I I
[ 4 6 ] . ■ , „ . . .
Corolla nigra, primum expansa, deinde contra pedicelluin reflexa, monopetala, lacinns
Corollæ centrum occupant genitalia hoc modo : germina duo ovata adproximata locantur in
fundo corporis crateriformis, ipso undique tecta : excurrunt ilia in totitem stylos conicos
contra stigma commune, quod est corpus fungosum pentagonum. In hums angulis im-
plantatæ sunt antherarum radices prominentes. Ex unaquaque radice filamenta duo subtil-
lissima oriuntur divaricata, in davas aucta situ horizontali : teguntur hæc omnia pellicula
pentagona in cuius centro puncta duo prominent: laterihus vero quinque adpressæ sunt ■
squamulæ totidem, qua descendunt usque ad corpus crateriforme, arcubus quinque circumscriptum
, in quo foveas quinque luteæ continentur.
Habitat in Mexico. Of Nondum fructificavit hæc nova species biennio iam in hortum Re-
gium Matritensem introducta, quæ flores protulit mense Octobn.
Explic. tab. a Capitulum. b Flos integer magnitudine natural!, c Stigma cum antheris.
d Anthers duæ cum radice. e Corpus crateriforme. ƒ Germina. g Flos: omnia aucta.
Obs. Hæc species adeo similis est Cynancho grandifloro, ut pro eodem habebatur quoad
usque flores protulit.
O P H R Y S L U T E A . Tab. 1 6 0 .
17 6 . Ophrys bulbis ovatis: foliis ovato-acutis, caulinis amplexicaulibus, canaliculatis. corollæ
peralo maiore tripartite luteo.
Bulbi duo, albicantes, ovati, in fundo stirpis, supra quos radiculæ filiformes.
Caulis teres,'foliosus, vix pedalis.
Folia radicalia, amplexicaulia, ovato-acuta, lineata, supeme viridia, inferne argentea: cau--
lina canaliculata, sensim breviora.
Flores versus caulis apieem alternatim posit!, axillares ad foliolum oblongum.
Calix viridis ex foliolis tribus ovatis, superiore concavo.
Corolla tripetala in crucem expansa: petala snperiora brevia, lutea, cum calicis foliolis alterna;
tertium magnum, supeme carinatum, Carina fusca, brevi tomento lucida: limbus
luteus expansus tripartitus, lacinia media emarginata. In centro floris fovea.exstat cucul-
lata, genitalia fovens, cùius fundum punctis est exasperatum.
Anthers duæ oblongæ sub cucullo locatæ, quarum apex inferior terminatur globulo dia-
phano supra foveam pendulo.
Germen oblongum inferum: stylus adnatus basi foveæ: stigma obsoletum.
Fructus ut in congeneribus. ' ’ . .
Habitat passim in humidis umbrosis prope Albaydæ oppidum, præsertim ad collis radicem
iuxta fontis originem. Floret Martio et Aprili. Vulgo Abelletes grognes id est apes luteæ.
Explic. tab. a Flos integer magnitudine naturali. b Calix, cui suffulta bractea aut foliolum.
c Petalum minus, d Germen auctum cum genitalibus foveæque asperitatibus. e An-
thera inferne globulo terminata.
O P H R Y S S C O L O P A X . Tab. 1 6 1 .
1 7 7 . Ophrys bulbis ovatis; caule tereti; foliis lanceolatis: cuculli rostro prolongate.
Bulbi duo ovati, aliquando oblongi, albicantes, du'riusculi, solidi: supra quos radicals fill-
formes, teretes, diaphans, sspius horizontales.
Caulis teres, foliosus, pedalis et amplius.
Folia lanceolata, yaginantia, lineata, pagina superiore viridia, inferiore nonnihil argentea,
quod tribuendum est protuberantibus globulis, aut vesiculis, oeulos fugientibus.
Flores alterni versus caulis superiora, et subsessiles ad bracteam acutam cucullatam.
Calix dilute violaceus, ex tribus foliolis ovato-acutis. .
