolis praeter apicis serraturas ad marginem inferiorem una exstat non valde ab
apice remota, semper supra medium folioli. Margines levissime revoluti sunt, nervi fere 4 vel 5 longitudinales,
in utraque facie discernendi, sed in inferiore compages inter eos quasi depressa id efficit,
quod Willdenowids sulcatum vocabat. Utrinque 21—22 foliola numerantur.
In Herb. P ersookii, quod nunc in Museo botanico Lugduno-Batavo servatur, nomine Zamiae spiralis
Salisb. frondem reperi, (cui Nova Hollandia, forte ab perversam definitionem, tanquam patria
inscripta est) quam nunc, comparatione facta cum authentico specimine Willdenoviano, ad banc speciem
referre nullus dubito. Ejus foliola sunt linearia, subfalcata, omnia fere integerrima, quaedam supe-
riorum bi-tridentata. Foliola 12 centim. longa, 5—6 mill. lata. (Bull. d. se. phys. e tn a t. en Nèerl.
1838. p. 84).
In Caldario ffo r ti botanici Roterodamensis juvenilis Encephalartos colitur ex bortis belgicis nomine
Zamiae spiralis introductus, quem nomine E . spiralis in Otto et Dietr. Gartenz. 1. c. commémoravi,
sed quem nunc etiam E . tridentatum habeo, cultura calidiore paullo graciliorem factum; foliola plura
integra sunt vel apice bidentata, raro tridentata. Dispositio autem foliolorum, forma, dentes nullatenus
a specimine Willdenoviano differunt. Video utrinque 20 foliola, 12—13 centim. longa, 4—5 mill, la ta,
quinquenervia; color paginae inferioris pallescens. — Pili sparsi in fronde nascente.
In Herbario L ehmanni vidi frondem ab exp. Mackoy missam, quam buc referre nullus dubito, etsi
quaedam differentiae inveniantur. Est § metro longior, babitus robusti. Stipes brevis rhachisque
semitereti-trigona, dimidio centimetro crassior. Foliola alterna snboppositave, utrinque circiter 44,
valde approximata, superiora fere imbricata, margine inferiore subdecurrentia, rigida, in pagina superiore
nitentia, inferiore fere octo-nervia, marginibus paullo revoluta, omnia linearia, non omnino
recta, subfalcata, versus apicem valde attenuata, pungentia; inferiora omnia integerrima, superiorum
quaedam apice tri-spinoso-serrata vel margine inferiore supra medium remote et valde obtuse bi-uni-
dentata. Inferiora 17—19 centim. longa, 5—6 millim. lata.
Accedit statura fere ad Macrozamiam spiralem; videtur specimen magis adultum et frîgidius cul tum
quam Willdenovianum et illud quod in Hort. Roterod. colitur.
5. ENCEPHALARTOS ELONGATÜS Lehm.
E . Caudice glabro, rhacbi sursum recurva obtuse trigona, facie antica bicanaliculata, foliolis nu-
merosis antrorsum convergentibus, inferioribus altérais remotioribus, superioribus magis approximatis
suboppositis, mediis longissimis, longe lanceolatis (decies quater longioribus quam latis), basi contract
s , apice spinoso-acuminatis, integerrimis, glaberrimis.
Stn. Encephalartos procer nob. MSS.
Encephalartos elongatus Lehm. MSS. (vidi specim. in ejus Herbario) — TS oh. in Bull. d. ec.phys.etnat.enNéerl.
1838. p. 11. Otto et Diete. Gartenz. 1838. p. 322. Comment, phytogr. p. 110—111.
Icon. Commentar. phytographici 1. c. Tab. XIQ.
Habitat in Promontorii Bonae Spei regionibus interioribus, unde cum E . horrido in Hort. Ro-
terodamensem introductus est. Colitur etiam in Horto Parmentieri.
Obsertatio. Ab omnibus affinibus elegans baeo species diffort frondium ao longissimarum pinnarum
directione. Caeterum Encephalarto Lehmanni propinqua; frondium apex in ilia specie etiam aiiquo-
modo recurvatus est (conf. Otto et Dietr. AUqem. Gartenzeitung 1836. Tab. I).
