lioribus capitulis. — Folia inferiora obsolete trinervia, sup. angustiora uninèrvia. — Legerunt k e i s k e ,
t e x t o r , locis arenosis promontorii Nomo Saki ins. Kiusiu p ie r o t . — Misi Ragusa iap.
ANTENNARIA R. BR.
1. A n t e n n a r i a c i n n a m o m e a d c . Prodr. VI. p. 270.
Specimen unicum a K e i s k e cam S ie b o l d o communicatum cum himalaicis exacte congruit nec diftert ab iis
quod in regione amurensi collectum tanquam A. margaritaceam ex herb. Petropolitano acoepi. Vix essentiale
utriusque speciei discrimen exstare videtur.
Far.? (5 angustiar, foliis lanceolato-linearibus multo angustioribus, inferioribus snbtus griseo- superioribus
cinnamomeo-tomentosis, inflorescentia contracta uti in specie, capitulisque nullo modo diversis.
Folia utrinque supra obsoletius trinervola. — Similia fere sunt specimina quae a Dr. L y a l l in montibus Cascade-
mountains (Oregon Boundary-Exp.) lecta tanquam A. margaritaceam accepi. — A Simabara usque in ins.
Jeso: bot. iap. — Jama Aooko vel Jama pongo iap.
2. A n t e n n a r i a i a p o n i c a m i q . Caules erecti, inferne simplices, corymbo simplici terminati vel
apice corymboso-ramosi, ramis corymboso-floridis; folia subsemiamplexicaulia lineària acuminata, supra
albido-araneosa uni- vix obsolete subtrinervula, snbtus densissime griseo-tomentosa—tomento iuniorum
uti ramulorum floridorum gilvescente; capitula pedicellis aequalia vel breviora globosa nuclei ce-
rasorum magnitudine dioica alba; involucri squamae glabrae ellipticae apice obtusiusculo nunc obsolete
lateraliter emarginello quasi unidentulae, interiores (paleae) angustiores minores magisque lan-
ceolatae et basi villosulae; receptaculum alveolatum; flores masculi tubulosi paleis breviores, pappi
setis scabris obsolete clavellatis; fern, capitula conformia vix maiora, squamis interioribus pilosio-
ribus; corollae filiformes apice irregulariter dentatae; styli rami exserti; achaenia compressula, pappi
setis acutis.
Prope A. semidecurrentem collocanda. Caules stricti plerique graciles ultrapedales tenues simplices, provectiore
aetate ramosi, caule primario usque calamum scriptorium crasso, ramis simplicibus instructo basique aliquando
subcaespitoso. Folia patula, inferiora 24- poll, longa, I f—1*. lin. lata, reliqua pleraque breviora et angustiora,
deorsum parumper angustata, sursum acuminata, siccata supra subcaesia et albido-araneosa, marginibus leviter
revoluta, subtus tomento densissimo nunc al bido-griseo nunc iu aliis praesertim iunioribus leviter gilvescente
obducta, in aliquibus speciminibus et in ramulis pollice parum longiora, ^ lin. latitudine vix adaequantia. Cory
mborum rami singuli 7—2-cephali, bracteis linearibus. Capitula alba, novella leviter flavescentia. Flosculi
masculi tubulosi acute 5-dentati, flavi? dentibus saturatioribus nunc fuscis ; antherae vix exsertae Feminea capitula
a k e i s k e lecta minus albida, stylorum colore subrubello-tincta — Legerunt k e i s k e , b u e r g e r et t e x t o r
variis locis; in monte Kawara Jama ins. Kiusiu p i e r o t ; ad pedem m. Wunzen in Simabara et in m. Mits-
jama prope Nangasaki s i e b o l d . — Jeubi Ran vel Arara Giku iap.
Observ. An ad hanc vel praecedentem referenda sit A. iaponica s c h u l t z Bip. in z o l i ,. Cat. p. 126 (nomen
tantum) diiudicare nequeo.
LEONTOPODIUM R. BROWN.
1. L e o n t o p o d i u m i a p o n i c u m m i q . Caulis erectus simplex foliosus cum foliorum pagina superiore
leviter araneosus glabrescens; folia sparsa sessilia lanceolata acuta subtus dense cinereo-albo-
araneoso-tomentosa; corymbus cymosus terminalis, vel e ramis paucis constans, vel his iteratim bi-
trifidis, ramulis saepe tricephalis, capitulo medio sessili vel subsessili lateralibus pedicellatis, pedicellis
folio florali sufiultis capituloque basi folio elliptico quam capitulum longiore vel aequilongo
suffnlto, nunc loco pedicelli lateralis monocephali pedunculo 2—3-cephalo efformato; involucri squamae
ovales, exteriores breviores obtusiores, interiores longiores subacutiores, disco paullo breviores.
Gum L. sibirico confondi nequit, a quo recedit inflorescentia non radiata sed laxa corymbiformi, Antennariis vel
Gnaphaliis similius, characteribus autem Leontopodium. — Caulis vix pedalis annuus videtur, tenuis, a basi inde
foliosus; folia in sicco supra nigrescentia, vena paullo distinctiore utrinque e basi adscendente fere subtrinervula,
glabrescentia, subtus uninèrvia et dense lanosa, 1.} poll, longa, 2—24- lin. medio lata, utrinque attenuata,
infima subradicalia pauca minora magis spathulata deorsum attenuata. Inflorescentiae rami primarii (8) subaequi-
longi usque 8-pollicares. Capitula dense griseo-albo-lanata. Flosculi radii pauci filiformes tridenticulati, styli
ramis exsertis. FI. disci circiter 12, 5-dentati paullo breviores. Setae pappi iuvenilis radii acutiusculae, disci
sursum quidquam crassiores, omnes scabrae. — Probabiliter in Nippon crescit; speoimina in eadem charta
cum Artemisiae speciebus in prov. Aki collectis obvia. —- Usoo jukisoo iap.
