' lllil
lí
quentibus sectionibus rainenta oinnino transformantur et sub
forma cellularum radiantium tantum obveniunt. Fructus capsularis
in Ceramieis et Cryptonemeis fere idem ; perisporium tantum
in illis magis laxum et submucilaginosum, in his arcte ad-
pressum et sæpe tonacissimum.
Plantæ, quas nomine C/jyyfó/iemeamm conjunxi, apud auctores
in plures familias dispersæ fuerunt. Gloiocladeas Harv.
Spongiocarpeas et Gasterocarpeas Grev. et paricm F loridearum
hujus complectuntur. Ipse in priori dispositione (Symh. p. 11
eíve<7M.) plura genera inter Sphoerococcoideas assumseram, aliam
tamen generum limitationem, tunc nondum mihi claram , præ-
dicans. Sphærosporarum fructum in multis generibus nondum
detectum esse, dicere justum erit; et hinc locum inter Florideas
nondum stabilltum considerar! posse. Structura Gloiocladearum
quoque cum Cliordarieismagnopere convenit, et hac ductus,
horum tribuum affinitatem ipse antea agnovi. Fructuum autem
cum Favellis Ceramiorum similitudinem perpendenti, et totam
seriem memoria repetenti, ut a Gloiocladeis in Nemostomeas et
ex his in Gasterocarpeas et plura genera ad Sphoerococcoideas antea
relata transit structura,et immo sphærosporas in pluribus generibus
baud divellendis jamjam esse detectas consideranti, vix
dubium mihi videtur, quia in ceteris quoque Cryptonemearum
generibus sphærosporæ detegendæsint, locum certum inter Florideas
his plantis vindicantes.
Quo charactere Gasterocarpeas circumscriptas vult Decaisne
ignoro, quum illis Hypneam, Chondriam et Acanthophoram
adnumeraverit— quæ me judice louge diversis sectionibus pertinent
— ; et de Champia verba faciens {p. i8o) illam Gasterocarpeis
adnumerandam esse, utpote sphærosporas in interiore et
versus apicem ramulorum sparsas gerentem — character, ni
fallor, Florideis omnibus inarticulatis communis — animad-
verterit.
Cryptonemearum subdivisionem aptiorem sphærosporæ detecte
et Favellidia melius cognita forsan olim dabunt. In Idæas
autem antea de diversitate sectionum diversarum receptas quodammodo
indulgere coactus fui, et subdivisiones quantum per-
miserint structuræ characteres ad habitum externum conformare
conatus sum.
SuBTRiRDS 1. G loioc ladeæ.
Frondes cylindraceæ aut compressæ gelatinoso-lubricæ ; filis
periphericis moniliformibus invicem liberis aut muco laxiori
cohærentibus. Favellidia in plexu filorum subinvolucrantium
sita, extrorsum subnuda. Sphærosporæ.......
XLv in . C r o u a n ia gen. noy.
Frons tubulosa articulata , tubo singulo centrali filis verti-
cillatis divaricatis rigidiusculis subliberis distantibus ad geni-
cula ornato. Fructus duplex? Favellidia pone apicem ramulorum
subsolitaria, basi filorum verticillatorum affixa bisque
subobtecta, intra perisporium hyalinum membranaceum con-
geriem subglobosam sporarum minutarum foventia. Sphoeros-
Poræ — Algæ lubricæ minute filiformes ramosissimæ, tubo
centrali hyalino verticillis distantibus ad genicula cincto.
A Dudresnaja differt favellidiis pone apicem ramulorum —
hinc fere utin Naccaria in rostrum excurrentium— subsolitariis,
et fills fere omnino obtectis, filis ipsis rigidiusculis divaricatis
a tubo (nec a filis longitudinalibus tubum circumdantibus) solitario
et articulato egredientibus. Tota frons noduloso-verticillata
a Naccaria facile distinguit, et nisi obstarent fructus potius
CallithamniissevÎiciWaHs vicinam suaderet.— Fratribus Crouan
Algologis celeberrimis, adversariis acerrimis, genus dicavi.
i 65. Cr. attenuata nob. Mesogloia attenuata A g. syst. p. 5.
Mes. moniliformis Griff, in Alg. Danmon-, Griffithsia nodiolosa
A g sp. Alg. p. 136.
Hab. aliis Algis parasitica in mari apertiore; in Adriatico ad Tergestum,
in Mediterraneo ad Livorno et ad Cette legi.
ÆÎ ■HI