. [ 66]
campestris, Arbutus unedo et uva-ursi, Globularia cordifolia, Potentilla alba , ' Static®
alliacea, Antirrhinum triphyllum et saxatile, Saxifraga petr«a, Arenaria tetraquetra,
Seseli saxifragum, Inula montana, Rubia peregrina, Gallium saxatile, Scabiosa tomen-
tosa, Cuscuta europ«a, Illecebrum cymosum, Tordilium antrisGus Linn«i, Buplevrum
odontites, rigidum et fruticescens, Cistus glaucus aliique iam memorati.
Explic. tab. a Flos integer, b Calicis limbus, c Flos expansus. d Fructus. e Huius tertia
pars interne spectata. f Semen.
Obs. i .a DifFerentias sat notabiles reperi inter Clar. Iacquini plantain et nostram V a -
lentinam. Huius truncus et rami sunt semper saxis adpressi numquam erecti: coroll« qua-
drifid«: stamina quattuor: flores numquam racemosi; et folia adproximata, vix serrata.
Obs. 2.a Huius plant« fructus vera est capsula, quia determinate dehiscit: adeoque
similis Euphorbi« fructui, quod ad formam et dehiscendi modum speetat, ut tricoecus iure
merito nominari possit.
RHAMNUS LYCIOIDES Linncei. Tab. 18 2 .
200. R hamnus spinis terminalibus: foliis linearibus. Linn. spec, plant, 'vol. 1 . pag. 540.
Pall. Flora Rossica pag. a, 6. tab. 63.
Rhamnus tertius flore herbaceo, baccis nigris. Bauh. pin. 4 7 7 .
Rhamnus tertius forte niger. Clus. hist. 1 . pag. n o .
Caulis fruticosus, tripedalis, valde ramosus, ramis patulis, spina terminates: cortex fusco-
cinereus, l«vis.
Folia sublinearia, obtusa, basi angustiora, glaberrima, sessilia, fasciculata, fasciculis alter-
natim sparsis: pori transparentes disseminati per integram superficiem.
Flores ex foliorum fasciculis solitarii, bini aut terni, sustentati pedunculis capillaribus, folio
brevioribus.
Calix luteus, urceolatus, semiquadrifidus, aliquando trifidus, raro quinquefidus, laciniis
patulis acutis: ex harum divisionibus lascinul«, aut si mavis, squamul« prodeunt minu-
tissim« rubicund«, setace«, munientes stamina.
Corolla nulla nisi calicem dicas.
Staminum filamenta tot quot squamul«, capillaria, recurvato-erecta, calici iuxta germen
inserta: anther« globos«.
Germen globosum, rubens: styli duo,. s«pe tres nonnihil recurvi: stigmata incrassata rubra.
Capsula nigra, turbinata, bisulcata, quandoque trigona, bi-trifariam dehiscens.
Semina duo aut tria, subtriquetra, pallida.
Habitat copiose in montibus calcareis regni Valentini. U Floret A p r ili, fructificat Maio.
Explic. tab. a Calix magnitudine naturali. b Idem auctus. c Idem expansus. d Germen.
e Stamen cum squamula. ƒ Fructus bisulcatus magnitudine naturali. g Idem trigonus.
h Huius pars intus spectata. i Semen.
Obs. In Claris. Pallasii tabula, aeteroqui nitida, folia video serrata, fructusque globulosos
quod minime observatur in Valentinis plantis: calcographi aut delineatoris vitio tribuendum
id est, aut fruticem dicendum ludere nunc foliis integerrimis, nunc serratis.
SCABIOSA TOMENTOSA. Tab. 1 8 3 .
20 1 . Scabiosa corollulis quinquefidis, in«qualibus: foliis tomentosis, radicalibus pinnati-
fidis, reliquis pinnatis, pinnulis linearibus.
Radix perennis, ex qua caulis prodit fere pedalis, teres, glaber, subaphyllus.
Folia tomentosa, albido-cinerea; radicalia numerosa, supra terram expansa, ut plurimum
pinnatifida, pinnulis nunc integris obtusis, nunc crenulatis: caulina ( qu« duo s«pius,
sesm
n
. aliquando quattuor, dumtaxat exsistunt, eaque in infima caulium parte) opposita,
. silia, connata, pinnata, pinnulis linearibus, ultima production.
Flores aggregati in caulium apice.