CARPESIUM LINN.
1. C a r p e s i i jm a b r o t a k o i d e s LINS, t b b n b . FI. p. 312. do. Proir. V I p. 282. C. T im b e r■
gianurn s ie b . et zucc. I. c. p . 187.
Specimina nostra cum iis quae in Himalaia legit Hooker, omnino congruunt. Involucri squamae flavae, inferiores
abbreviatae obtusissimae, interiores longiores obtusae. — S ieb o ld legit loco non indicato, p i e r o t e regione
montana prope Oha ins. Kiusiu reportavit. — Jaba tabah Jon Siri kusa iap.
2. C a r p e s i u m p u b e s c e n s w a l l . DC. I. o. p. 281.
Superiori non absimile, sed capitulis cernuis maioribus semiglobosis, squamis deciduis disceruitur. — B uerger et
siebold legerunt.
3. C a r p e s i u m d i v a r i c a t i c i s ie b . et zucc. I. c. p. 187.
Species variabilis, C. cemuo linn, affinis et cum C. nepalensi less., quod non vidi, ultro comparanda. Ramuli
pubescentes glabrescentes. Folia distincte petiolata membranacea pubeque brevi sensim decidua subscaberula,
apice et basi integerrima, caeterum minute vel grossius serrulato-denticulata, 4 poli, longa, 2 lata Capitula
breviter pedunculata defleka, seous ramulos axillares microphylle bracteatos distanter pauca vel eundem ramulum
aphyllum solitarie terminantia maioraque, foliis floralibus bracteisque reflexis involucrata. Involucri proprii
squamae extimae reflexae paucae virides, reliquae omnes scariosae, iuniores ciliolatae, interiores subdenticulatae.
B-eliqua cf. I. c. — Foliis cum C. cemuo omnino congruit, sed folia involucralia in nostris minora, squamae
scariosae numerosiores et àcutiores. — Siebold et buerger legerunt.— Ganku biran iap.
(3 Var. pygmaea, semipedalis, foliis longe petiolatis ovatis acutis grossius serratis, capitulis subsolitariis, vulgo
uno terminali. — Siebold detexit.
4 . C a r p e s i u m r o s u l a t u m miq. Humile; folia radicalia rosulata spathulata vel obovato-spathu-
lata obtusa acutiusculave deorsum valde attenuata repando-dentata, cum caule utrinque subappresse
pilosula, caulina nulla vel unum alterumve minus et angustius; caulis a medio vel superne pedun-
culos paucos elongatos alternos 1—3-cephalos exserens; càpitula cernua campaniformia haud multiflora,
bracteis nullis, squamis involucri extimis paucis herbaceis brevibus haud vel parum reflexis,
reliquia subflavido-scariosis lato-linearibus, inferioribus plerisque obtusis, intimis acutiusculis, omnibus
praesertim apice ciliolatis.
Caule fere aphyllo scapiformi in racemum pauciflorum laxum resoluto, foliis normalibus omnibus ex ima caulis
parte exortis ab omnibus cougeneribus valde recedit, propriam omnino sectionem generis postulans. Radix
cylindraceo-crassiuscula undique longe fibrosa vix annua videtur. FoUa ex ima parte caulis rosulato-plura fere
petioli specie basi attenuata, 8—14- poli, longa, 6—8 vulgo circiter 4 lin. apice lata, haud crassa, remotiuscule
repando-subcalloso-dentata, supra sparse, subtus praesertim in nervo venisque (patule erectis) subappresse pilosula.
In caulis parte superiore unum non raro obvium quod magis lanceolatum et multo minus, reliqua in
bracteas peduncalos suffulcientes lineares superne evanescentes conversa. Caulis 12—4 poli, longus, totus
7—8-cephalus. Pedunculi 3— poli, longi, nudi vel unibracteati, plerique capitulo solitario cemuo terminati,
passim apice racemose 8—2-cephali. Capitula 24-—2 lin. longa, adspectu viridulo-flavidula, nec foliis nec
bracteis involucrata, aliquando saltern involucri squamarum extimarum una alterave paullo demissior. Pedunculi
pedicellive prope capitulum densius pubescentes. Involucrum discum aequans. Squamae extimae subovales herbaceae
paucae, infimae subreflexae, quae sequuntur apice herbaceae, reliquae pleraeque scariosae, vulgo aequilato- lato-
lineares obtusae apice saturatius coloratae, intimae paucae acutae. Achaenia angusta subolivaceo-pallida striata
glabra, rostro atrofosco dense glanduloso-aspero. — Siebold et Buerger legerunt.
GYNURA cass.
1. G y n u r a p i n n a t i f i d a dc. Prodr. VI. p. 301. Porophgllum iaponicum dc. I. c. V. p . 650.
s ie b . et zucc. I. c. p. 185. Kleinia l e s s . — Senecìo iaponicus th u n b . FI. p. 315. — Con/, a. gray
Bot. Iap. p. 395. — An hue Gynura Zollìngeriana schultz Bip. in zo l l . Cat. p. 126 (nome»)?
In prov. Iliko: keiske; prope Isa Faja ad sinum Simabara ins. Kiusiu: pierot. — Sanhitsi iap.
28*