li'*'
:lt
tas horizontales totani superficiem tegentes abeuntibus, aiit in plures d iv isis.
Fila penicillata externa sunt quasi continuationes interiorum centralium,
vel potius sunt ipsæ cellulæ periphericæ obovatæ in fila e v o lu t e , unde lo c i,
quibus a ramulis egrediuntur, quasi leviter excavati apparent, cellulis ob o -
vatis circumcirca prostantibus.
Pianta singularis quoad structuram forsan potius Sporochni
species, sed liabitu magis Deímarevíza, nude donec fructus in-
notescunt huic retuli.
XI. LAM1NAR1EÆ Grev. Alg. Britt. p. a4 (mutat. limitibus).
K n l)|j
Fructificatio diu obscura opere Patris de Macrocjstide et pul-
chra analysi Decaisnei jam bene cognita, soris non definitis et
per plus minus maguam frondis partem expansis, filamentisque
fructiferis obovato-truncatis inarticiilatis a Dictyoteis Corda-
riisque differens. Durvillæam et Phjllosporam a Laminarieis
removendas esse, hinc facile patet ; contra Chordam Laminareis
pertinere vix dubium mihi videtur. Fructificatio piane
eadcm, unde nesciam cur Chordam Chordarieis relatam vult
cel. Decaisne (p. i 3o).
Idæas de vegetatione Laminariearum a pluribus algologis professas
{Bory, Montagne, cet.) esse falsissimas, jam plurimis locis
probare conatus sum. Pianta juvenilis initio vegetatione præcipue
terminali evolvitur, unde frons novella L. digitatce L. Sac-
charinam omnino æmulat, et frondes primariæ Macrocystidis
ercctæ et anguste formantur ; mox vero adeo prevalet tendentia
peripherica, ut frons fere tantum in latitudinem increscit,
partes exteriores folii rima supra basin inchoante et versus
apicem sensim progrediente ab interioribus, non eodem impulsu
sese evolventibus, segregantur, et laciniæ exteriores Laminarte
caulisque sic dictus Macrocystidis oriuntur; progrediente evolutione,
novæ laciniæ ad internum latus exterioris laciniæ Laminarte
vel caulis Macrocystidis continuo formantur, donec
frondes laciniatas aut follosas harum piantarum notissimas
habemus. Hanc esse veram illarum explicationem a frondibus
:sl‘
i l
biennibus Laminarte optimc elucet, in quibus frons novella
ab apice stipitis frondem prioris anni separat, in altum tollit,
sensim evolvitur et basi denique omnino laciniata est, dum
apices laciniarum adhærente fronde prioris anni adhuc in
utium coercentur. — Cum hoc neutiquam dictum volumus,
frondem undarum violentia non posse dilacerari, sed injuria
ut crediderim ab auctoribus allatis statuitur crescendi modum
Laminariæ à Lessoniis in eo differre, quod laciniæ ab apice
deorsum formantur.
XXXVIII. C h o r d a Stackh. Grev. p. 8 6 .
112. Ch. lomentaria Lb. Hydr. p. 74. t. 18.
Hab. ad rupes parum demersas lapidesque in sinubus minoribus p le ru u i-
que vehementiori currente percursis ; ad Nicæam et Massiliam legi.
XXXIX. Laminaria Lamour. Grev. Alg. Britt. /9- 27.
113. L. brevipes Ag. sp. Alg. p. i i6 , et L. purpurascens
ejusd. p. 117.
Hab. cum L'ictyota SoHerii in vicinia Massiliæ, species alias rarissima.
Stipite breviore et fronde constanter minore a L. digitata
differt ; substantia insuper frondis ad L. bulbosam propius
accedens. Juvenilis planta fere ellipticaet integra, sensim magis
magisque laciniatur, et frons senilis L. purpurascentem Ag.
sistit. Haiic itaque cum Boryana specie ejusdem nominis, quæ
est Floridea Castrocarpea, baud confiindcnda est.
ïlp !
ilil
liu
m
XII. FUCACEÆ Ag. syst. p. 57, excl. gener.
Structuram fructus jam alio loco {nov. F l. Soc. et in Act.
Holm. 1836) illustrare conatus sum ; hodie ad pulchram aria-
lysin Decaisnei insuper referre tantum opus erit. Alter fructi-
ficationis forma in filis receptaculorum forsan adest, licct hoc
experimentis directis nondum probatum fuerit. Observationes
Crouani de C. scutulata ita explicandæ nobis videntur.