m
Corolla papilionacea, rosea, basi albicans: vexillum ovatum, reflexum, longitudinaliter sulcatum,
ibique saturate roseuin: ala adproximata, basi auriculata, et prope auriculam
interne corniculo aucta: Carina brevior, dilutior, et fere alba, basi bifida, unguibus
brevibus.
Stamina decern, albicantia, quorum novem in vaginam coalita, decimum liberum, omnia-
que intra carinam alasque recondita: anthera ovata, lu tea , versatiles.
Germen ovato-acutum: stylus staminibus longior: stigma simplex.
Fructus legumen polyspermum, subpollicare, pendulum, compressum, yillosum, termina-
turn stylo.
Semina reniformia 2-4.
Habitat copiose prope Llanera in montibus vulgo Port de Career: crescit etiam inter Do-
meno et C h e lv a ; Xixona et Tibi; Ialance et Cofrentes; Eidam et Noveldam. U Floret
Iunio, hicque Cistus squamatus, Statice pruinosa et limonium, Thymus cephalotus, A11-
thyllis cytisoides, Festuca phoenicoides, Lygseum spartium, Stipa tenacissima et iuncea &c.
Explic. tab. a Calix. b Petala expansa, ubi 1 vexillum, 2 al«e, 3 carina. c Genitalia.
d Legumen. e Semen.
Obs. Nihil nitidius, nihil accuratius dari potest Robertiana tabula supra laudata. Plan-
tarn sistit habitu atque foliis a mea nonnihil diversam; in Valentinis plantis unum aut al-
terum folium observatur apice tridentatum; sunt enim fere omnia integerrima. Ramulum
ergo pinxi ut huius speciei varietas cognoscatur.
ONONIS BARBATA. Tab. 153.
168. Ononis foliis ternatis, ovatis, serratis, glabris, superioribus solitariis: calicis laciniis
subulato setosis: corolla longioribus: florum spiculis terminalibus.
Radix teres, fibrosa, ex qua caules prodeunt 4-6-pollicares, basi reclinati, postea erecti,
glabri ut et to ta planta.
Folia alterna, caulina ternata, foliolis ovatis, serratis, basi angustioribus: floralia simplicia,
longiora: stipula petiolo adnata, striata, bifida, laciniis subulatis , vix dentata.
Flores in caulium summitate subspicati, ad folium axillares, subsessiles: spica pollicaris.
Calix profunde quinquepartitus, laciniis subulato-setaceis, corolla longioribus.
Corolla lutea, striata : vexillum ovatum plicatum: alæ breves ovatæ, basi auriculatæ, se*
taque instructs; canna alis longior, Vexillo brevior.
Stamina decern, connexa in tubum germen vaginans, apice libera: antheræ luteæ, globosæ.
Germen oblongum :. stylus simplex , filiformis, adsurgens: stigma obtusum.
Legumen ovatum, fere glabram, intra calicem auctum; bivalve, trispermum.
Semina reniformia.
Habitat in Sucronis, Sagunti, Sætabis, et Valldignæ montibus. Of Floret M aio, una cum
Stipis capillata, tenacissima et contorta, Bromis squarroso, molli, rubente &c.
Exflu. tab. a Flos integer, b Idem aliter spectatus. c Petala- d Genitalia, e Calix fructi-
fer. ƒ Legumen. g Idem apertum. A Semen. J Folium cum stipulis.
Obs. Planta affin.s Ononidi saxatili Lamarck Diet, a qua. differt calicibus corolla lon-
gionbus, et foins superioribus simplicibus. Diversa est etiam ab eiusdem auctoris Ononide
parviflora, mox desenbenda , quia corolla gaudet magna, habita ratione ad plantam, foliis
superioribus duplo longioribus, floribus in ramulorum summitate, stipulisque subulatis.
ONONIS PARVIFLORA Lamarck. Tab. i 5 4 . f ig . t .
