Quod ad terræ culturam àttinet, nihil hic vidi quod non iam observaverim in septentrionali
parte In utraque fructus omnino similes, eademque hominum in laborem procli vitas, quorum
industria maxime commendanda, præterquam in Olearum cultura: eas enim passim vi-
dere est ramis inutilibus obrutas , unde fructuum defectus.
Veniat nunc occidentals ilia vallis, Cofrentes nomine, q\iæ a septentriorie in austrum
protenditur, collibus efformata gypseis, qui a Cofrentes(fl) oppido ad Ayoram usque excur-
runt non recta sed aut sinubus ab invicem remoti, aut clivis interrupti. Supereminent montes
ad occasum et ortum, e quorum fastigio vallis observatur,' cuius conspectus gratissimus
collium amoenitate, aquarum et fructuum copia; gratiorque etiam apparet quia post lon-
gum, sterile, atque periculosum iter sese offert. Superatis enim tôt montibus, et profundis-
simis fossis, semper sterilibus semperque disertis; quando prærupta et depopulata regio cre-
ditur offendenda, præter opinionem occurrit vallis. Quinque in ea sunt oppida, nimirum
Cofrentes Xalance, Xarafuel, Teresa et Zarra, et sextum versus meridiem nobilissimum
Ayora, quondam arce fortissima munitum, nunc diruta post successionis bellum nostro in-
eunte sæculo. Sita sunt ilia omnia in collium culminibus. Fontes non solum in profundis
locis, verum et in altioribus natura posuit, quos oppidani per declivia dirigunt ad agros irri-
gandos in amphiteatrum dispositos: quo fit ut quum ex inferiori vallis parte in superiores
ascendas, murmurantes ubique lapsu aquas audias et intuearis; agros etiam mira arte cùltos,
in quibus arbores et frugiferæ plantæ crescunt quæ in consimili solo uberes semper fructus
suppeditant. Unum hic vidi quod præter alia hominum sollertiam ostendit, agrorum scilicet
margines, qui nudi sæpius alibi conspiciuntur, Ulmo campestre et Celte australi consitos.
Ita huiusmodi arbores illi dirigunt, ut truncus nullus, rami plures subradicales eXsistant,
quos septem fere pedibus crescere permittunt ut furcas inde, bacillos, baculosque conficiant,
ex quibus quotannis sexcentas auri uncias reportant, quin ullam proinde agri iacturam pa-
tiantur. Vites etiam cum iis arboribus intertextas intuearis, sed non tanta copia, neque mi-
rabili ilia arte uti apud Chelvanos et Xixonenses, qui clivosos tractus in pulcherrima viri-
daria disponunt.
Cofrentes oppidum præterfluunt duo flumina Cabriel et Sucro, quæ ab occasu descend
u e , confluuntque in orientali plaga, Sucronis nomine retento. Hoc vero procurrit fere recta
inter altissimos montes octo leucarum spatio usque ad Antellam, in qua canalis incipit,
regius iuremerito cognominatus, ab auctore magno illo Aragoniæ rege Iaco bol; pergit dein-
de per amplam planitiem, cuius magnam partem sæpenumero inundare solet: prope Alciram
bifariam partitur ut populosum oppidum quasi duobus brachiis complectatur et cingat; quibus
iterum in unum coalitis versus Culleram tendit ut in Mediterraneum mare sese exoneret.
Flumen hoc princeps est inter omnia quæ Valentinum regnum irrigant, cuique commoda
debentur atque opes, quibus abundat prætiosissimus ille tractus Riberas nomine, quod ripas
significat.
Vallim versus austrum excipit Ayoræ ditio, cuius montes plantis abundant rarioribus,
præsertim illi quos vulgus nominat Palomera, Unde et Meca. In hoc limites exsistunt Ayoræ
atque Almansæ ditionum, regnorum etiam Valentiæ et Murciæ. Supersunt adhuc in ipso re-
montissimæ antiquitatis monumenta, cisternæ nimirum plusquam quinquaginta in saxis exca-
vatæ, quæ fastigium montis occupant : fossa etiam duodecim pedes lata totidemque profunda
quæ a montis radice usque ad urbem nunc dirutam protendebatur. In eiusdem septentrionali
plaga conspiciuntur ostrearum strata, quadraginta et amplius pedes profunda, quarum
plures in pulverem albicantem margaceum fatiscunt, aliquæ formam, nonnullæ et nito-
rem primigenium conservant. Vitibus abundat ea regio, quas apprime excolunt Ayorenses.
