[ « » ] . . .
quosque septentrionali plaga Sucro flumen separat ab lllis æque aridts, magisque desertis,
qui inter flumina iacent Sucronem et Turiam. Sexaginta circiter quadratas leucas comple-
ctituf tota regio, quæ frequentibus pinetis consita est, in quibus degunt sat magno numéro
damæ, capreæ, vulpesque et lupi : profundissimis etiam sulcis (vulgo Barrancos) interrupta
est et angustis vallibus. Frustra in ea rivulos et fontes per intégras leucas quæras, si Co-
frentes yallim excipias, atque tractum ilium Canal de Navarre s , in quibus tanta aquarum
copia, ut rivuli très inde oriantur Reconque scilicet, Escalona et Sellent, qui Sucronem intrant.
Ilia aquarum inopia in causa est, ut solum incultum maneat magna parte, qua ar-
menta et errantes greges passim videas; paucos homines habita ad terræ spatium rationé.
V ix enim yigintiquattuor millia hominum numerantur, quorum tredecimmillia inter Cofrenr
tes et Ayoram, termillia et amplius in Canal de Navarre s , quinque millia in Enguera
oppido; reliqui vicos incolunt Y icorp et Quesa in montium meditulio sitos, Millares et Cortes
de Pallas ad Sucronis dexteram. Non hic in explicanda natura montium immorabor, quia,
eadem est atque præcedentium Valentini regni, calcaria scilicet aut gypsea; sed illorum. si-
tum, figuram et reliqua delibabo, quæ ad naturalem historiam pertinent.
Perlustranti montium culmina, qui ab occasu in ortum semper depressions sunt, plura
sese offerunt scitu digna. Et primo quidem planities immensa per illorum fastigium excur-
rens, quæ licet profundis fossis interrupta, unam eamdemque olim massam videtur effor-
masse. Probant hoc strata eiusdem naturæ, coloris et profunditatis, quæ ad eamdem altitu-
dinem posita sunt in utraque fossarum ripa: turn et anguli sinubus respondentes, qua.hodie
fluunt imbrium aquæ. Secundo, facilis est ad montes ascensus septentrionali plaga: difficilis
aut nullus omnino australi et occidentali, ubi horrida præcipitia exsistunt. Quod innuere v idetur
maris aquas quondam magno impetu ab austro in septentrionem et ortum motas fuisse^
earumque v i atque iteratis ictibus montium partes contra meridiem et occasum abruptas et
deformatas. Eodem pariter elementorum conflictu excavatæ yidentur fossæ atque valles, ibi
præsertim ubi materia mollior, ubi nullum gluten, ubi denique terræ magna copia exstitit.
Montium situs atque planities illæ, quæ in ipsorum fastigio conspiciuntur, difficile mu-
tationem patientur, quia durissimis constant saxis et perpauca marga rubente ubi plantæ
crescunt : at illorum radices, ibi potissimum ubi marga abundat et humiditas, tractu tempo-
rum deformantur et pereunt; unde superposita ipsis massa proprio pondéré ruit basi destir
tuta. Videre hoc licet in oppidi Cortes viciniis. E x magna planitie, quæ montis fastigium
est per horam integram descenditur usque ad memoratum oppidum in medio clivo situm
atque in eminente loco, si cum Sucronis alveo comparetur, cuius fluminis vicina horrida,
nedum obscura profunditate, sed et saxorum multitudine quæ ex montibus ceciderunt. Mons
ibi passim observatur quasi ad lineam sectus per centum sæpe pedum altitudinem, ubi strata
patent. Quo profundius descendas, nova strata observes margacea, quæ cum lapideis alterr
nant, donee tandem tanta est margæ copia, ut mons integer hac unica base inniti videatur.
Hic et in immensa fossa, quæ oppidum circumdat plures sunt fontes et aquarum scaturigir
nés, quæ terras lambunt et exportant, quibus saxa denudàntur: cavernæ inde proveniunt
horridæ quarum. tecta post imbres præsertim commoventur et decidunt : itinera fragments
obruunt totumque clivum usque ad Sucronis fundum, cuius aquæ perpétua obstacula aut
mentes, aut superantes raucum edunt sonitum. Naturam hic videas nulla hominum arte de-
formatam : non quod oppidani in otio vivant, sed quia numéro pauci omnem fere ditionem
incultam relinquunt, clivosa eaque irrigua parte contenu, quæ inter oppidum et montes
iacet. Fuere olim duo oppida in Cortes viciniis Buguete scilicet et Rugaya quæ cum Mau-
rorum expulsione periere. Murorum adhuc restant fragmenta et agrorum limites, qui ma*
iorem tune temporis terræ culturam fuisse luculenter ostendunt. Agricolæ sæpe terram excavantes
sepulcra offendunt, in quibus humana ossa reperiuntur nostris maiora. Hodie vero si
supradictos agros excipias, omnia inculta sunt montes præsertim, qui gregibus et armentis
abundant.
Magna in illis plantarum copia. Pinus sylvestris, Pistaçia therebintus et lentiscus, Iu-
niperus sabina, communis et oxycedrus, Oleaster, Rçsmarinus officinalis, Rhamnus alaternus
et lycioides, Genista hispanica, Ulex europeus, Daphne gnidium, Cistus albidus, mons-
peliensis, racemosus aliique humiles passim prostrant. In umbrosis et humidis frequens est
Xrachelium coeruleum, Campanula rotundifolia, Arum arisarum, Anthyllis tetraphylla et
vulneraria, Saponaria ocymoides, Euphorbia spinosa, serrata et canescens, Condrilla iuncea,
Myrtus communis, Scirpus acicularis et palustris, atque .Cryptogamæ illæ alibi memoratæ.