16 9 . Ononis floribus sessilibus, axillaribus: foliis inferioribus ternatis, ovatis, dentatis;
superioribus simplicibus; calicibus corolla longioribus.
[ 431 , .
Ononis floribus sessilibus, lateralibus; foliis inferioribus ternatis, superioribus simplicibus,
longe petiolatis ; calicibus basi scariosis, corolla longioribus. Lamarck Dict.tomo 1 . 1 0 .
Caules teretes, ramosi, prostrati, pubescentes, vix semipedales.
Folia ovata, dentata, striata, inferiora ternata, petiolis subæqualia, medio petiolato ; superior
simplicia, sustentata petiolis duplo longioribus: stipula semiamplexicaulis, petiolo
adnata, dentata, bifida, minime in laciniam subulatam terminata. .
Flores axillares, solitarii, per caulium atque ramulorum longitudinem sessiles.
Calix profunde quinquepartitus, laciniis subulatis, corolla duplo longioribus.
Corolla lutea, calice multo brevior, raro conspicua, minima: vexillum ovatum plicatum:
alæ breves, ovatæ, basi falcatæ: carina alis paulo maior.
Stamina ut in præcedente.
Germen minimum : stylus capillaris.
Legumen intra calicem subglobosum : vix villosum, terminatum stylo arcuato: semina tria,
reniformia.
Habitat iuxta oppidum Sierra de Engarceran. Floret Augusta
Explic. tab. a Flos integer, b Corplla. c Eadem expansa. e Legumen. ƒ Semina intra val-
vulam. g Semen solitarium. S Stipula.
O N O N I S C A P I T A T A . Tab. 1 5 4 . ^ . 2.
170 . O nonis caulibus prostratis, ramosis, filiformibus: foliis ternatis: floribus capitatis.
Radix teres, fibrosa, ex qua caules prodeunt filiformes, teretes, ramosi, glabri, 6-io-pol-
lices longi, prostrati.
Folia alterna, ternata, ovato-oblonga, basi acuta, dentata, glabra.
Flores in summitate caulium atque ramorum alterni et axillares; verumtamen adeo adpro-
ximati ut capitulum referant.
Calix profunde quinquepartitus, laciniis subulatis, corolla brevioribus.
Corolla lutea, figura prascedentis.
Stamina decern, omnia connexa in vaginam elongatam; postea libera: antheraj lute*.
Germen ovatum minimum: stylus filiformis longus, apice adsurgens: stigma incrasatum.
Legumen glabrum, ovatum, nigricans ut in pr*cedenti.
Semina quatuor, parva, reniformia.
Habitat cum pr*cedenti; copiose etiam in montibus Saguntinis, S*tabinis &c. Floret a Iunio
ad Augustum.
Explic. tab. A Flos integer. B Calix. C Petala. JD Genitalia. E Germen. F Fructus.
G Valvula cum seminibus. H Semen.
Obs. Pr*ter species supra descriptas vidi in montibus Orosped*, Carrascal de Alcoy,
et Morell* Ononidem aragonensem, quorum folia eadem vi diuretica gaudent cum Arbuto
uva-ursi: in collibus iuxta oppidum Moxente Ononidem fruticosam: .ad viarum margines
et passim per regnum Valentinum Ononidem arvensem et pinguem: prope oppidum Ques*,
Bolbayte et Navarres Ononidem viscosam, qu* omnes florent Maio et Iunio. In eodem regno
Valentino crescit Ononis rotundifolia et aleopecuroides.
CORONILLA SQUAMATA. Tab. 155.
1 7 1 . C oronilla caule herbaceo, erecto: foliolis undenis, ovatis, subtomentosis: legumi-
nibus pendulis, squamatis.
Ex eadem radice crassa, caules plurimi prodeunt herbacei, erecti, spithamæi, sulcati, ramosi,
subtomentosi.
Folia impari-pinnata, pinnulis ovatis, subtomentosis, æqualibus, sustentatis petiolo craSsiu