sua separantur. Hæc opinio, Linnæi dicta lege atque perpétua experientia suffulta, displicuit
D . Casimiro Gomez Ortega, qui in annotationibus ad laudatum Linnæi opus ita loquitur;
et si froelaudato D . Cavanilles assentientes fu t emus tubum et f étala malvarum eiusdem
esse substantia, simulque décidant, diver s a tarnen cor fo r a constituer e videntur (pag. 40$).
Novas observationes a professore factas sper^bam, quibus meæ infirmarentur, aut novam
legem Linnæanæ contrariam; at momentorum loco frigida verba, ne dicam amplius repe-
r i, quorum hæc summa : secus monofetalißores' existimandi essent, froesertim quum eisdem
stamina inserantur. Sed f et ala vere dinstincta sunt. Quasi diceret: etiamsi in mal vis flos
deciduus integer persistât, quod experientia constat; et tot sint petala dicente Linnæo in
quot sponte sua flos deciduus resolvatur; nihilominus diversa corpora, aut petala in malva-
rum floribus numeranda sunt, secus enimßores essent monofetali. Professor hic utitur nova
logica ; difficultas enim in eo tota versatur, num malvarum flores ex unico an ex pluribus
petalis componantur, quam certe minime solvit responso illo quod ipsa quæstio est. Nec
validiora sunt verba, quibus annotationem claudit, scilicet: unguibus a se invicem remotis
tubo (petala) attexuntur\ hæc enim post cassum floris unita tubo permanent, adeo ut nullis
rimis corpus illud fissile videatur : unguesque ab invicem externe dumtaxat separantur
fissuris quinque, quæ minime in interiora penetrant.
LOTUS ORNITHOPODIOIDES Linruzu Tab. 163.
17 9 . L otus leguminibus subternatis, arcuatis, compressis; caulibus diffusis. Linn, s fee.
fiant, vol. 3 . fa g . $66.
Lotus ornithopodii. Bauh. fin. 332. Tourne/. 403. Lamarck Flor, f r an. f . 62g. n. 613.
Radix fibrosa, tuberculis minimis per fibras disseminatis.
Caules herbacei, diflusi, teretes, villosi præsertim teneri, pedales.
Folia ternata,cuneiformia, villosa, petiolo communi longiora: stipulæ cordato-acutæ, foliis
breviores.
Flores capitati, capitulis subtrifloris, sufîultis folio ternato absque stipulis : illorum pedun-
culus communis bipollicaris, axillaris.
Calix turbinatus, semiquinquepartitus, villosus, laciniis duabus superioribus æqualibus, in-
feriorum media productiore.
Corolla papilionacea, lutea: vexillum ovatum, emarginatum, basi acutum: alæ breviores,
auriculatæ: carina brevissima, basi bisetosa.
Genitalia ut in congeneribus (Consulantur nn. 1 7 2 , 1 7 3 ) .
Legumen pollicare, compressum, elongatum, aliquando arcuatum, polyspermum.
Semina subgloboso-compressa.
Habitat copiose in humidis Albaydæ. Q Florebat fructumque gerebat Aprili.
Exflic. tab. a Flos integer, b Corolla expansa. c Germen. d Calix auctus. ƒ Fructus.
g Semen.
A L B A Y D Æ V A L L I S D E S C R I P T IO P H Y S I C A .
Montium frequentia, quibus Valentiæ regnum exasperatum diximus in causa est, ut
perpaucis locis in illud expedite ingrediaris. Omnium gratissimus aditus ille est qui a Mur-
cia in Orcellitanam urbem patet : planifies scilicet immensa, Seguræ aquis irrigata, quam
incolarum cura et industria in viridarium perpetuum transformavit. Secundus iuxta Ville -
nam exsistit, æque facilis certe atque ille Orcellitanus, at arborum defectu, solo arenoso
atque aquarum inopia semper iniucundus, quousque vallim intres de Byar et Benijama, ter-
ram frugiferam, ornatam arboribus, atque hominibus habitatam agrariæ artis peritissimis.
Tertius denique occurrit sesquileucæ itinere a Villena versus septentrionem. Ubi primum
hinc ad orientem declines, tractus sese offert Alforins nomine, partim ad Murciæ, partim ad
Valentiæ regnum pertinens, cui contigua est dives, saluberrima atque populosa Albaydæ
vallis, de qua nonnihil dicere in præsentiarum constitui.
