B l . WÊKÊÊM Plures in hoc monte crescunt arbores Pinus scilicet pinea, et sylvestris rubra : Quercus
roure supra desçripta : Quercus coccifera cascoll roge vulgo, quæ humilis semper persistit ;
hac, tenera potissimum, delectantur capræ, quarum ibi magna copia ; Quercus ægylops foliis
integerrimis, quæ vulgo dicitur Carrasca clafolluda, a calicis magnitudine qui vernacule
Clafoll nominatur: Quercus illex Carrasca dicta, cuius très sunt præcipuæ varietates ; prima
foliis gaudet ovatis integerrimis duos pollices longis, quæ parum fructus præbet: se-
cunda cuius folia sunt lanceolato-ovata, absque dentibus et parva, quæ plus fructus adfert:
tertia denique foliis parvis, ovatis, dentatis, cuius.fructus dulcis magna copia. Omnium
lignum præstantissimum est sive carboni conficiendo, sive caminis alendis. Arbustis etiam
pluribus ornatur mons iste : prostant passim Iuniperus communis et oxycedrus, Rhamnus
alaternus, Erica vulgaris et purpurascens, Anthyllis cytisoides, Rosmarinus officinalis, A rbutus
unedo et uva-ursi., et-aliæ permultæ stirpes.
Fontes haud multi sunt in hac ditione, quæ aquarum penüria laborat: hominum tarnen
atque iumentorum potui sufficiunt, minime Vero irrigandis agris. Hiberno tempore niveS
pluviæque frequentes sunt, quarum nihil fluit ad montium radices. Tali etenim modo com-
paginatæ sunt calcariæ massæ, terraque montis, ut rivuli, qui saxa haud medioçria suo im-
petu pellant et volvant, ictu oculi pereant, montis interiora permsantes, non amplius con-
spiciendi, nisi in maris litore, postquam scilicet per plures leucas sub terra fluxere. Aër ibi
purissimus, situsque saluberrimus. Homines passim videas octogenarios, valetudinem per-
fectam et robur in cæteris. Lucem in hoc oppido Serra de Engarceran vidit Excelentissimus
D . Philippus Bertrandus , Valentinæ academiæ decus atque ornamentum, Salmanticensis
Episcopus, et universæ Hispaniæ supremus Inquisitor, vir doctrina atque moribus præ-
stantissimus.
MEDICAGO MARINA L im a i . Tab. 130.
14 2 . Medicago caule humifusso tomentoso: pedunculis racemoso-capitatis : leguminibus
cochleatis, tomentosis, .
Medicago pedunculis racemosis, leguminibus cochleatis, spinosiS;. caule procumbente, tomentoso.
Linn. sp.plant, tomog . pag• 5‘ -Mill. Diet. num. 1 . aliujue apudLinnazum.
Trifolium cochleatum, maritimum, tomentosum. Bauh.pin. 329.
Medica marina. Clus. hist. 2. pag. 2.43. Lamarck Flor. Franc, pag. 584.
Radix teres, albicans, ramosa, in arena movili profunde fixa.
Gaules plures, ramosi, quatuor polliçes longi, humifussi, tomento candido copiosoque obdu-
c ti, quemadmodum tota plantula.
Folia ternata, foliolis cuneato-obtusis, petiolo communi ipsis breviore sustentata: stipulæ
acutæ.
Flores racemoso-capitati, pedunculo communi sustentati axillari, solitario, foliis longiore.
Calix turbinatus, quinquedentatus ; dentibus subulatis, quorum duo superiores longiores.
Corolla calice longior saturate lutea : vexillum ovatum plicatum ; alæ breviores ovatæ, basi
falcatæ, unguibusque capillaribus innitentes: carina adhuc brevior .ovata, plicata, inferne
bipartita.
Stamina decern, alba, quorum unum liberum : antheræ ovatæ, luteæ.
Germen ovatum, villosum: stylus brevis: stigma minimum.
Legumen in spiram contortum, cuius striæ fere très, adpressæ, estque valde tomentosum,
minime vero spinosum, ut Linnæo placuit : semina ovata.
Habitat passim in maris littore prope .Castulonem, Valentiam, Sucronem, Lucentum et alibi.
