Semina solitaria, ovata, cinerea, coronata papo sessili, quod pilis constat erectis, paucis,
subplumosis. Receptaculum nudum.
Habitat in Mexico. 9f Vulgo Indenso, hoc est Thus. V id i floridum in Regio horto Ma-
tritense mense Decembri.
Explic. tab. a Flos integer postice spectatus. b Flosculus hermaphrodites. c Anthera aucta.
d Flos femina. e Radii apex auctus, ut conspiciantur denticuli tres. ƒ Germen auctum.
g Pilus valde auctus. h Semen.
Obs. Nullos inter Asterem et Inulam limites naturam posuisse crediderunt Hallerius,
Scopolius et Allionius, utpote qui unicum ex illis genus efFormarûnt. Linnæus Inulam ne-
dum ab Astere, sed a reliquis etiam Syngenesiæ generibus differre dixit, quia illius anthera?
sunt inferne bisetosæ, quod ultro Botanici confitentur. Nihilominus characterem hune ut in-
utilem respuit D . de Lamarck, quia eumdem observavit in pluribus aliis syngenesiæ plantis,
aliumque illi suffecit non a fructificationis partibus desumtum, sed a radiorum colore, qui
luteus semper, ipso auctore, sit in Inulis, numquam in Asteribus. Si colores sufficerent ad
distinguenda genera, libentissime assentirer Lamarckiæ sententiæ ; attamen quum plures ul-
terius characte'res ipse requirat, qui non semper coloribus respondent, et quum novæ quoti-
die detegantur plantæ quarum color nihil commune habeat cum fructificationis partibus,
Linnæi sententiam cæteris anteposui: aliter enim hæc nova planta et ab Asteris, genere se-
paranda foret propter colorem luteum, et ab Inulis quia anthera gaudet unica cylindracea
quinque dumtaxat filamentis sustentata, non antheris quinque inferne in setas decem desi-
nentibus.
TAGETES TENUIFOLIA. Tab. 1 6 9 .
18 5 . T agetes caule ramoso: floribus patulis, subcorymbosis: pedunculis foliosis.
Caules teretes, nonnihil sulcati, ramosissimi, ramis patulis subrubentibus glabris, ut et tota
planta quæ in trium pedum altitudinem crescit hic in caldario.
Folia inferiora subopposita, superiora alterna, pinnata, pinnulis lineari-lanceolatis, serratis,
alternis.
Flores subcorymbosi, numerosi, pedunculis sesquipollicaribus foliosis, foliorum pinnulis se-
taceis. ..
Calix communis simplicissimus, monophyllus, tubulosus, oblongus, pentagonus, quinque-
dentatus. ; „ ,
Corolla composita, saturate lutea absque maculis. Hermaphroditæ plures in disco fertiles tu-
bulosæ, limbo quinque fido, laciniis acutis, reflexis, villosis. Feminæ quinque in radio
rotundatæ, emarginatæ, fertiles.
Stamina in fejninis nulla; in hermaphroditis quinque, brevissima: anthera lutea, cylindracea.
Germen omnibus oblongum: stylus filiformis: stigmata reflexa.
Semina omnium linearia, compressa, calice paulo breviora. Papus: aristæ luteæ quinque, acu-
tæ, aliquando coalitæ.
Receptaculum nudum.
Habitat in Peru. O Vulgo dicta Chinchimali. V id i floridam in Regio horto Matritense mense
Decembri.
Explic. tab. a Calix. b Idem expansus, c Radius, d Flos hermaphroditus. e Huius corolla
àucta. f Semen.
COTYLEDON COCCINEA. Tab. 170.
18 6 . C otyledon foliis subspatulatis acutis, carnosis: floribus spicatis, sessilibus.
Caulis teres, crassus, fruticosus, humilis, ex quo rami exsurgunt bipedales, tomento brevi
obducti uti tota planta.
Folia sparsa, sessilia, carnosa, basi teretia, postea planiuscula aut canaliculata, ovato-acuta
virido-fusca.
