ipprimis hi spani ci admodum rarescunt. Neque urbes monetales in
numis, quos loca patefaciunt remotissima, multum variant. Qui-
bus accedit, quod copia singulorum dirbemorum per omnes has
terras septentrionales pari ratione dispersa videatur; certa enim
classis fere semper praevalet, quo factum est, ut numi fere iidem
in ultima Suecia juxta flumen Angermanniae, atque in Russia orientali
prope urbem Gasani e terra sint collecti. 1 Nobis has res
diligentius considerantibus, facile liquebit, causas tantae argenti
molis ex Asia in Europam borealem invehendae per quatuor prima
Islamismi secula easdem baud immutatas permansisse.
De vera bujus rei explicandae ratione docti viri olim dubii atque
incerti baeserunt e t, dum varia tentabant enodationis genera, in
diversas abierunt opiniones. Monumenta bistoriae, bis temporibus
coaeva, frustra consulebantur: auttacebant, aut indicia dabant ambigua,
quae in novos ducerent errores. Nihil proficiebant, qui in
conjecturas, alias aliis vaniores, delabentes, rem attingere conaban-
tur. Hoc tandem tempore omnes, penes quos de bac materia judicium
sit, unanimi confitentur, ex ipsis monumentis et e locis,
ubi inventa sint numisuiata, rem esse repetendam. Sic ingenti
Fraenhh aliorumque labore et studio indefesso eo jam perventum
est, ut nemini sit dubium, quominus commercio inter Asiam et
Europam hos tbesauros maximam partem debeamus, neque via ulte-
rius lateat, qua in nostras intraverint regiones. Dolendum sane
est, bas antiquitatis reliquias justo serius doctos movisse. Tali incuria
et loca, quibus inveniebantur, diu manebant plane incognita,
et, id quod gravius etiam fuit, multitudo dirbemorum baud nu-
1 ) U t s imilitad o m a jo r etiam leg e n tib u s a p p a r e a t, o b serv en t v e lim , fragm en ta d i r -
hemorura (vicem numulorum implen lia ), nomos fa lsos e t nondnm c a s o s , o rn a m
en ta in te g r a a u t f r a c t a , a n n o lo s , bac illo s e . s. p . flere ub iq u e sima l invenir!.
meranda misere periit. Sueciae quidem prae ceteris imperils ea
debetur laus, ut prima curam barum rerum ostenderit diligentio-
rem. Inde ab anno 1666, quo a Carolo XI Collegium A n ti-
quitatum condebatur, antiqui tatibus patriae bene provisum est.
Ejus erat provinciae, omnia, quae in terra essent inventa, collige-
re, describere et conservare. Ut rerum natura secum tulit, res,
quae historiam patriae proxime respiciebant, doctis maxime cordi
primum fuerunt, et si numi orientales non omnino neglecti jace-
bant, narrationes tarnen de talibus repertis initio fuerunt raris-
simae. At temporis successu, et praecipue postquam moderamini
Academiae litter arum humaniorumj historiae et antiquita-
tum j a Gustavo III anno 1786 restauratae, numophylacium regium
et antiquitatum copia, quae collegii illius, jam abrogati, ditionis
quondam fuerant, commissa sunt1, indies, maxime ardore ill. G.
G. Adlerbethi, rem juvante2, magis magisque vis eluxit, quam
in bistoriam patriae medii aevi illustrandam haec documenta com-
mercii, quod inter Orientem et Europam borealem intercesserat,
vere habeant. Nihil igitur, quod in terra inventum publicique juris
factum erat, jam oblivioni dabatur, sed, cum omnibus, quae
monumento reperto adjunctae essent, rebus et documentis, quae
bue pertinebant, Academiae traditis, in collectionibus publicis cu-
stodiebatur. Hoc modo 154 loca mibi innotuerunt, in quibus,
temporibus diversis, numi cufici sunt lecti.
1 ) R e g n i A n t i q u a r i u s , cujus munns jam anno 1 6 2 9 in sti tutum f u i t , e t qni
idem h u ie Ac ad em iae a se c re tis e s t , spec ia lcm omnium an tiq u ita tum borealium
e t numopbylacii r e g ii curam re tin u it.
2 ) Commentationem e ju s , in volumine p rim o l ib r i : Kongl, F'ìtterhets B is to rte oeh
A n tiq u ìte ts Aeademiens H andUntjar in s e rtam , leg en tib u s n o tiorem b a b u i, quam
u t lau d e s meas a liorum ju d ic iis d e e a ad ju n g e rem .