vehebatur gravi procella in mari sinensi oppressa, ad urbem Macao appellere coactus, ibi nimio in
plantis colligendis ardore fatigatus morbo maligno succubuit. Transmiserat autem e lava herbarium
praestantissimum in Iaponia collectum, schedis accurate conscriptis etiam excellens, quod deinde a
Pierotii haeredibus emtum, Museo nostro accessit. A nullo nisi ab indefesso Buergero has plantas
collectas et post eius mortem a Pierot emtas fuisse affirmare ausim. Adeoque in mea enumeratione
ubi Pierot collectons titulo laudatur, herbarium Buergeriauum intelligendum est.
5°. Herbarium quod praesertim in regione circa Nagasaki collegit C. I. Textor, qui anno
1842 ab eadem quam supra dixi Società te in Iaponiam missus est.
6°. Plantae quas inde ab anno 1848 usque ad 1852 in Iaponia collegit 0 . G. I. Mohnike, Medicinal
Doctor, ex horto bogoriensi benevole nobis concessae.
7°. Species permultae, a botanicis americanis Williams et Morrow et a. 1855 a Charles Wright
et I. Small in variis Iaponiae regionibus, etiam in insula Jeso, collectae, quas cel. A. Gray nobis
misit.
8°. Specimina herbarii quod annis 1862 et 1863 praesertim prope urbem Nagasaki et in-Archipelago
Coreano collegit Richard Oldham, a Museo Kewensi in Iaponiam legatus.
9°. Selectae species collectionis pretiosae quam e Iaponia, ubi per triennium Floram exploravit,
uuper attulit ill. C. I. Maximowicz, ex herbario horti botanici Petropolitani Museo nostro donatae.
Haec exterorum dona ad me pervenerunt dum in edenda hac enumeratione iam versarer, quo
factum est ut non nisi in posterioribus libelli partibus iis uti potuerim; ad calcem autem commemoravi
species hac de re in ordinibus prioribus omissas.
Florae Iaponicae qualis hodie nobis innotuit conspectum opellae meae me subiunxisse, ad
■quem tanquam ad indicem etiam provocali poterit, Botanicis non displiciturum esse confido. — De
phytogeographicis autem huius Florae rationibus egi in Diario Regiae Academiae Disciplinarmi,
voi. n secundae serici, et in Archives Néerlandaises, volum. H.
Denique moneam me nomina plantarum iaponica et sinico-iaponica immutata e schedulis transtu-
lisse. Plerisque autem speciebus in herbario nostro addita etiam sunt nomina literis iaponicis scripta,
haud raro ab ipsis Iaponensibus exarata, quae largam huius linguae cultoribus vocabularii botanici
messem obferunt.
Lugduni Batavorum,
m. Tulio MDCCCLX VII.
C O N S P E C T U S .
Pars prima. — Berberideae, p. 1. — Cruciferae, p. 3, 142. — Balsamineae, p. 8, — Crassulaceae, p. 8, 87. —
Caryophylleae, p. 8, 142. — Portulaceae, p. 11. — Cucurbitaceae, p. 12, 142. — Aurantiaceae, p. 15. —
Anacavdiaceae, p. 16. — Celastrineae, p. 17, 142. — Acerineae, p. 18. — Amygdaleae, p. 22. — Convol-
vulaceae, p. 25, 142. — Boragineae, p. 26. — Cordiaceae, p. 29. — Verbenaceae , p. 39. — Labiatae,
p. 32. — Scropbuiarineaèj p. 47, 142. — Cyrtandraceae, p. 55. — Acanthaceae, p. 55, 142..— Asclepiadeae,
p. 58, 142. — Apocyneae, p. 62. — Loganiaceae, p. 63. — Amarantaceae, p. 63. — Cannabineae,
p. 65. — Aristolochieae, p. 65. — Betulaceae, p. 68, 142. — Roxburghiaceae, p. 70, 143. — Alismaceae,
p. 70, 142. — Amaryllideae, p. 71. — Cyperaceae, p. 72, 143.
Pars secunda. —- Violarieae, p. 84. — Bixaceae, p. 87. —- Crassulaceae, p. 87. — Ficoideae, p. 89. — Am-
pelideae, p. 89. — Araliacoae, p. 90. — Calycantheae, p. 91. — Combretaceae, p. 91. — Cornaceae, p. 91,
43. — Ericaceae, p. 92. -r- Compositae, p. 99, 143. — Campanulaceae, p. 123. — Phytolacceae, p. 125, 801. —
Chenopodeae, p. 125. — Laurineae, p. 127, 144. — Celtideae, p. 129. — Artocarpeae, p. 129. — Bego-
niaceae, p. 182. — Chlorantheae, p. 183, 298. — Aroideae, p. 188. — Orchideae, p. 135. — Cupulife-
rae, p. 144. — Polygoneae, p. 144, 299.
Pars tertia. — Magnoliaceae, p. 145, 254. — Hypericineae, p. 146.— Lineae, p. 148. — Polygaleae, p. 148.__
Lythrarieae, p. 148. — Melastomaceae, p. 149. — Myrtaceae, p. 150. — Myrsineae, p. 150. - Oleaceae,
p. 151. — Lonicereae, p. 158. — Hydrocharideae, p. 159. — Gramineae, p. 160. - - Musei frondosi,
p. 180, 873. —- Hepaticae, p. 188 adnot., 878.
Pars quarta. — Ranunculaceae, p.^189. — Lardizabaleae, p. 197. — Menispermeae, p. 198. — Papaveraceae,
p. 199. — Geraniaceae, p. 201. — Ternstroemiaceae, p. 202. — Tiliaceae, p. 205. — Buettneriaceae,
p. 206. —- Malvaceae, p. 207. — Hamamelideae, p. 208. — Helwingiaceae, p. 209. — Rutaceae, p. 209. —
Simarubeae, p. 211. — Meliaceae, p. 211. — Tamariscineae, p. 212. — Salicineae, p. 212. — Rhamneae,
p. 218. — Rosaceae, p. 220. — Leguminosae, p. 280. — Umbelliferae, p. 243. — Ulmaceae, p. 253.