In hoc libello, maiorem partem ex Annalibus Musei botanici Lugduno-Batavi excerpto, enume-
rantur plantae iaponicae, in Museo nostro asservatae, nimirum:
1°. Species a Thunbergio anno 1777 collectae et cum Royeno communicatae, quibus vel ipse
vel Royenus nomina in illius Flora Iaponica usitata adsoripsit; paucae insuper adsunt stirpes quae
iam ante Thuubergium e Iaponia ad nos pervenerant.
2°. Plantae quas Ph. F. de Siebold annis 1823—1829 praesertim in insulis Kiusiu et Nippon
vel ipse collegit vel a botanicis medicisque iaponensibus Itoo Keiske, Mizutani Sugerok, Sonzin,
Fusioka Sjogen, Kaiso, Kesak aliisque accepit.
3°. Herbaria a botanicis iaponensibus collecta, librorum instar religata, quae eo maioris pretii
sunt, quum stirpes etiam contineant in provinciis interioribus, quas adire Europaeis haud licitum
erat, collectas. De hisce et de libris botanicis in Iaponia editis, in ultimo opusculi capite egi.
4°. Plantae quas II. Buerger, Medicinae Doctor, Sieboldo in Iaponia adiunctus, in horto botanico
Desimae, anno 1825 ab hoc condito, et in vicinis regionibus legit, quibus in hac enumeratione eius
nomen ubique adscriptum est. Inde ab anno 1830, quo Sieboldus in Europam rediit, explorationes
ab hoc tanta cum industria ac sagacitate institutas continuavit, varias insularum Nippon, Kiusiu et
Sikokf provincias investigans; plantarum species numerosas in his itineribus collegit, quarurn autem
paucas saltern in Europam ipse misisse videtur. — Ab eodem Buergero collectas fuisse omnes etiam
species, quas Pierotio inventori tribui, nimis sero intellexi. Haec res ita se habet.’ Iacobus Pierot,
Medicinae Doctor, Herbario Lugduno-Batavo per aliquod tempus adiunctus, anno 1840 a Societate
regia promovendae hortorum culturae jn Iaponiam ut inprimis stirpes vivas ibi colligeret legatus
crat, et e lava iam miserat plantas iaponicas in horto bogoriensi cnltas. Navi autem qua in Iaponiam