coiitinere. Licet opinionem tantæ auctoritatis, observatione ut
videtur iundatam, contradicere non audeam , sæpissime tamen
hæc organa examinasse et nunquam divisionis cujusdam vestigia
me invenisse confiteor. Contra opinionem Gel' Montagne
id quoque afferre licet, quod nemathecia cum fructu capsulari
in eodem individuo semel esse inventa {Grev. Alg. Brit. p. iSa)
et illorum crescendi modum a normali sphærosporarum evolutionis
ordine recedere. His rationibus ductus, aliam explicationem
nematheciis tribuendam esse, nec longe petitam dari
posse , putaverim ; sectionem enim frondis capsuliferæ Chon-
dri Norvegici observanti, stratum exterius frondis (in sterili e
cellulis granuliformibus constitutum) esse in fructifera, nempe
iis locis quæ capsulis respondent et præcipue unius paginæ,
multo magis crassum et revera filis moniliformibus constitutum
apparebit. Si itaque hæc filamenta amplius adhuc evoluta
(et forsan abortientibus sporis nutrita) putamus , omnino
structuram Nematheciorum haberemus. Nemathecia itaque
esse organa luxurianti vegetatione a normali functione aversa
et partibus acoessoriis ( Pericarpio ) tota constituta existima-
verim.
In favorem hujus opinioiiis insuper afferenda : i ” Verrucæ
spongiosæ fructigeræ in Polyide et Squamaria, structura omnino
convenientes, eodem modo evolutione peculiari strati exterioris
ortæ sunt ; et in iis fructus ipsos provenire, observatione
probatum erit. 2° Nec talis a propria destinatione muta-
tionis, in aliis algis desiderari videntur exempla ; si enim non
valde folior sunt ejusdem naturæ organa, quorum mox infra
senno erit. — Si itaque hæc nostra de natura nematheciorum
opinio vera s it, band mirum si in eodem individuo fructum
capsularum iiormalem cum nematheciis mixtum invenimus;
nec impossibile foret sphærosporas inter fila nemathecii, sed
in aliis individuis, nidulantes obvenire posse ; vix autem in articulis
ipsorum filorum sphærosporas natas exspectarem. Nec
nematheciis ipsis propagationis functionem denegare voluerim;
immo in Ph. Brodicei nemathecia a forma sphærica in cylin-
dricam sensim abire et denique frondem constituere novam
ipse vidi, et nemathecia in cæteris speciebus eodem loco ac
prolificationls provenientia, similem iis crescendi modum suadent.
Hæc autem novam prolem procreandi vis, cum germi-
natione proprie sic dieta sporarum neutiquam comparanda est.
Ut in multis plantis superioribus gemmæ, ita sunt organa
mera extus evolutione creata, quorum ulteriori evolutione novum
procreatur individuum.
In AlgisBritannicis,opereeximioGrevilIeano(p. 1 10,Tab. XXI,
f. 9) organa quædam describuntur Laurenciæ pinnatifidæ, in
interiore capsula inventa, de quorum natura autem nulla ulterior
datur opinio. Sunt corpuscula cylindracea, cellulis hyalinis
minutissimis granuliformibus axin centralem tegentibns constantia.
Ipse in pianta citata eadem inveni, et quidem antheri-
diis sic dictis Polysiphoniæ analoga putaverim. Hæc in jiaucis
speciebus antea tantum inventa , ipse in permultis deprehendi,
et quidem etiam in aliis Geramiorum generibus. In Polysiphonia
plerumque pedicellata sunt, et ad apices ramulorum externe
disposita ; in Callithamnio plumula ad latus internum pinnularum
, e geniculo fere quoque egredientia pyramidata subses-
silia; in Griffithsia setacea et Gr. secundiflora ex interiore
ramulorum involucri numerosa, elongato-pyramidata, in omnibus
eodem modo h. e. filis abbreviatis clavatis ab axi radiantibus
constructa. Lyngbyeus singula fere observatione ductus,
hæc organa ad regnum animale pertinere declaravit {Hydr.
p. 1 1 2 ) ; mihi j si propriam sententiam dare liceat, locum , quo
in omnibus plantis, in quibus bue usque innotuerunt, obveniant
præcipue perpendenti, eaque in iisdem individuis ac Reramidia
(in Polysiph. hirta) vulgarisformæesseobservata, vel in,aliis sporarum
locum in interiore capsulæ tenere consideranti, verosimile
apparet eadem esse (velut supra de nematheciis opinatus sum)
organa transformata normalis fructificationis, quæ causa qua
dam ignota, nimio forsan succuum succursu, ad luxuriantem
evolutionem jam in pianta matrici perveniunt.
S
p i