m BSBl
!iü
iv
li:
constituunt, cylindraceos aut claviformos, simplices aut sæpissi-
ine ramosos, ramis denique diaphragmate simplici disjunctis.
In Ulvaceisdeniqac sunt cellulæ rotundato-angulatæ, in stratum
singulum tubiforme aut (collapsu) membraniforme coordinate.
Membranam cellularum fibris tenuissimis duplici directione
subspirali excurrentibus contextam esse, alio loco (vide Dissert,
nostr. in Act. nov. Acad. nat. curiosar.) monstrare conatus
sum. Hæc structura præcipue evidens est in cellulis magnis
Confervcemelagonii, C. crassee,etc., in quibusfibræin fascicules
nonnullos principales contorquentur, et ex bis denuo in fibras
plus minus simplices, spatia inter fascicules relieta implentes,
separantur. Nec minus in omni Conferva majori, post elapsum
sporidiorum decolorata, observatu facilis est membranæ e fibris
contextura. In Siphoneis ægrius observatur, attamen in Falonia
et Dasjclado recentibus (exsiccate Siphonece ita collabuntur,
ut plicæ in membrana per exsiccationem ortæ numquam denuo
extenduntur) similem structuram videre mihi contigit. Nusquam
vero melius quam in fdamentis interioribus et cavitatem frondis
percurrentibus Codii hursæhæc structura apparet; in his enim
fibræ adeo laxæ sunt ut sub cultello immo separantur, duplici
directione spirali excurrunt, et contortione mutua membrandm
formant, fere ut tela duplici filorum apparato contextuntur.
Sunt continuationes, ni fallor, harum membranæ fibrarum,
quæ internum ilium fllorum apparatum in Caulerpis adeo evi-
dentem (vide Mont, sur la str. des Caulerpées), constituunt,
quæque aliquando in interiore cellularum C. melagonii sparsissima
ipse videre credidi. Aliquando quoque extra cellulæ membranam
in fila tenuissima solvi videntur, sed observatu difficil-
lima, et non nisi sub lente maxime augente, et in ramis per
elapsum sporidiorum omnino hyalinis. Hoc modo in Br. arhus-
cwZre ramo, sporas emittente, vidi membranam strato fllorum
circumdatam, et in Confervce specie, ad C. vesicatam proxima,
frondem quasi serie ciliorum subtilisslmorum cinctam observavi.
V e g e t .ì t i o . Omnem cellulam fibris spiralibus contextam esse
dixi; est prolongatione continua harum fibrarum, quod cellulæ
prolongantur, subinde dividuntur, et tota frons increscit. Hoc
autem duplici modo fieri videtur. Partim enim tendentia peculiari
fibrarum ad novas cellulas certis distantiis procreandas
impelluntur cellulæ; partim, certa nacta longitudine, diaphrag-
mata in cellulis jamjam formatis nova oriuntur (vide Mohl.
Observ. de form. cell. in A nn . des se. Nat.). Ille crescendi modus
— seu formatio cellularum suprautricularis — in omni juvenili
Conferva existere crediderim, et forsan etiam per totum vite
spatium in omnibus illis speciebus, quarum articuli terminales
inferioribns breviores sunt (in C. pellucida et afiin.); alter autem
formationis cellularum modus — seu intrautriculari divisione —
in illis speciebus,• quæ initio affixæ denique solute, utroque
apice, seu rectius per totam longitudinem, æqualiter increscere
videntur {Conf. Unum et aff.) præcipue observatur; in illis
speciebus, quarum articuli terminales ceteris multo longiores
sunt, quæque divisione continua articuli terminalis increscere
videntur, æque obveniens (in Conf. membranacea et affin.).
Cellulæ Siphonearum— seu illas tubos appellare mavis — semel
formate, transversalibus septis numquam dividuntur, et apices
præcipue increscere et vigentes apparent. Ramus nempe omnis
ut protuberantia ad apicem tubi principalis inchoatur, quæ
sensim in novum tubum prolongatur, canalem cum tubo
primario contiguum initio, ut videtur, formans. Rami novi
basi sensim strangulantur et simplici membrana, ni fallor,
denique a ramo primario distinguuntur. Juvenilem Brjopsi-
den arbusculam, in aqua dulci depositam contentum internum
a fronde principali in ramulos emittentem vidi, unde tunc
diaphragmata nulla contiguitatem utriusque canalis rurapcre,
credere fas fuit. Contra, in pianta matura sporidia ex uno ramo
emittuntur huncque omnino vacuum reddunt, dum materia
granulosa in altero et vicino nullam piane subit mutationem.
F r u c t if ic a t io . Duplex fructus apparatus in Zoospermeis
existere videtur, utrum vero in diversis individuis, an in eo-
dem utrumque obveniat, nondum liquet.
1° Sporidia in unaquaque frondis parte, cellula articulo aut tu