Iffí
!ítinctoria
soepe adest; supremum limitem undis magis infestum
amant Nemalion, Gelidii cornei plures formae, Bjpncea musei-
formis, Gigartina acicularis etc. ; rupes profundius demersas
fere ubique tegit Cjstoseira amentácea; rupes superiores at magis
absconditas inhabitant Callithamnia pleraque, Gri/Jithsioe,
lihodomenia palmetta, Pejssonellia, Chondrus norvegicus, Gelid
ii cornei formae; rupesque absconditas profundiores Phjllo-
phora nervosa et Ph. Heredia, Sph. coronopifolius ornant. In ca-
vernis minutis inter spongias fere semper deprehenduntur
Sphcer. Lactuca et Chondria uvaria cum Falonia utriculari.
Algas classem constituere propriam cum Patre (Syst. Alg-
p. XI. etc. ) considero, quam in plures familias dividere jam antea
tentavi {Zoospermece, Florideæ. et Fucoideæ, seriebus tribus
Harweyanis Chlorospermeis Rhodospermeis et Melanospermeis
omnino fere responden tes). Utrum bis adnumerandæ sint üfafo-
meæ,an potius ad regnum animale abeant, inter Auctores gravis-
simos nondum constat; nobis familiam propriam inter Algas
constituere videntur, quam vero hic omisimus, minus argu-
mentis eorum, qui naturam animalem urgent, convicti, quam
quia operibus recentissimis nihil novi addere potuerimus. Bändern
fere ob rationem Cora/Zmeav et ATa/i'meiZeavexclusimus; Mo-
nagrapho Decaisneo, et locus in systemate et tota historia plan-
tarum difficillimarum mox illustrabitur. Contra ex Algarum
classe omnes illas productiones, quæ ex putredine quadam aut
in solutionibus chemicis oriuntur, exclusas voluerim. Tribum
ita justis limitibus circumscriptam, classem a vicinibus Liche-
nibus et Fungis æque distinctam dies postera foi’san monstra-
bit.
Scripsi Parisiis 20 martii 1842.
J. G. Agardh.
1 . Z O O S P E R M E Æ . J K g .
Ch a r a c t e r . Algæ fructu duplici — an semper?— instructæ, uno
interno ex granulis chlorophylli transformatis, denique motu
vivacissimo præditis, constante {Sporidia nob.); altero externo,
morphosi cellulæ aut ramuli transformati orto, intra perispo-
rium hyalinum granula chlorophylli numerosa, in sporam (?)
coalita, fo ven te {Coniocjstce).— Frondes colore sæpissime virides,
rarius in olivaceum aut violaceum aheuntes, cellulis articulis
vel tuhis in stratum aut seriem singulam coordinatis constantes,
nunc singulis individuis, nunc numerosis in gelatina communi
niduiantihus constituti, filiformes, membranaceo-expansæ aut
(in ultima tribù) subfrondosæ. Algæ nunc aqua dulci limitate,
nunc mari propriæ, nunc utroque loco æque provenientes, in
lacubus fluviis et mari substagnanti numerosiores, raro vere
marinæ [Siphonece), superficiem aquarum et loca soli exposita
præoptantes, parasite, rupicolæ aut a fundo limosiore denique
arrepteet natantes; in omnibus zonis forsan æque provenientes.
S t r u c t u r a f r o n d is . Zoospermeæ e cellulis contexte sunt,
quæ vero in diversis sectionibus diversis formis induuntur. In
Nostochineis sunt rotundatæ aut ellipsoideæ, nunc invicem
separate {Palmella), nunc in seriem filiformem coordinate
{Nostoci). In Rivularieis et Oscillatorieis sunt cellulæ tubiformes
extus subcontinuæ, contento tantum interno articuliformiter
diviso. In Conferveis et Zjgnemeis sunt cellulæ articuliformes,
h. e. cylindricæ apicibus truncatis cohærentes, et dissepimentis
veris transversalibus discrete. In Siphoneis tubos elongatos
1
»