In clivo crescunt Biscutella coronopifolia, Sideritis incana, romana et hyssopifolia, Ga-
leopsis tetrahit, Marrubium supinum et hispanicum, Dianthus filiformis, quem Linnæus
Gypsophyllam dixit saxifragam,. Scabiosa stellata et altera nova tomentosa nomine postea
describenda, Coronilla minima et iuncea, Ononis fruticosa, Smilax aspera, Viburnum tinus
Stæhelina dubia, Mercurialis tomentosa, Thymus piperella, Psoralea vituminosa, Teucrium
saxatile, aureum, capitatum et lucidum, Buplevrum rigidum, odontites, rotundifolium fru-
ticosum et fruticescens; innumeræ tandem ex graminum et umbellatarum familiis; ex Synge-
nesiæ, Didynamiæ, Pentandriæ et Diadelphiæ classibus, quas silentio prætermittam unica
excepta Genista, quæ frequens est in oppidi viciniis. Ea quattuordecim quandoque pedes
assurgit, trunco glaberrimo, tereti, duospollices crasso, octo sæpe pedes alto, postea ramo-
sissimo, ramis erectis, striatis: foliis gaudet solitariis, sparsis, minimis, lanceolatis, subvillosis.
Flores lutei ramos terminant in racemum dispositi, qui brevibus peduntulis sustentantur
bistipulatis: stipula; (aut si mavis bracteolæ) sunt minimæ, acutæ, lutescentes. Legumina se-
quuntur subtrisperma, compressiuscula, quæ argentea apparent villis numerosis albicantibus.
Affinis videtur hæc species Genistæ floridæ Linnæi; verumtamen comparatis arbustis, quæ
apud nos vivunt, diversa reputo foliis, florum situ, et toto plantarum habita.
Delibatis quæ ad montes pertinent, in valles descendamus et primo quidem in illam an-
gustissimam nominatam, vulgo.Canal de Navarrés, quæ per duas leucas in Iongitudinem
excurrit. Quattuor in ilia numerantur oppida parum ab invicem seiunctaAnna scilicet
Chella, Bolbayte et Navarrés, quorum ditiones marga constant rubente, frugifera in priore,
in aliis feraciore. Inter Navarrés et Bolbayte collis occurrit humilis,. qui sensim versus aü-
strum et septentrionem depressior, aquarum cursus in opposita cogit. Hamm inopiam vidimus
per universam regionem; in valle vero tanta copia est ut passim fontes eosque copiosis-
simos offendas. Quattuor erumpunt in erectiore loco et quintus in fundo oppidi Navarrés :
rivulum illi formant, quo in varios canaliculos partito plusquam trecenta terræ iugaNavar-
resii irrigant, quorum tanta sollertia est, ut collem bismille pedes amplum perforaverint,
quo inutiles aquas alio transmitterent ad agros irrigandos, in quibus uberrimi fructus Z x a
scilicet,,T riticum, Olosericeum, Cannabis, aliique quin in solo consimili delectantur. Aquæ
illæ postquam terram irrigarunt à meridie in septentrionem, versus ortum déclinant ut rivu-
lum intrent Escalona, qui a Vicorp et Quesa descendit; fluitque deinceps per montium præ-
ruptas fauces, ut cum Sucrone confluât. Neque confundi debet rivulus Escalona cum altero
Sellent, de quo postea dicam: occidentalior enim est et sesquileuca ab hoc seiunctus. Irre-
psit hic error in cartam geographicam Matriti editam, quæ, si recudenda umquam, purgari
debet non paucis erroribus quibus scatet.. Atque hæc de septentrionali vallis parte.
Meridionalis a Bolbayté incipit ac sensim descendit usque ad Annam, ubi amplior est.
Fontes et aquarum scaturigines, qui nunc e terra, nunc e saxis erumpunt frequentiores sunt
versus meridiem et ortum, ubi Albufera exsistit, lacus scilicet piscibus abundans, e cuius
fundo aquarum columnæ tanto impetu saliunt, ut aliquas sæpe videas semipedalis diametri
quæ sursum eriguntur, superato obstaculo quod fundus offert et aquarum profunditas. Magnum
incrementum hæ tribuunt rivulo de Sellent, cuius initium est iuxta Bolbayte oppidum:
præceps ille ruit ab Anna; præterfluit postea cognomen oppidum in collis culmine lo-
catum, ac tandem inter Carcerem et Cotes Sucronem intrat.. V ix autem divinari potest
unde proveniat tanta aquarum copia, eæ etiam quas fontes aut potius rivuli dels Sants
et Santa suppeditant. Colles enim et montes, in quorum viciniis'scaturigines istæ conspiciuntur,
humiles sunt et sicci: imbres item et nives hiberno tèmpore haud multum frequentes.
Alibi ergo quærenda est.aquarum.summa, in occidentali fortasse regionis parte,,ubi
montes frequentes sunt. et alti, ubi copiosæ nives eæque diuturnæ., ubi fontes rarissimi,