In nostra Caudex uno quarto centimetro paullo altior est, cylindraceus, basi aliquomodo angustetus,
apice obtuso subconico paulisper inerassatus, glaber. Squamae appressae, imbrioatae, obtuse rhom-
boideae, latae, glabrae. Frondes plerumque post biennium yerno tempore de novo protrusae, (v. o.
Aprili), numéro quinario yel septenario, cum iis anni praecedentis elegantem coronam componunt; nas-
centes (fusce viridis coloris) et juyenUes pilis griseis vel griseo-fuscis sparsis patentibus at mox deciduis
in rhaobi et foliolorum facie postica marginibusque tectae, ciliatae, adultae glaberrimae, graoües, elon-
gatae, metrum et plus longae, erecto-patentes. Stipes brevis non valde crassus, rhrnhis gracilis, versus
apicem recurvata, ut stipes obtuse trigona, angulo postico obtuso fortiore, facie antica paullo elevate
bicanaliculata in rhaobi, inter utrumque canalem elevate obtusumque dorsum subindc obsoletem
exhibente, in cujus vicinio affiguntur foliola numerosa, utrinque 30, 35, imo 40, non flabellatim pa-
tentia, sed imprimis superiora antrorsum convergentia, paulisper erecta, neo horizontalité!- posita, inferiora
alterna, sed tarnen semper aHquatenus per paria approximate, superiora subopposita et in Universum
confertiora, infima et summa reliquis breviora, baeo brevissima, omni.-, in Universum valde
elongate, longe lanceolate, auguste, recta aut rarius subfalcata, margine imprimis superiore plus minus
incrassato, basi contracte, apice longe ét spinöse acuminate, dura, rigida, viridia, rarius parco
rore glauco (imprimis juvenilia) suffusa, glaberrima, in pagina superiore taberculis verrucisve e ma-
terie gummosa in parenchymate accumulate ortis instructa, in pagina inferiore pallidiore non nitente
nervoso-striate, nervis longitudinalibus fere viginti. Rarissime ad marginem inferiorem prope apicem
exiguus dens invenitur, quasi naturae lusu. Longitude foliolorum infimorum 7—13, supremorum 5,
maximorum 15—20—24, et haec 1§ centimet. lata.
6. ENCEPHALARTOS LEHMANNI Eckl.
E . Caudice ovato-cylindrico glabro, frondium apice recurvatarum stipite rhachique obtuse tetra-
gonis, foliolis pruinoso-glaucis, lineari-, sed lato-lanceolatis (decies longioribus quam latis), acutis, spi-
noso-pungentibus, omnibus suboppositis; cono mare oblongo glabro.
Sm Cycas glauca Van Roten MSS. in Herbar. (a. 1777).
Zamia Lehmanniana Egklon et Zetheh in Otto et Dieth. Allg. Gartenz. 1833. N°. 20. p. 1 5 8 . Bot an.
Zeit. 1833. p. 479.
Encephalartos Lehmanni Ecbxon in literie. — Lehmann Pugill. VI. p. 14. — Otto et Dietr. in Allgem.
Gartenzeit. 1836. N°. 28. p. 217—218. Hob. ibid. a. 1838. N°. 41. p. 323.
Icon. Otto et Dietr. L c. Tab. I. integram plantain minori forma exhihfins,
Habitat in Promontorii Bonae Spei regionibus interioribus, eligens tellurem bumo copiosam collium
montiumque terrae cajferanae (Lehmann 1. c.),* ubi a. 1832 ab Ecexono et Zeyhero detectus. Sed jam
longe antea specimina in Hortis Batavis et Belgicis colebantur, inter plantas anonymas et male nomi-
natas. In Herbar. Royeni specimen exstat jam a. 1777 advectum.
. Descriptio. Majora vidi et minora juvenilia specimina. In collectione insulae Pavonum exstat v. c.
specimen 1 pedem et 2 pollices altum, et 3 p. et 1 poll, in ambitu, caudice glabro absque tomento, et aliud
ab Ottone et Dietrichio commémoration 1. c. altum et 1—1§ pedem in diametro. Caudex est glaber
et simili modo ac affines species squamis rhomboideis tectus. Numerus frondium a 10 ad 25 variât.
Nascentes pilis sparsis deciduis obsitae. Frondes adultorum 3] pedes et ultro longae (in nostro 1 metrum).
Stipes ac rhachis mox subteretes mox obtuse tetragoni. Rectae sunt vel plerumque versus apicem eie