Corolla papilionacea, rosea, basi albicans: vexillum ovatum, reflexum, longitudinaliter sulcatum,
ibique saturate roseum: alæ adproximatæ, basi auriculatæ, et prope auriculam
interne corniculo auctæ : carina brevior, dilutior, et fere alba, basi bifida, unguibus
brevibus.
Stamina decern, albicantia, quorum novem in vaginam coalita, decimum liberum, omnia-
que intra carinam alasque recondita : antheræ ovatæ, luteæ, versatiles.
Germen ovato-acutum : stylus staminibus longior : stigma simplex.
Fructus legumen polyspermum, subpollicare, pendulum, compressum, villosum, termina-
tum stylo.
Semina reniformia 2-4.
Habitat copiose prope Llanera in montibus vulgo Port de Career : crescit etiam inter Do-
meno et Chelva ; Xixona et Tibi ; Ialance et Cofrentes ; Eldam et Noveldam. fi Floret
Iunio, hicque Cistus squamatus, Statice pruinosa et limonium, Thymus cephalotus, An-
thyllis cytisoides, Festuca phoenicoides, Lygæum spartium, Stipa tenacissima et iuncea &c.
Explic. tab. a Calix. b Petala expansa, ubi 1 vexillum, 2 alæ, 3 carina. c Genitalia.
d Legumen. e Semen.
Obs. Nihil nitidius, nihil accuratius dari potest Robertiana tabula supra laudata. Plantain
sistit habitu atque foliis a mea nonnihil diversam: in Valentinis plantis unum aut al-
terum folium observatur apice tridentatum; sunt enim fere omnia integerrima. Ramulum
ergo pinxi ut huius speciei varieras cognoscatur.
O N O N I S B A R B A T A . Tab. 1 5 3 .
168. Ononis foliis ternatis, ôvatis, serratis, glabris, superioribus solitariis: calicis laciniis
subulato setosis: corolla longioribus: florum spiculis terminalibus.
Radix teres, fibrosa, ex qua caules prodeunt 4-6-pollicares, basi reclinati, postea erecti,
glabri ut et tota planta.
Folia alterna, caulina ternata, foliolis ovatis, serratis, basi angustioribus: floralia simplicia,
longiora: stipula petiolo adnata, striata , bifida, laciniis subulatis , vix dentata.
Flores in caulium summitate subspicati, ad folium axillares, subsessiles : spica pollicaris.
Calix profunde quinquepartitus, laciniis subulato- setaceis, corolla longioribus. ;
Corolla lu te a , striata : vexillum ovatum plicatum : alæ breves ovatæ, basi auriculatæ, se-
taque instructæ: carina alis longior, Vexillo brevior.
Stamina decem, connexa in tubum germen vaginans, apice libera: antheræ luteæ, globosæ.
Germen oblongum : stylus simplex , filiformis, adsurgens : stigma obtusum.
Legumen ovatum, fere glabnim, intra calicem auctumj bivalve, trispermum.
Semina reniformia.
Habitat in Sucronis, Sagunti, Sætabis, et Valldignæ montibus. Floret M aio, una cum
Stipis capillata, tenacissima et contorta, Bromis.squarroso, molli, rubente &c.
Exjjlic. tab. a Flos integer, b Idem aliter spectatus. c Petala. d Genitalia, e Calix fructi-
fer. ƒ Legumen. g Idem apertum. h Semen. S Folium cum stipulis.
Obs. Planta affinis Ononidi saxatili Lamarck Diet, a qua differt calicibus corolla longioribus,
et foliis superioribus simplicibus. Diversa est etiam ab eiusdem auctoris Ononide
parviflora, mox describenda, quia corolla gaudet magna, habita ratione ad plantam, foliis
superioribus duplo longioribus, floribus in ramulorum summitate, stipulisque subulatis.
O N O N I S P A R V I F L O R A Lamarck. Tab. 1 5 4 . f ig . 1 .