Oleæ nuperrime introductæ, quarum viginti annorum spatio tanta copia, ut plusquam centum
et quinquaginta mille videas in locis antea incultis aut parum frugiferis. Oporteret hos
homines illas contemplari, quæ in Castallæ et Albaydæ vallibus crescunt, ut culturam ipsis
(à) Locus ille ubi flumina confluunt hispano ser- hac ergo voce nonnihil deformata et vallis et oppidi
mone Confiuencia ,■ latino Confiuens nominatur. Ab nomen originem ducit.
M i
convenientem perdiscerent. Peccant enim in eo quod plures quam oportet in solo plantant,
quæ procedente tempore sibi invicem offendant, nec adeo debitam magnitudinem umquam
attingant: ramos etiam et truncos inutiles conservant. Sero medicina paratur, nisi principiis
obstes, quando teneras arbores ad libitum regas, atque ita disponas, ut ipsis et rei familiari
consulens uberrimos fructus percipias.
C O N V O L V U L U S V A L E N T I N U S . Tab. 180. f ig . 2 .
198. C onvolvulus foliis linearibus, acutis, plicatis, extus pilosis: floribus axillaribus
solitariis.
Caules erecti, semipedales, sæpius ramosi, pilis albis obducti uti tota planta, si foliorum
superiorem paginam excipias.
Folia sparsa, breviter petiolata, linearia, acuta, plicata.
Flores axillares, solitarii, quorum pedunculi, foliis longiores, stipulas duas sustinent lineares
prope calicem.
C alix profundissime quinquepartitus, laciniis ovato-acutis, intus glabris, extus pilosis.
Corolla monopetala, violaceo-rubra, limbo decemcrenato, crenulis alternis brevioribus.
Staminum filamenta quinque, subulata, corolla dimidio breviora, huius fundo inserta: an-
theræ oblongæ, compressæ, basi emarginatæ.
Germen globosum: stylus filiformis: stigmata duo oblonga, filiformia.
Capsula calice obvoluta, bilocularis.
Habitat in collibus prope Benitachell. Floret Maio.
Explic. tab. e Calix expansus. f Genitalia. F Folium auctum.
Obs. Planta media inter Convolvulos dorycnium et cantabrica.
R H A M N U S P U M I L U S Linruei. fa b . 1 8 1 .
19 9 . R hamnus inermis repens : floribus hermaphroditis : foliis serratis. Linn. spec, plant,
vol. 1 . pag. $43. Iacq. Collect, vol. 2. pag. 1 4 1 . tab. 1 1 , qui folia dixit petiolata,"
ovata, crenata.
Frangula montana, pumila, saxatilis, folio ^ubrotundo. Tourn. inst. 612. Segu. veron.
vol. 2 .pag. 296.
Radix lignosa rupibus calcareis adfixa, ex qua caulis prodit numquam erectus sed repens
super nuda saxa ; valde ramosus ramis tortuosis : lignum est ipsi lentum, durum albicans;
cortex fusco-rubescens, gïaber, tuberculis exasperatus et fissuris.
Folia in novis ramis sparsa et adproximata, brevissime petiolata, ovata, vix serrata, serra-
turis distantibus et sæpe nullis : superne sunt viridia et nitida, inferiori pagina pallidiora:
stipulæ breves, deciduæ.
Flores axillares numerosi, pedunculis capillaribus suffulti, tandem cernuis ; hique sunt folio
breviores, gaudentque bracteola rubente, decidua.
Calix herbaceo-lutescens, infundibuliformis, limbo quadrifido, laciniis acutis : ex harum di-
visionibus lacinulæ totidem prodeunt brevissimæ, et paulo inferius stamina.
Corolla nulla, nisi calicem dicas.
Staminum filamenta quattuor calice breviora, subulata, albicantia : antheræ ovatæ, luteæ
didymæ.
Germen in fundo calicis ovatum : styli tres : stigmata incrassata.
Fructus est capsula ovata, trigona, trisperma: semina triquetra, solitaria in tertia capsulæ
parte, efformata in sacculum interne fissum.
Habitat in montibus Meca et Palomera ditionis Ayoræ. A Floret Maio; fructus perficit
Iulio. Crescunt ibidem Rhamnus lycioides et alaternus, Mespilus amelanchier, Acer
R