mmMtr:
iS
II111
V:-
m
I
cit. Cellula nova ¡ta formata ad certain quemdain limitem prolongatur,
quo adepto ulterius longitudine non increscit — nisi
sub peculiaribus rationibus aliquando inusitatam longitudinem
adipiscitur — nec divisione transversali septa nova in cellulis jam
formatis oriri videntur, ut in Confervis fieri observationibus
Mohlii constat. Hinc in fronde articulata sunt cellulæ adultæ
longitudine constantes, et cellulæ breviores quo juniores vel quo
magis apicibus propiores sint — unde quoque in Florideis characteres
e longitudine articulorum desimi ti eximii existimandi
sunt, dum in Conferveis multis articuli vicini longitudine sat
diversa sæpe ob.servantur.
Cellulæ autem peripherica directione quoque increscunt et
augentur, id est, certo diametro adepto (in Polysiphonia, Laurencia,
etc.) intra-utriculari formatione longitudinaliter subdi-
vidimtur. Fibræ singulæ a membrana, quam constituunt, quodammodo
separantur, nunc ab uno ad alterum parietem transeúntes
denique in novam membranam , cellulam novam sepa-
rantem, augentur ; nunc spatio vacuo in pariete laxis fibris cori-
stituto orto, hoc sensim grandescit et fibræ includentes in
membranam solidesciint.
Ut vel uno vel altero modo vel combinatione utriusque fit
augmentum cellularum, oritur ipsius frondis increscendi modus
diversus. In speciebus articulatis monosiphoniis (Ceramieæ) suprautriculari
formatione cellulæ novæ tantum formantur; est
itaque in his vegetatio frondis eximie terminalis.
Gloiocladeæ et Cryptonemeæ pleræque sunt quasi Ceramieæ
composite; h. e. constant strato centrali fibrarum longitudi-
nalium a quibus fila transversalia moniliformiter articulata in
stratum periphericum circumdans exeunt.Cellulæ (seu articuli),
formatione suprautriculari in utroque earum strato augentur :
formatione cellularum novarum in strato eentrali prolongatur
frons, et novis cellulis strati exterioris peripherice increscit; est
itaque frondis vegetatio in his peripherico-terminalis, seu fere
potius exogenea nominanda.
Ut in antecedentibus, est suprautriculari formatione quod lon-
gitudinaiiter increscunt Florideæ articulatæpolysiphoneæ;sed
augmentum frondis periphericum lit in his intrautriculari cellularum
formatione. Constat nempe frons cellulis periphericis
magnis , pluribus circa cellulam cousimilem radiatim dispositis.
Cellulæ iste radiatæ in multis speciebus intus-formatione cellularum
novarum continuo prægnantes sunt ; juuiores cellulæ in
cavitate adultiorum formatæ semper externum seu periphericum
latus occupant; et novis cellulis conlinuo formatis, juniores
generatæ cellulæ antea formatas versus peripheriam continuo
cogunt. Hoc modo sunt semper recentissime formatæ cellulæ ,
quæ radiatas immediate tangunt ; et facile ita explicalur hon-
dem initio articulatam sensim cellularum strato irregolari cir-
cumdari, et speciem frondis inarticulatæ indui posse (ita inferior
pars plurium specierum Polysiphoniæ, et in generali omnes
frondes »spurie articulatæ» diete, ortæ sunt;eodem modo quoque
augmentum cellularum in Laurencia fieri putaverim ).
Duplex itaque frondis incresccndi modus, Rhodomeleis Chon-
drieisque vegetationem vindicat terminali-centralem seu endo-
geneam.
In Delesserieis et Sphoerococcoideis utroque modo (et intra-
utriculari et suprautriculari formatione)cellulæ augeri videntur.
Cellulas, seu fila, strati interioris frondium directione longitudinali
(seu verticali) excurrere dixi. Sed alia quoque directione
hic filorum verticalis decursus combinari mihi visus est ; eadem
enim tendentia spiralis, quæ in directione fibrarum ipsain membranam
cellulæ constituentium determinanda valida est, eadem
quoque influenti vi fila (seu cellulas) in spirales , sed maximopere
laxas, cogere mihi apparuit. Ita fila interiora in Polyide, ut a
periphcria arcuatim versus centrum descendunt, ibique cum aliis
contorquentur, spiralem sequi directionem, videre credidi. Sed
præcipue in Polysiphonia manifestatiir tendentia hæc spiralis ;
series nempe longitudinales Siphonum,qui frondes hujus generis
constituunt, in spirales plus minus laxas evidenter flectuntur; in
nonnullis speciebus spiræ multis articulis percursis tantum com.
plentur, in aliis singulo velduobus articulis jam complete (ex.
gr. P. Jgardhiana Gree.).— Ut positio organorum exteriorum et
appendicularium a dispositione partium inleriorum necessarie
31
^'1