16 9 . Ononis floribus sessilibus, axillaribus: foliis inferioribus ternatis, ovatis, dentatis;
superioribus simplicibus ; calicibus corolla longioribus.
[43] .................. m i m
Ononis floribus sessilibus, lateralibus; foliis inferioribus ternatis, superioribus simplicibus,
longe petiolatis; calicibus basi scariosis, corolla longioribus. Lamarck Dict.tomoi.p.jio.
Caules teretes, ramosi, prostrati, pubescentes, vix semipedales. ^ •_
Folia ovata, dentata, striata, inferiora ternata, petiolis subæqualia, medio petiolato; su-
periora simplicia, sustentata petiolis duplo longioribus: stipula semiamplexicaulis, petiolo
adnata, dentata, bifida, minime in laciniam subulatam terminata. .
Flores axillares, solitarii, per caulium atque ramulorum longitudinem sessiles.
Calix profunde quinquepartitus, laciniis subulatis, corolla duplo longioribus.
Corolla lutea, calice multo brevior, raro conspicua, minima: vexillum ovatum plicatum:
alte breves, ovatæ, basi falcatæ: carina alis paulo maior.
Stamina ut in præcedente.
Germen minimum : stylus capillaris;
Legumen intra calicem subglobosum : vix villosum, terminatum stylo arcuato: semina tna,
reniformia.
Habitat iuxta oppidum Sierra de Engarceran. Floret Augusta. . . .
Explic. tab. a Flos integer, b Corplla. c Eadem expansa. e Legumen. ƒ Semina intra val-
vulani. g Semen solitarium. S Stipula.
O N O N I S C A P I T A T A . Tab. 1 5 4 . f ig . 2.
1 7 0 . Ononis caulibus prostratis, ramosis, filiformibus : foliis ternatis: floribus capitatis.
Radix teres, fibrosa, ex qua caules prodeunt filiformes, teretes, ramosi, glabri, 6-lo-pol-
lices longi, prostrati.
Folia alterna, ternata, ovato-oblonga, basi acuta, dentata, glabra.
Flores in summitate caulium atque ramorum alterni et axillares; verumtamen adeo adpro-
ximati ut capitulum référant.
Calix profunde quinquepartitus, laciniis subulatis, corolla brevioribus.
Corolla lutea, figura præcedentis.
Stamina decem, omnia connexa in vaginam elongatam; postea libera : antheræ luteæ.
Germen ovatum minimum : stylus filiformis longus, apice adsurgens : stigma incrasatum.
Legumen glabrum, ovatum, nigricans ut in præcedenti.
Semina quatuor, parva, reniformia.
Habitat cum præcedenti ; copiose etiam in montibus Saguntinis, Sætabinis &c. Floret a Iunio
ad Augustum.
Exilic, tab. A. Flos integer. B Calix. C Petala. JD Genitalia. E Germen. F Fructus.
G Valvula cum seminibus. H Semen.
Obs. Præter species supra descriptas vidi in montibus Orospedæ, Carraseal de Alcoy,
et Morellæ Ononidem aragonensem, quorum folia eadem vi diuretica gaudent cum Arbuto
uva-ursi: in collibus iuxta oppidum Moxente Ononidem fruticosam: .ad viarum margines
et passim per regnum Valentinum Ononidem arvensem et pinguem: prope oppidum Quesæ,
Bolbayte et Navarres Ononidem viscosam, quæ omnes florent Maio et Iunio. In eodem regno
Valentino crescit Ononis rotundifolia et aleopecuroides.
C O R O N I L L A S Q U A M A T A . Tab. 1 5 5 .
i y i . C oronilla caule herbaceo, erecto : foliolis undenis, ovatis, subtomentosis : legumi*
nibus pendulis, squamatis.
Ex eadem radice crassa, caules plurimi prodeunt herbacei, erecti, spithamæi, sulcati, ramosi,
subtomentosi. . . ' .*,x ..
Folia impari-pinnata, pinnulis ovatis, subtomentosis, æqualibus, sustentatis petiolo crassiu