Ab ortu in occasum, ubi dumtaxat pervia, protenditur hæc vallis septem leucarum
spatio: obvallatur duplici montium sérié eadem directione,. sesquileuca ab invicem distan-
tium, quæ vallis latitude est. Australem seriem constituunt montes de Benicadell et Agu-
llent, qui nostram vallem séparant a Comitatu Consentainæ et a valle de Byar; septen-
trionalem vero unicus mons, nempe Serragrosa, quo Sætabis, Vallada, Moxente, tractusque
ipsis subiectus abhac Albaydæ valle disterminatur. Utraque series orientali parte illis ad-
hæret montibus, qui a Valldigna proveniunt, quique producti usque in montem Azafor
Ducatum Gandiæ ab hac valle seiungunt: tractus hic vulgo nominatur Coll de Llautô. Non
eadem ubique est montium basis: ut plurimum vix dimidiam leucam superat, aliquando
sesquileuca maior. Omnium natura calcaria, per strata disposita; nunc marmorea ut in
orientalibus observatur ; nunc rudioris substantiæ, præsertim lapidum calci murisque confi-
ciendis aptorum, quod frequentius. Triginta duo exsistunt oppida in hac valle , tredecimque
diversorum ordinum monasteria. Illorum octo abundant populo; quorum- primatum obti-
net Ontiniente et hominum numéro et divitiarum copia. lacet hoc in vallis 'profundiore
parte versus occasum, agris irriguis undique cinctum, excepta australi plaga, qua rivus
Clarianus fluit. Oppidi vicina versus montes in amphitea’trum sunt disposita. In inferiori-
bus utpote irriguis Zæa, Phaceolus, aliique fructus Triticum excipiunt eodem anno: num-
quam terra vacua. In superioribus Vineæ, Oleæ, Ceratoniæ; adeo ut tota regio semper
amoena conspiciatur plantarum copia, vere præsertim quum rident omnia mira florum va-
rietate, ac frequentia. Huius oppidi ditioni continuantur orientem versus illæ de Ayelo et
Olleria : quæ oppida radices occupant Serragrosæ, latioris hic quam uspiam alibi : in horum
conspectu, e regione tarnen et leucæ intervallo sita sunt Agullent, Benisoda et Albayda,
oppidum a quo vallis integra nomen mutuatur. Si Ontinientem excipias vix ullum cum isto
certare potest sive hominum industria et indefesso' labore, sive soli fertilitate, cæli puri-
tate, aquarum copia, aëris denique salubritate. Nihil certe iucundius quam.fluminis A lbaydæ
vicina et cursus, quod præceps iuxta oppidum, fluens vitam plantis et hilaritatem
foenerat. Videas ibi Ulmum campestrem in octoginta et amplius pedum altitudinem exsur-
gere; Celtim australem, Iuglandem regiam, aliasque arbores luxuriare; V ite s , Clematidem
viticellam, Humulum, Tamum, Bryoniam scandere, suisque intertextis caulibus et ramis
tentoria fingere solis radiis impervia. Sequuntur postea in utraque ripa frequentes gradus
sensim altiores, in quibus excollitur Morus alba, aliæque arbores fructiferæ, areas implent
Triticum, Z æ a , oleraceæ plantæ atque fructus il li, qui in consimili solo delectantur. Si
ulterius versus orientem progrediaris,, disseminata oppida passim conspiciuntur, quorum
præcipua sunt, ut alia silentio premam, Montaberner, Belgida, la Pobla, Quatretonda, Be-
niganim et Luchent quod orientalius est.
Vallis solum margaceum est et albicans ab Ontinient:e versus ortum; versus occasum
vero ruber, sensimque arenis immixtum, quæ copiosæ sunt Valentini regni limitibus præ-
tergressis. Ferax ubique est, feracius tarnen ubi aquis abundat. Perpauci sunt fontes ultra
Ontinientem Villenam versus; sed ab Ontiniente in ortum tendentious occurrunt magno
numéro, qui erumpunt in montium radicibus septentrionalibus, fere numquam in oppositis,
quæ austri flatibus expositæ sicciores sunt. Rivulorum alii ab ortu, ab occasu alii descent
dunt: eorum aquæ, uti et illæ fontium qui per universam vallim erumpunt In flumen con-
fluunt Albaydæ nomine, quod per Serragrosæ angustias (vulgo Estrets) magno impetu
excurrit ad Sætabînos agros irrigandos Oryzæ præsertim, donee tandem Sucronem intret pro-
pe oppidum Alcozer, funditus novissime deletum horrenda alluvione.
Rivulus Clarianus prope Ontinientem fluit iuxta massam margaceam ad perpendiculum
excavatam centum ferme pedibus: tota oppidi orientalis ditio eiusdem n\argæ est, Llacore-
lia vulgo dicta. Strata in ea conspiciuntur octo fere pedes alta, lineisfuscis distincta, sibi-
que superimposita. Profundiora, quà aquæ fluunt, durissima sunt, colorisque cærulei; quæ
N