Calix communis polyphyllus, duplici serie, laciniis duodecim, exterioribus longioribus,
linearibus: proprius duplex uterque superus, horum exterior membranaceus, striatus,
limbo crenulato; interior setaceus, laciniis quinque, subulato-capillaceis, nigris.
Corolla dilute violacea, monopetala, tubo elongato, limbo quinquefido; laciniis in«qualibus
rotundatis.
Staminum filamenta quattuor exserta: anther« violace«.
Germen inferum: stylus corolla brevior.: stigma clava,turn.
Semina solitaria, calicibus coronata, tectaque involucro striato, glabro.
Receptaculum paleaceum, paleis linearibus.
Habitat in montibus regni Valentini, pr«sertim iuxta Cortes de Pallas et in pr«rruptis cli-
vis Orosped«, Mariola vulgo.
Explic. tab. a Flos integer, b Calix. c Flos auctus et expansus. d Germen. e ƒ Fructus.
D E O R O S P E D A , A F T A N A E T I D U B E D A .
Valentinorum montium altissimi sunt Idubeda, A y tana et Orospeda. Iàcet ille versus
septentrionem innumeris collibus et montibus circumdatus, quorum alii Dertosam versus ex-
currunt, alii in Aragoni« regnum penetrant, reliqui per Valentinum disseminantur. Aytana
et Orospeda, haud longo ab invicem intervallo seiuncti, australem plagam occupant, quibus
plures adhærent hinc ad Sætabim, illinc ad Alth«am usque protracti. Orospeda vulgo cre-
ditur altiorcæteris; sed nemo quod sciam utriusque altitudinem commensuravit. Mihi au-
tem eorum cacumina perlustranti, Aytan« mons primatum obtinere videbatur: atque hanc
mihi opinionem confirmavit, quod hiberno tempore primus hie omnium, licet mari proprior,
nivibus obducatur, qu« tardius quam in Orospeda liquescunt. Omnium substantia calcaria
est per strata disposita, nunc marmorea, Idubedæ præsertim; nunc rudioris materi«, quod
frequens est in Aytana et Orospeda: saxa in hoc firmiora sunt; in illo fragilia atque duriora.
Horrida præcipitia in omnibus exsistunt australi plaga: in Aytan« fastigio voragines profun-
d«,.in quas si saxa coniicias, ictuum sonitus diuturnos audies, sensim debiliores, qui tandem
propter immensam profunditatem evanescunt. Huius montis plim magna pars periit terr«-
motibus, ilia scilicet^ cui subiecta est vallis de Guadalest contra oppidum Benimantell. Rui-
næ hodie conspiciuntur per tractum vulgo Cantalar, ubi nullo ordine disiecta saxa super-
sunt nunc in minuta fragmenta, nunç in gravissimas separata moles, quarum plurim« versus
vallim ceeiderunt in clivo disséminât«.
Idubedæ culmen, quod altius quondam proculdubio fuit, tricuspidem formam induit ab
illo tempore, quo nos.tri montes fuerunt deformati. Cupides ill« , nebulis fere semper ob-
ductæ, e longe conspiciuntur cælo sereno. Si ex harum fastigio versus austrum prospicias,
fos's« tibi sese offerunt ad lineam ferme ëxcavat«, quarum imma profunditas fugit.oculos:
versus.septentrionem.vero clivus adeo mollis ut equo quomode cuspides ascendas. Stratorum
ibi altitudo atque ipsorum ad horizontem inclinatio clare patent: buccinorum nucleos re-
perias marmoris nigri. Frustra ibi Cistos et Daphnes quæras, cuius loco Potentillam albam
et suberectam, Anthyllidem erinaceam, Drabam alpinam, et Geranium saxatile reperies:
plantas scilicet qu« calores sustinere nequeunt. Easdem ofFendes in Orosped« culmine vulgo
Monte obrer plus quam triginta leucis ab Idubeda seiuncto. Montcabrer figura conoidæa est et
basis ampla, altissimo monti superposita. Ad memoratam usque basim ascensus sat facilis ultra
ipsam difficilis : saxa etenim quibus constat nunc a natura ad lineam secta sunt nunc sul-
cis interrupta. Voragines nullas, præcipitia passim videas. Fontes rari sunt in Idubeda; fre-
quentissimi in Aytapa et Orospeda, iique purissimi et saluberrimi, qui vitam hilarîtatem et
opes tribuunt finitimorum populorum ditionibus, Alcoy præsertim oppidi omnium .nobüissi