in his hominibus valet parentum consuetudo ut novam arborem insertione feminam constituant,
nihil ant pa rum de marito curantes. Probe norunt, naturam providam ad magnas
distantias masculorum auram per aërem transmittere in fëminas, hacque de causa mares
negligunt: perficeret ilia quidem intentum finem, si masculorum inimici nulli essent, hoc
est si agricolæ masculos conservarent qui ex seminibus proveniunt; at quum istos videant
infructuosos, feminas.vero fructiferas, male sibi consulentes extirpant in illis sexum, fe-
mineum sufficientes, qui foecundatur uno alterove ramulo casu prodeunte, in quibus mascu-
lus conservatur, qui ludio bort vernacule nominatur. Fatendum est tamen, non ubique in-
curiosos esse agricolas, Sagunti præsertim. Hic enim Dianii, et in Raspeig perplures ne
dicam omnes Ceratoniæ ramo ornantur masculo , quo foecundantur feminæ. Experimentis ul-
terius compertum est, non hermaphroditum, sed vere masculum inseri oportere in unaqua-
que femina; quia hermaphroditus perpaucos fructus, hosque graciles atque breves, produ-
citj pollinis item in istis minor copia est quam in masculis.
Compertum id fuit cuidam agricolæ, qui nullum in masculis fructum videns, aliquos
vero in hermaphroditis arboribus, ut omnes arborumramos fructiferos haberet, amputavit
masculos, in quorum loco ramulos inseruit hermaphroditos : verumtamen paucorum annorum
intervallo paucitate fructuum de errore admonitus in pristinum statum reposuit omnia, singulis
nempe arboribus ramum masculum denuo inserëns, unde magna fructuüm copia ap-
paruit. Utinam huius exemplo cæteri prudentiores fierent! Res certe eorum familiaris magnum
incrementum caperet eisdem impensis. Videant quanta diligentia palmarum Ilicis
cultores masculos in feminarum viciniis multiplicent : atqui quamquam unus triginta femi-
nas, easque dissitas fecundare valeat, nihilhominus tertia palmarum pars masculini est sexus.
Itaque Ceratoniæ cultores op time sibi consulent, si singulis arboribus ramum unum masculum
attribuant, sive insertione id fiat, sive ipsa natura, rèliquos fëminas. Atque id quod
ad sexum attinet.
Est tamen aliud quod curandum in primis est, quodque neglectum vidi per universum
regnum, ramorum scilicet putatio, cum numerosi, vetusti, fatiscentes aut inmundi sunt.
Peccare se in naturam credunt isti homines, si securim Ceratoniis admovere præsumant,
quia a parentibus hanc incuriosam praxim acceperunt, et quia falso credunt ramorum mul-
titudine fructum augeri, eo quod flores non in novis ramulis, sed in vetustis proveniant :
attamen certissime errant, suaque parum curant, dum maxime curare videntur. Observen-
tur enim Augusto et Septembri vetustiores arbores, eæ præsertim quarum altitude et lati-
tudo est circiter vigintiquinque pedum, quæque ramis undique obrutæ solis radiis et aeri
vix aditum permittunt; illarum interiora florum racemis innumeris ornata, ne dicam tecta
conspicientur : veruntamen si mense Novembri iterum examinentur, quando scilicet foecun-
data germina dumtaxat remanent, multum horum numerum ab infinita florum copia distare
patebit. Duplici id causæ tribuendum est, masculorum scilicet exiguo numéro, et ramorum
multitudini : horum plerique semimortui sunt, plures crusta pollicari tecti, quæ ex
induratis exsurgit tuberculis, e quibus pependerunt fructus; alii demum ita vicinis adpro-
ximati ut se invicem noceant. Accedit quod in tanta ramorum multitudine insumatur tota
pæne arboris substantia, quæ cæteroqui in fructuum copiam, et perfectionem abiret.
Itaque Ceratoniæ cultores maximam utilitatem reportabunt si in unaquaque ramum
masculum conservent; si vetustos fatiscentes et immundos amputent; si læte vigentium de-
nique eos conservent, qui fructibus ferendis magis idonei sint, nec vicinos numéro offendant.
Oportune id fiet quando fructus maturi sunt Augusto scilicet. Neque florum copia, quæ
tunc apparere incipit,. deterrere debet agricolas quominus inutilibus ramis securim admo-
veant, quamquam in ipsis flores videant; uberiorem enim hac methodo parabunt sibi messem.
