mm
ab aquis remota, cinerea minusque dura; superiorà tandem albicaqtia, quorum extima superficies
friabilis es solis atque imbrium alternis impressionibus. In montium radicibus, quæ
valïe altiores sunt, terra est rubra, illi similis quæ reperitur in tractu vulgo Alforins; in
quo dum profunde excavatur, marga offenditur Llacollera dicta. Explicari phoenomenon
istud poterit mea quidem sententia, si montium origo in memoriam revocetur. Nimirum
montes olim in maris fundo efformati, diuque illius aquis immersi, separabantur ab invicem
profundissimis sulcis, qua aquæ validius movebantur. Quod si tractu temporis eiusmodi
aquarum cursus ob quamcumque demum causam cessaverint, illis stagnantibus necesse fuit,
ut innatantes graviorum corporum particulæ in imum peterent, ac subinde strata efficerent
borizonti parallela, eoque altiora quo maior aderat materiæ copia, donee tandem depressio-
ra loca nulla remànerent, impleta valle margacea materia, quæ sensim indurata fuerit. Po-
namus etiam annorum sérié diversæ conditionis terras adsportari (aut potius terrarum ele-
menta) non ita margaceas neque eiusdem cum antiquis coloris , sed rubras, arenisque per-
mixtas : et has oportuit eisdem naturæ legibus fundo margaceo superponi, novasque massas
constituere. Post hæc maris aquæ præfinito tempore alio transmigrantes reliquerunt vallim
diversis terræ stratis compositam, solumque horizonti parallelum. Manarunt deinde fontes,
fluxerunt rivuli, ceciderunt imbres, quæ omnia sæculorum lapsu vallis superficiem deforma-
runt, adeo ut terra rubra vix ulla supersit ab Ontiniente versus ortum, et in albicante marga
profundæ excavationes exsistant, unde colles enati.
Vallis omnis potest dividi in partes très, quarum mediam incolunt viginti millia ho-
minum ab Ontiniente usque ad oppidum Montaberner ; orientalem reliquorum oppidorum
accolæ; occidentalem denique bis mille et amplius homines per Alforins dispersi. Irrigari
nequit hæc ultima aquarum defectu ; ideoque minus deformata, altior est cæteris : in ea V i-
neæ vix folia promunt Aprili mense, quando in depressioribus locis florent. Hordeo, Tritico
et Vineis destinantur planifiés et colles trium leucarum spatio, quorum fructuum magna
quotannis copia, nisi forte grando vites contuderit. Nulla ibi Ceratonia; paucæ Oleæ. Hu-
iûs ditionis montes Pino sylvestri abundant et arbustorum multitudine, quando contigua
illis Murciani regni pars depopulata apparet incuria proculdubio incolarum.
Pars vallis, quam mediam diximus, reliquas superat et naturæ donis et hominum in-
dustria. Duabus leucis in longitudinem extenditur, per quam totam rivulis irrigatur Cla-
riano et Albayda. Originem trahit ille ex aquis,-quæ Bocayrente, finitimisque oppidis sunt
inutiles, quæque per montium tortuosas et angustissimas fauces ruunt versus Ontinientem.
Inharum fundo puteus exsistit miræ profunditatis in saxis a natura excavatus, qualimpi-
dissimæ aquæ saliunt tanta copia, ut qui ante ipsum vix rivulus apparebat, flumen postea
sit. Albaydæ vero flumen ex oppido cognomine initium habet, sensim fontibus augetur,
tandem iuxta Montaberner cum Clariano conflùit, novis deinceps aquis diversisque rivulis
augendum. Toto hoc tractu Oleæ perpetuo virent et Ceratoniæ tanto numéro', ut colles et
montium radices lucos densissimos credas. Irriguos agros ornant Morus ajba atque fructife-
ræ arbores, areas relinquentes Tritico, Cannabi, Zææ, reliquisque plantis, quæ perutiles
sunt. D id nequit quam gratum atque mirandum conspectum præbeat tota regio earn con-
spiçienti ex finitimis montibus. Quacumque oculos vertas naturæ divitias et hominum artem-,
solertiam atque rei agrariæ peritiam miraberis. Eminet hæc præsertim in Oleæ cultura, quæ
copiosum atque sapidissimùm fructum præbet. In unaquaque Olea très dumtaxàt conservan-
tur rami præcipui, cæteris amputatis ut soli et aëri pateat aditus : sunt isti divergentes, ini-
tit> nudi, innumeris postea ramulis onusti, qui ut plurimum pendent, nonnullis erectis.
Quotannis purgatur arbor ut novos ramos proférât intra annum floriferos. Etenim experien-
tia constat, Oleam in novis ramis dumtaxat dare fructum, huneque non ramorum multitu-
dini respondere, sed determinato numéro, quem scientia agraria posuit pro soli et atmosphæ-
ræ conditione. Utinam Valentini omnes utilem hanc methodum reciperent, quorum Oleas
sæpe vidi tanta ramorum multitudine fatigatas, ut parum aut nihil fructus ex ipsis habe-
retur. His ferrum adhibendum est quod riovâs, fructificandi vires dabit, novam formam.
