primam offendimus urbem Hamedanam nobilissimatn, qua in in
dirhemo tahiridico, a. 235 (849, 50), unico legere non dubitavi.
1 In aliis eadem, nomine Mahi appellata, occurrit, id quod
de duobus umajjadicis, a. 90 et 95 (708—714) cusis, et al)ba-
sidico, a. 299 (911, 2), valet. Huic urbi a cauro fuit Deinawer j
quam Arabes Mah-el-Kufa nominabant, ut in 7 dirhemis, a.
234—320 (848—932) signatis, vere est. Hamedanae autem ab
austro Nehawendj Arabum Mah-el-Basra3 jacuit, quod nomen
in abbasidico singulari anni 321 (933) exstat; ab oriente vero, in
Dejlemi confiniis el-Rej y in cujus vicinia postea Teheran condita
est. Sex numi Abbasidarum, a. 145—147 (762—4) hanc retinuerunt
appellationem; alii vero, numero 170 partim ejusdem generis, partim
tahiridici, a. 148—346 (765—958) cusi, nomen urbis recentius
el-Muhammedijjam exhibent. Post 21 parasangarum iter ortum
hibernum versus Qomm jacet, quae in duobus dirhemis jam primum
sese obtulit, antea in numis non visa. Alter abbasidicus a. 277
(890, 1), alter tahiridicus, a. 241 (855, 6) cusus est. Huic ab
austro et Persidi proxima, urbs Isbahan s. Isfahan mercatura
sua et fabricis celeberrima, sita fuit. Olim Djej appellabatur, sicut
in 7 Abbasidicis, a. 162—170 (778—787), exstat; in 60 autem
aliis, tam abbasidicis, quam tahiridicis, a. 196—274 (811—888),
apud nos reperlis, novurn servatur nomen. Ditionis Isfahanae fuit
el-Tejmera, oppidum minus cognitum, e cujus moneta pro-
fectos 4 umajjadicos habemus, quorum unus modo annum 90
(708) servat.
Ad littus maris caspici australe sitae fuerunt provinciae Dejlem,
Kumis, Taberistan et Djurdjan, simul paludosae et montanae
1 ) V id . N o va A e la R eg . Soe. Seientiarum Ups. , V o l. X I I I , p a g . 122 sq.
regiones, quae et portubus divites bonis mercaturae optimam
oblulerunt occasionem et commercium maximi momenti Asiam
inter et Europam sustinuerunt, et.montibus munitae inaccessis reli-
gionem patriam et libertatem domeslicam contra Muhamtne-
danorum impetum diu defenderunt. Itaque duobus fere seculis post
ignem sacrum in omnibus Persidis ateschgadis exstinctum, is hic
arsit splendidus. Hue etiam rebelles et praefecti seditiosi confugi-
ebant, spe certa freti, ut factione potentiori hic mox forent suffulti.
Dejlem nullos nobis reliquit numos. Kumis, quae huic ab austro
jacuit, caput habuit Dameghan. Notior vero nobis est alia ejusdem urbs
el-Bejarj quae in 3 samanidicis, a. 298 (910) procusis exstat.
Taberistana, Dejlemo ab oriente sita, Amol regni praefectorumque
domicilium habuit, postquam id Sarijà, quae Djurdjanae propior fuit%
hue translatum est. Dubium igitur est, utra harum intelligatur
urbium in 5 abbasidicis, qui, a. 190—192 (805—807) signati,
Taberistanam locum indicant monetalem. Prope mare caspicum
fuit Esterabadh urbs cum portu eximio notissima. Dirhem zijari-
dicus singularis, a. 366(976, 7) hic cusus, in Suecia unicus repertuà
est. Djurdjana tandem provincia, orienti propior, urbem ejusdem
nominis habuit pulcram, ad fluvium sitam navigabilem. Hic
Zeididae sedera fixerunt, quorum numi rarissimi, numero 14, a.
267—270 (880—884) cusi, hinc ad nos pervenerunt.
K h o r a sa n a i. e. te r r a sol is sensu ampliori totam Persidem
septentrionalem amplexa est. Situ suo populis turanicis vicinae,
ejus erat Iranam contra gentes barbaras et semper inimicas defendere,
et nomen ambiguum «ensis Persidis» multis de causis merebat.
Quum desertum, Djurdjanam a Khorasana dirimens, esses emensus,
post 26 stationum iter Nisaburam venisti, quae tempore Tahiri-
darum regni sedes facta est, quum antea Merw et Balkh diversis