Corollæ petala tria, quorum duo superiora, minima, acuta, dilute violacea; tertium magnum
dependens, trilobum; lobo medio maiori, limboque utrimque ita revoluto ut tubum ven-
tricosum efformet, extremitate antice in caudæ formam prominente: lobi duo latérales
antice eriguntur limbo reflexo.
In floris centro fovea exstat, absque asperitatibus, cucullata, cucullo m rostrum producto
quemadmodum in Scolopace videtur.
Antheræ duæ, oblongæ, sessiles, sub cucullo locatæ, terminatæ inferne totidem globulis dia-
phanis, supra foveam pendulis.
Germen ac reliqua ut in præcedenti.
Habitat floretque cum præcedenti. Vulgo Abelles; id est apes.
Exflie. tabulæ, quæ plantam sistit magnitudine naturali, et flores diverso modo positos.
a Flos auctus. b Antheræ.
H I B I S C U S S P I R A L I S . Tab. 16 2 .
17 8 . H ibiscus caule fruticoso: foliis ovato-acutis, serratis: corollis convolutis.
Caulis orgialis, ramosus, ramis alternis. _
Folia alterna, ovato-acuta, insqualiter serrata, petiolis longiora: stipulas subulate, erects,
tandem marcescentes.
Flores axillares, solitarii, pedunculis geniculatis. ^ ......................... _
Calices glabrir exterior subnovemphyllus, foliolis basi coalitis, linearibus, acutis: interior
tubulosus, paulo longior, semiquinquefidus. _ .
Corolla tubulosa ex luteo et incarnate variegata, cuius lacinia: quinque, profundissims, basi
connexs, ovate-oblongs, in tubum spiraliter convolute. Ex harum centro exsurgit sta-
minum tubus, unum idemque corpus cum corolla efformans: hie est corolla longior, m-
ferne albicans, supeme rubens et ad funis instar contortus, filamenta innumera versus api-
cem sustinens capillo graciliora: anthers reniformes, fusco-rubentes. '
Germen ovato-oblongum, subvillosum: stylus simplex, apice quinquepartitus: stigmata
quinque globosa, pilosa. ^ .
Fmctus (s i ex germine coniiciendus) est capsula quinquevalvis, quinqueloculans, locuhs
polyspermis.. _
Habitat in Mexico, unde in Regium hortum introductus nomine Rosa sinensis. % Elorebat
Novembri.
Explic. tab. a Flos integer, b Petalum. c Genitalia ante foecundationem. d Eadem loe-
cundato germine. e Germen, stylus, stigmata. ^
Miror equidem Linnamm de petalorum numero in malvaceis a Tournefortio dissentire,
postquam ipse in Philosophia botanica w dixit: tot petala numeramus, in quot resohitur
flos deciduus. Etenim malvacei flores foecundato germine in terram decidunt, npn in partes
resoluti, sed corpus unicum efformantes, corolla constans et staminum tubo. V id i semper
idipsum in malvis, sidis, et hibiscis, ideoque in Monadelphia scripsi pagina 44 , corollam
et staminum tubum, unum idemque corpus efformare, quia illius lacinis numquam sponte
(a) Paginis $8 et 7 1 edit. Matritensis anni 179»*
Hoc idem opus recudendum curaverat Berolini
anno 1790 Carolus Ludovicus Willdenow , qui in
scientiæ profectum, quæ nova, quæque utiliora post
celeberrimi Linnæi mortem detecta fuere tyronibus
obtulit. Hane novissimam editionem viderat D. Ortega
quando suam dedit, diversam sane ut in præ-
fatione ipse confitetur, etenim religioni pene habens
textum invertere aut intercipere \ haud sibi propo-
suit Linnæi doctrinam amplificate , aut textum im—
mutare. In quo quidem Ortega noster minime laudan-
dus videtur. Professoris enim est aliorum dicta et opi-
niones numquam recudere nisi criterio castigatas, nisi
nova luce perfusas: indignum vero, religionis nomine
oscitantias tegere atque velare. Consultius egisset D.
Ortega si sua potius quam aliéna curans, crassissimurn
fasciculi errorem castigasset, ubi ex Crassula, planta
Botanicis nota, atque in Dictionario Encyclopedico
descripta, Sedum fe c it, reluctante charactere gene—
rico. E x Ungue leonem.