Tertia et orientalior vallis pars mediæ digriitate cedit, quia et minori gaudet aquarum
mm
copia, et a septentrionalibus flatibus vexatur. Veniunt hi magno impetu per Serragrosæ
angustias, qua flumen excurrit: nullus illis aditus nisi prælonga et angusta montium faux,
ut ex ampla Sætabina.ditione vallim intrent: quo fit ut tanta vi arbores pétant, ut aut ip-
sarum ramos confringant; aut quod frequentius est hiberno tempore eas omnino destrùant.
V id i ego superiore anno Oleas, Ceratonias, Neria partim enecta, partimque vulnerata a fri-
gidis vends septentrionalibus., quibus tribuenda est minor arborum frequentia in hac vallis
parte, quæ alicubi omnibus destituta est, in tractu præsertim angustiis opposito : in cæteris
Oleæ. recurrunt, Ceratoniæ, reliquæque arbores, quæ sapidissimos fructus præbent; frequentius
vero Vineæ quarum tantus est numerus in universa valle, ut vinum inde provenions
sexcentum mille talenta pondo quotannis tribuat. Huius vallis Oleum magni habetur,
nullique Hispaniæ cedit: eius summa quotannis viginti mille talentorum est. Mitto nunc
prætiosissimos fructus Ceratoniæ, Zææ, Tritici, Hordei, Olosericei, Cannabis, Mellis, C e -
ræ, cæteros ; mitto etiam manufacta ex sparto, lana, lino, oleo, pannisque attritis; mitto re-
liqua quæ vallim commendant, quæ hominum virtutem prædicant, hominum inquam, qui
otio bellum indixere perpetuum.
Transeo nunc ad indigenas plantas, quarum nonnüllas hic indigitabo. In montosis et
siccis Cisti occurrunt mira v.arietate; monspeliensis scilicet, salviæfolius, albidus, crispus,
fumana, numularius, glutinosus, racemosus, helianthemum, hirtus,lævis et libanotis. Gaudet
hic calice triphyllo, quemadmodum et Cistus umbellatus, a quo differt capsula quin-
queloculari, cæteroqui simillimus. Habitant ibidem Pinus sylvestris, Rhamnus alaternus et
lycioides, Quercus coccifera, Thymus piperella, cephalotus et vulgaris; Ulex europeus,
Coris monspeliensis, Rosmarinus' officinalis, Antirrhinum orontium et maius; Mercurialis
tomentosa ; Linum monspeliense, suffruticosum, gallicum et tenuifolium ; Melica nutans;
Cynosurus echinatus et lima : Poa rigida et eragrostris; Aira canescens et cariophyllæa; Fe-
stuca myurus, bromoides et phoenicoides; Bromus squarrosus, mollis , sterilis et tectorum, et
ut reliquas gramineas silentio premam, Stipa contorta, capillata et tenacissima. Hæc ultima
utilissima est agricolis, qui storeas, funes, cophinos, calceos ex ipsa construunt, idque tanta
copia storearum præsertim ut Adsanetæ incolæ auri unciam quotidie ex huiusmodi manu-
factis reportent, quin ullum inde res agraria detrimentum capiat.
Si altiora montium conscendas, diversas ibi plantas offendes. In monte Cova ait a Bi-
scutella crescit coronopifolia, et altera nova , Montana nomine, postea describenda; Antirrhinum
triphyllum et crassifolium quod variât flore albo rubro et violaceo, quodque im-
mixtum hic Hieraciis pilosellæ et murorum tum et-Geo repenti; Fumariæ illic eneaphyllæ,
Ranunculo graminifolio. et Alysso spinoso saxa ornât florum varietate et multitudine. Alys-
sum hoc pulverizatum præsentissimum est;contra viperarum morsus remedium: creseunt
etiam Cotyledon umbilicus; Arum arisarum; Asplénium ceterach; Polypodium vulgare;
Adianthum capillus ; Iberis umbellata., et Lepidium saxatile. In depressioribus locis haud
minor est plantarum copia in quibus læte vivunt Gerania malacoides, moschatum, ciconium,
chium, rotundifoHum et cicutarium; Lotus rectus,hirsutus, ornithopodioides et dorycnium;
Anthyllis tetraphylla et vulnéraria; Astragalus hamosus, incanus, epiglotis et monspesula-
nus.; Dianthus superbus et prolifer; Medicago echinata et cochleata; Psoralea bituminosa;
Asclepias nigra; Trifolium angustifolium; Plantago albicans, lusitanica et coronopifolia; Ne-
rium oleander; Teucrium aureum, iva et capitatum; Convolvulus lineatus, capitatus et al-
thæoides; Lysimachia ephemerum. Syngenesiæ item magnus in hac valle numerus; Micropus
erectus, Buphtalmum spinosum et maritimum ; Anacyclus valentinus, Centaurea crupi-
na, pectinata, nigra, pullata, conifera, sonchifolia, aspera, calcitrapa, solstialis, collina,
rupestris, tingitana, galactites; Atractylis humilis et cançellata.; Carthamus lanatus, creti-
cus et tingitanus; Carduus monspesulanus, pinnatifidus, nutans ; et aliæ innumeræ diver-
sorum generum stirpes, quas ne lucubratio hæc in immensum crescat, prætermitto, per oc-
casionem nominandas in operis decursu.