Flores spicati, sessiles, spica longa terminali, foliosa, cuius folia lineari acuta, deflexa.
Calix profundissime partitus in quinque lacinias carnosas, lineari-acutas, corolla paulo Ion-
giores, patentes.
Corolla coccinea, monopetala, campanulata, basi pentagona, limbo erecto, quinque-partito,
laciniis lanceolatis: harum quadibet basi foveam continet e cuius fundo stamen exsurgit
adnatum, postea liberum.
Staminum filamenta decem, lutea, corolla dimidio breviora, quorum quinque ut dixi e fo-
vearum fundo, quinque alia ex germinum basi cum quibus alternant: anthers decem
lu te s , sagittate, erects.
Germina quinque lutescentia in conum adproximata, desinentia in totidem stylos subulatos,
staminibus paulo longiores: stigmata rubra simplicia: ad basim exteriorem uniuscuiusque
germinis squamula exstat brevis, cicatricem smulans.
Colitur in Regio horto Matritense. % Patria ignoratur.
Explic. tab. a Flos integer postice spectatus. b Corolla clausa, c Eadem expansa. d Huius
lacinia aucta in cuius basi exsistit fovea, e Filamentum. ƒ Germina. g Alterum separatum.
If
CYTINUS HYPOCISTIS Linncei. Tab. 171.
18 7. C ytinus scapo squamato, cistis parasitico.
Cytinus hypocistis. Linnaeus spec, plant, vol. 4. pag. 63. Mat. med. pag. 19 7 . Lamarck
Flor. fran. num. 972.
Asarum (Hypocistis) foliis sessilibus imbricatis, floribus quadrifidis. Linn. spec, plant. 633.
Gleditf. verm. Abhandl. tab. 1. 226. tab. 2.
Asarum aphyllum, squamosum. Sawv. monsp. 4.
Hypocistis omnino lutea, vel ochrje colore. Clus. hisp. 143.
Hypocistis. Bauh. pin. 46$. Duham. arb. 1 . pag. 170. tab. 68.
Planta parasitica hanrens radicibus cistorum libanotis et racemosi, ex quibus scapus exsurgit
sensim crassior, 3-6-pollices altus, imbricatus squamulis ovatis, luteis, apice rubris, cu-
cullatis: folia nulla, nisi squamulas dicas.
Flores aggregati, breviter pedunculati, in summitate scapi; quorum pars masculini sexus,
pars feminei in eadem planta.
Calix diphyllus, foliolis oblongis, compressis, coloratis, marcescentibus.
Corolla dilute lutea, monopetala, campanulato-patula, quadrifida, laciniis ovatis, superiore
paulo latiore.
Stamina in mare monadelpha: anther» scilicet sexdecim, in stipitis apice sessiles, in globum
adproximat», e quarum singulis paribus setula brevis prodit convergens: pollen albutn:
germen nullum.
In feminis, masculis immixtis, stamina nulla: germen in fundo coroll» turgidum: stylus teres
: stigmata octo in orbem posita, malvarum fructum »mulantia.
Fructus bacca globosa, coriacea, octolocularis, polysperma. Semina minuta.
Habitat copiose in collibus regni Valentini; floret Martio et Aprili. V u lgo Filosa, id est
Colus. Observabam passim prope oppidum Moncada ibique crescunt etiam Salvia clan-
destina, Cistus marifolius, libanotis, racemosus, glutinosus, incanus et ericoides; Passe-
rina glabra; Asphodelus fistulosus; Astragalus incanus; Leontodon taraxacum et hispi-
dum &c.
Explic. tab. a Squama, b Flos femina. c Idem in statu perfecto. d Idem absque calice.
e Stigmata aucta. ƒ Flos masculus. g Stamina, h Anther» auct» et expans».
Obs.^Nullus quod sciam plantam hanc dixit Monoicam: Linn»us inter Gynandras collocavit,
quern sequti sunt c»teri: florum calicem pr»termissit, cuius loco veram corollam suffe