Ceratonias sæpe videas tanta fructuum copia, ut unaquæque octingentas libras susten-
tet., Eorum collectio facilis: ubi primum legumina castaneum colorem induunt, aut cadunt
sponte, aut levi percussioni cedunt. Robustiores ad . id seliguntur arundines JS sexdecim aut
(o) Arundo Donax Linnæi, quæ vulgatissima est ad fluminum et çanalium ripas.
[ » ]
viginti pedes longæ, in quibus incurvæ radices conservante, u t facilius atque commodius
legumina pendentia commotione aut ictu ah arbore separentur, quæ exsiccata in horreis
reponuntur. Illorum pondus augetur si pluat maturationis tempore; utilissima etiampluvia
eisdem vel ab arbore seiunctis et in terra iacentibus. Leguminum color sapor atque ma-
gnitudo non eadem in omnibus arboribus : harum très varietates cultores numerant vernacule
dictas Melars, Llindars et Costelluts. Huic sunt folia maiora, atque saturatius viridia;
legumina sæpe pedalia ; attamen minus solida minusque gustui grata : illi vero sunt folia
breviora, pariterque legumina, quæ solidiora sunt atque dulcissima. Nominantur Melars
quasi dicas Melle as, quia guttulas mellis fructus continet, cuius mellis quandoque tanta copia
ut in terram stilet, atque apibus alimentum præbeat. Visitant istæ Ceratoniæ flores et
masculorum pollen ad fëminas adsportant; adeo ut si nectaria furentur inopia coactæ, débita
persolvant foecundando fëminas, fructusque præparantes.
Ceratoniæ legumina saluberrimum præbent alimentum equis, mulis, cæterisque anima-
libus; adeo ut in regno Valentino fere neque hordeo, neque avena utantur, sed unico C e ratoniæ
fructu, quo, palea, atque medicamine sativa robusta conservante animalia. L e gumina
matura dulcia sunt, at mense Maio et Iunio cum viridia adhuc conspiciuntur, val-
de styptica: quare si casu animal masticet ilia, aut quod peius est deglutiat, fere semper
périt : esophago enim hærent legumina, nec facile in stomachum descendunt. Optimum inde
Valentini Medici, .duce D . Mico, contra lienteriam hauserunt remedium, quod quia præsen-
tissimum certumque est in Pharmacopea Matritensi reperitur hoc titulo: Iusculum ÿulli
gallinacei V'alentinum.
Ceratoniæ folia ad coria perficienda utilia sunt: lignum denique caminis alendis, aut
carboni conficiendo.
A N T I R R H IN U M C R A S S I F O L IU M . Tab. 1 1 4 .
12 3 . A ntirrhinum foliis oppositis, ovatis, crassiusculis, limbo reflexo : floribus laxe spi-
catis: fauce pervia.
Orontium saxatile thymifolio, flore rubello. Barr. ic. 13 13 .
Antirrhinum saxatile, foliis serpilli. Bauh. fin. 212.
Radix sublignosa, brevis, fusca,kpetrarum fissuris arcte adhærens.
Caules herbacei, spithamæi, teretes, versus apicem villosi præsertim teneri.
Folia opposita, floralia alterna, breviter petiolata, ovata, crassa, limbo revoluto, saturate
viridia, parva.
Flores racemosi, racemis Iaxis terminalibus, in quibus flores alterni, pedunculati, peduncu-
lis ad bracteam axillaribus.
Calicis foliola quinque, lanceolata, quorum superius longius.
Corolla albido-purpurea : tubus inverse conicus,' compressus, sulcatus, terminatus inferne
calcari brevi obtuso: limbus bilabiatus patens; labium superius bifidum, erectum, laci-
niis rotundatis emarginatis; inferius latius, prôfundiusque trifidum , laciniis orbiculatis
emarginatis: faux denique pervia.
Staminum filamenta brevissima, quorum duo altiora, omniaque imæ tubi parti adfixa: an-
theræ ovatæ.
Germen ovatum: stylus capillaris: stigma simplex.
Capsula globosa, parva, calice contenta, bilocularis, bivalvis.
Semina numerosa, minutissima, nigra, ovata.
Habitat passim in montibus Sagunti, Sætabis , Sucronis, Valldignæ, et Engueræ. O Floret
tota æstate. In umbrosis crescunt Asplénium cetarach, Iungermania complanata, quæ
colorem incarnatum induit, et Adianthum æthiopicum, quod fortasse varietas est Adian-
thi capillus-veneris: alibi vigent Sedum villosum, Cotyledon umbilicus, Arum arisarum,
Trifolia stellatum, lapaceum , angustifolium , Myagrum hispanicum, Chrysanthemum
corymbosum, et montanum, Campanula erinoides &c.