fil.
nem et characteres tentavi, quibus quo diihcilior fuerit conatus
eo initius Algologorum judicium sperare audeam.
Characteribus in speciebus Algarum generi tributis et unicui-
que notis nihil addere potuerim. His tamen contrarias observa-
tiones nonnullas adjecit Cel. Duby (in II. mem. sur les Ceramiees)
quas contradicere cogor. Primum nemp sporas forma qua-
dratas in P urceolata invenisse dicit ; ex figura autem data lucu-
lenter apparet, illum cellulas ipsius membranæ pro sporis maie
interpretasse; constat nempe pericarpium hujus speciei ut omnium
totius generis ex cellulis quadratis ant rcctangularibus,
— quæ nou nisi continuationem sistunt cellularum ipsam frondem
constituentium— in Keramidüs autem, ut in omni parte
terminali abbreviatis et formam quadratam magis induen-
tibus. Formant hæ cellulæ series longitudinales initio simplices
sed increscente keramidio (plerumque) magis magisque dicho-
tomas, et in nonnullis speciebus apice invicem omnino discretas.
Nec majori \xire (loco citato p. lo) contenditur, sporas esse
membranae extM-iori aflixas ; sunt nempe semper ad placentam
centralem in fundo Keramidii affixæ, et, ni nimium fallor, ah
interiore strato cellularum frondis formatæ.
Distinctionem specierum carumque in tribus coordinationem
quod attinet, pauca premoiionda habeo. Series duas sat distinctas
discernere credidi. In prima, si sectio frondis transver-
salls observatur, adparet tubus centralis tenuior cirea quem siphones
subcylindrici disponuntur, tubo centrali plerumque majores,
numero sæpissime 5, ant rarius (in P. breviarticulata) 4 . Si
siphones in plures non subdividuntur, quod juxta periphericum
latus semper fit, siphones ex superficie visi regulares apparent et
tola frons articulata dicitur (Tribus i-3); Sin vero siphones in
plures cellulas subdividuntur oritur extra stratum, quod siphoui-
bus illis quiñis constituitur, novum tuborum tcnuissimorum
stratum periphericum (i). Cellulæ, quæ hoc externum stratum
(1 ) D e mod o hujus ce llularum fo rma lionis v id e D is s e r ta i, n o str. in h o f . acl . ÎSaiur,
Curios.
constituunt sunt interioribus tubis multo minores, unde frons
ex superficie visa reticulata apparet et continua dicitur (Tribus
4-5). Plerumque in inferiore tantum planta talis siphonum
subdivisio efficitur, unde in superioribus ramis ipsi siphones
peripherici sunt et, ex superficie visi, regulares apparent; sed
aliquando (in P. subcontinua) usque in últimos ramulos conti-
nuatur subdivisio tuborum et articuli ex superficie visi aspectum
polysiphonium assumuiit, licet principales, quibus exteriores
orti sunt, revera semper quiñi manent. — In serie
secunda adest tubus centralis major, circa quem radiatim disposili
sunt Siphones numerosissimi (io-i5-2o), qui in sectione
transversali formam habent oblongo-obovalam, sed ex superficie
visi cylindrici apparent et, diametro breviori tantum conspicuo,
angustisimi sunt, atque ita arcte invicem adpressi ut interstitia
obscura (nec ut in antecedente serie hyalina) obveniunt. Quum
insuper ipsi siphones obscurissimi sunt Iranslucet iu medio
tubus centralis nulla materia repletus, unde frondes harum
specierum quasi linea hyalina longitudinali notatae, sub lente
apparent. Siphones fere semper indivisi manent et peripherici,
unde in longe plurimis speciebus tota frons articulata est, sipho-
nibusque regularibus superficialibus percursa (Tribus 6-7
etsp. extran. : P , nigrescens, P, fastigiata, P. Jgardhiana etc.)
rarius dividuntur Siphones et strato exteriori celularum minorum
circumdantur et frous tunc continua apparet (P. Wulfeni, P.
complanata) — Tribum sextam a cæteris facillime distinctam
2' serici adnumeravi, licet articulos paucivcnosos speciebus illius
tribiumt auctores; quantum ex exsiccata videre licet suntpoly-
si])houii et omnino structuræ specierum secundæ seriei.Possibile
immo foret, hanc tribum a genere removeri et ad Rytiphlæam.
Iransferri debere, sed donec sphærosporæ deteguntur, quæ
quantum novi iu nulla ili. us specie observatæ fuerunt, hoc in
medio relinquere cogor.
Ad characteres supra aflatos duarum serierum notas quasdam
habituales addere liceat. Species secundæ seriei sunt in vivo plerumque
atropurpureæ vel olivaeeæ, sæpius parasitæ, rigidiusculæ
m -n
i l ;
!#¡ii
i^- ’ Wil