nos $e ostenderunt; turo vero omnino desunt, donec cum anno tandem
294 (906,7) denuo apparent, et postea paullo frequentiores
usque ad annum 393 (1002,3) pertinent, quo lleki urbem jam expug-
naverant. Samerqandae a septentrione ad fluvium Sihun urbs el-
Schasch j postea Taschkend, jacuit. Abu-Ishaq el-Faresi modo regionem
sic nominatali) novit, cujus urbs primaria Binketh fuit. Quae
appellalo etiara in Reversa dirbemorum quorundam schaschensium
apparet, neque aliud quidquam, quam ipsum el-Schasch indicare
videtur. Abulfeda vero arcem el-Schaschae Binketh nominat. An-
nus 199 (814,5) primus in his occurrit numis, qui tum pari ra-
tione ac samerqandenses apud nos sese ostendunt. Plus 1420
examinavi, iis non numeratis, qui urbis modo nomen ex inscri-
ptione reliquura servarunt. In anno 367 (977,8) tandem subsistunt.
In hac regione sine dubio quaerendum est Maden el-Schasch i.e.
fo d in a sc h a s ch e n s is fortasse argentana, ubi et moneta signaba-
tur. Nam hoc nomen in 12 dirhemis, a. 180—218 (796—833),
tarn abbasidicis, quam tahiridicis lectura est. Ni fallor idem est
Iocus, qui nomine Maden i. e. fo d in a breviore in abbasidico
anni 195 (810) apparuit, et postea in 14 samanidicis a. 293—
340 (905 — 951) obvenit.
Trans ditionem schaschensem F erghana sita est, lapidibus
pretiosis et metallis ditissima, cujus civitas primaria, ab Abu-Ishaqo
el-Faresi Akhsiketh vocata, nomine regionis sine dubio indicatur
in 6 dirhemis samanidicis, qui a. 314 — 315 (926,7) signati sunt.
Prope fines Turkestanae orientem versus urbs Uskend seu Uzkend
fuit, quam eandem habemus atque XJschkend illam, in numo lleki,
anni 392 (1001,2), obviam.
Ex his provinciis multae viae ad mare caspicum ducebant,
cujus portus merces accipiebant, quae a septentrione per fluvium
Itil hue deferebantur. Circa hòc fluvium Bulghari habitabant, gens
mercaturae magnopere dedita, cujus industria et studio maximam
argenti vim, quae per Russiam, Germaniam et Sueciam dispersa,
identidem e terra eruitur, in Europam iilatam pulamus. Imperii
eorum sedes in Bulghar fuit urbe, quae in fluminis Itil septentrio-
nali ripa jacuit, et hinc non valde distans alia fuit, Suvar appellata,
unde 12 dirhemi, a. 338 (949,80) cusi, ad nos pervenerunl.
Post hoc iter per varias urbes monetales peractum, jam viam
facile persequi possumus, qua numi diversi, variante tamen copia,
¡verini, antequam, ad nostra littora advecli, in terra suecana sepelirentur.
In numis, qui, una inventi, brevi post eorum ad nos adventum
reconditi videntur, iter eorum per Asiae urbes optime elucet.
Quo propinquiores hae ex una parte mari caspico sitae sint,
eo major numorura frequentia plerumque fit. In Ma-vera-el-nahr
tandem numerus evadit maximus. Huc enim viae decurrerunt Asiae
diversae, quibus merces in mare caspicum deferebantur; huc Bul-
ghan advenerunt, et argentum ab iis in Russiam portatura, per
flumina denique in regiones balthicas sparsum est. Gens ¡Ha ad-
uioduin fuit sedula. Geograpbi Arabum haud raro de catervis
narrant mercatorum Bulgharorum, quae per liharizmiam in Samanidarum
imperium proficiscebantur, de navibus eorum innumeris,
mare caspicum transnavigantibus, quae merces terrarum borealium
advehebant, praecipue vestes illas pelliceas, quas usus mirificus
omni Orienti fecit necessàrias. Si vim auri et argenti immensam
consideraveris, quam ab antiquissimis inde temporibus terra retegit,
hinc in Europam illalam, facile videbis, quale et quantum hoc
fuerit commercium.