Licet itaque multo firmior quam P . fibrillosa tamen articuli
ëvidentiorcs, et etiam in ramis majoribus distinguendi; siphones
quoque magis distantes tubo hyalino latiori inclusi, et genicula
sæpius, saltim in exsiccata, elevata sunt.
258. P . spinosa nob. filo primario dichotomo ramisque intricato-
divaricatis continuis dense ramulosis, ramulis spiniformibus
verticalibus divaricato-multifidis subcontinuis.
Rhodomela spinosa Ag. sjst. A lg. p. 200 ! ! Hutchinsia
Ranieriana Zanard. Mem. cumfig. (fide sp. dati!)
. Hab. in mari Adriatico; in littus Venetiorum rejectam leg i.
A præcedente differt filis crassioribus magis divergenter ramosis
sæpe recurvis et intricatis, ramulis magis compositis, omnibus
s])inulosis et articulis fere nusquam distinguendis. In
ultimis ramulis, libi aliquando distinguntur articuli, diametro
æquales videntur et 5-4 venosi.
Nomen amicissimi Zanardinii lubentius retinueram , quum
vero lex prioritatis nunc temporis omni alia consideratione ante-
ponitur, jamdiu plantæ datum conservandum credidi. Nec hoc
ineptum : ut nomen P. spinuloscB ita planta est quasi P . spinoscc
forma diminutiva.
259: V.fiexella Ag. sp. p. 65 : filo primario continuo ramis lateralibus
conformibus pyramidato denseque ramuloso, ramis
junioribus tenuibus inter penicillos latérales densissimos hor-
sum versum ilexuosis , adultioribus ramulis spiniformibus la-
tcralibus simplicibus vel spinulosis ct penicilligeris dense
vestitis, articulis ramorum obsoletis, ramulorum diametro
snbduplo brevioribus.
Hab. ni fallor, in radicibus Posidoniæ parasitica, in mari Galloprovinciæ;
cum Soliero ad Massiliam rejectam legi.
Cæspes 3 -4 pollicaris recenti slatu ob penicillos ex alro-grisens, in ex sic cata
omnino nigricans, secundum ætalcm ceterum aspectus magnopere d i-
versos offcrcns.
P lanta vernalis. Fila primaria pennam passerinam cra ssa , ramis conformibus
versus apicem sensim brevioribus magis irregulariter pyramidata,
ramulisque tenuioribus dense vestita. Ramuli vix setacei simpliciusculi at per
totam longitudinem penicillis lateralibus versus apicem densioribus obsiti,
et eximie flexi, supremi subspinil’ormes et subarticulali siphones 3 -4 , articuli
diametro mu lto breviores, monstrantes. Penicilli ex geniculo quoque secundo
exeu ntes ramulorum inferiores ex singulo filo semel vel bis tantum furcato
rigidiusculo c on stan t, superiores sensim fla c c id i, filis elongatis n um e ro sissimis.
Planta æstivalis. Ramuli tenues plantæ vernalis jam ramis majoribus
siibconformes; peiiicilli in ramulos abierunt spiniformos linea vix longiores
eximie patentes sed vix verticales, ex geniculo quoque secundo exeuntes,
totum ramum et præcipue apicem investientes, superiores simplices, inferiores
nova .spinularum serie ornatos, omnes ex apice ut in vernali statu p c -
nicilligeros, articulates, articulis 3 venosis diametro brevioribus.
P ianta autumnalis penicillis ramisque dcperditis defigurata, Keramidia ro -
tundato-ovata infra apices ramulorum nudorum et sphærosporas vulgaris
formæ in ramulis singula serie dispositas (diversoriim individuorum) gerens.
Pianta æstivalis habitu eleganti a ceteris magnopere recedit et
pro specie distincta facile habeatur. Vernalem penicillis divergentibus
pulchre ornatam pro specie Dasyæ initio habui, donec
mense Octobris autumnalem formam Sticliidiis Polysiphoniæ
ornatam legere contigit.
Series IP . Polysiphonia.
Tubus centralis latlor siphonibus numerosis t o - i 5 pluribusve
radiatim dispositis, sectione transversali fere obovatis, cinctus; siphones
sæpissime simplices ct peripheriam constituentes, rarius
divisi et exteriore strato cellularum circumdati.
****** F i lis primariis subrepentiùus articulatis, secundariis verticalibus compressis
distiche pinnatis.
260. P. pennata Ag. sp. p. 102. P. Corinaldii Menefii. litt. ad
Corinaldi, n. 5.
Hab. inter alias Algas repens et denique cæspites densos formans ad saxa
demersa luce undisque minus expósita; ad Livorno et Marseille legi.