Of Floret Maio et Junio. Habitant ibi etiam Convolvulus soldanella, Ononis maritima,
Eryngium, Pancratium, Euphorbiæ aliæque plantæ maritimæ supra notatæ, una cum
Anetho graveolente.
Explic. figuræ. a Flos integer, b Calix auctus. c Corolla expansa item aucta quemadmomodum
d staminum corpus, e Genitalia, ƒ Fructus absque tomento ut figura et striæ
conspiciantur. g Idem extensus. h Semen.
Obs. Clusii figura plantæ habitum sistit ; tomento caret.
HERNIARIA POLYGONOIDES. Tab. 131.
143 . Herniaria caule suffruticoso: foliis ovato-acutis, apice setosis, glaberrimis.
Paronychia hispanica fruticosa myrti folio? Tourne/, mst. 508.
Illecebrum suffruticosum. Linn. spec, pl.vol. i.pa.g. 581.
Radix teres, ramosa, ex qua caulis prodiit nunc erectus, mine repens semipedalis: ex isto
ramuli eriguntur spithamæi, teretes., iterum ramosi, articulati, polygona æmulantes, et
ad nodos inter folia stipulati; stipula diaphana, lanceolata, apice acuto setoso.
Folia opposita sübsessilia, floralia solitaria ; omniaque subcarnosa, enervia, ovato-acutaj,
apice terminata setula brevi.
Flores axillares et terminales:- axillaris solitarius,. sessilis: versus apicem bini, terni, aut
quaterni: capitula sunt minima, turbinata, apice retusa.
Calix monophyllus, pèrsistens, semiquinquepartitus, laçiniis concavis, adproximatis.
Corolla nulla.
Stamina: annulus germen cingens, brevissimus, in cuius limbo superiore sunt filamenta decern
subulata, alba,.brevia : horum quinque,cum laciniis calicis alternantia, antheris ca-
rent ; reliqua vero dictis laciniis respondentia, fertilia sunt et longiora : antheræ ovatæ
luteæ.
Germen superuni, minimum, ovatum, apice acutum: stylus vix ullus** stigmata tria bre-
vissima.
Fructus: semen unicum globosum, minimum, tectum pellicula rubente.
Habitat copiose in collibus Valldignæ, Bocayrente, Lucenti, Sætabis regni Valentini. Of
Floret Maio et Iunio.
Explic. tab. a Capitulum valde auctum. b Flos postice spectatus c Idem antice. d An-
nullus filamentorum. e Idem expansus. ƒ Germen. g Fructus magnitudine naturali.
h Idem auctus.
Obs. Planta observatu difficilis, quæ nonnisi viva definiri potest: fructificationis partes
adeo minutæ sunt ut non nisi lente vitrea distinguantur et numerentur. Archetypum quo
Linnæus fuit usus pro construendo Illecebro suffruticoso, nunquam vidi : ignoro etiam num
ille plantam vivam viderit; veruntamen tanta est affinitas, dicam verius idemtitas inter
meam Herniariam et plantam illam a Linnæo et a D. de Lamarck descriptam Illecebri suf-
fruticosi nomine, ut minime dubitem quin una eademque sit planta. Ad hæc Tournefortii
definitio, quam ad Illecebrum suffruticosum trahunt auctores Linnæo duce, huic Herniariæ
convenit. Si ergo stabilitis characteribus standum est, quibus Illecebrum ab Herniaria di-
stinguitur, filamentis videlicet quinque sterilibus, quæ cum totidem longioribus alternant in
Herniaria; dicendum erit, posita plantarum idemtitate, Linnæi Illecebrum suffruticosum
nullum esse, utpote quod Herniariis consociandum.
RHUS LUCIDUM Linncei. Tab. 132.
14 4 . R hus foliis terhatis; foliolis sessilibus, cuneiformibus, kevibus. Linn. sp. pi. tomo 1.
pag. 73 1. ^ -
Rhus africanum trifoliatum minus, glabrum, splendente folio subrotundo integro, Pluket.
aim. 3 19 . tab. 218. f . 9.
Rhus arboreurh trifoliatum, latifolium. Burm. af. 2.52. tab. 91. jig. 2.
V itex trifoliata minor, indica rotundifolia. Comm. hort. 1 .pag. 18 1 .jig . 93.