LX
Jschbilijjae (i. e. Sevilla) a. 516 (1122,3), el-Merijjae (i. e. Almeria)
a. 521 (1127) et Mursijjae (i. e. Murcia) a. 560 (1164,5)
prodierunt. De bis, qui longo domimi temporis intervallo interjecto,
postquam dirbemi importari jam desierant, fabricati sunt, jam supra
observavi, eos alia omnino via et modo plane diverso in Suec-iain venisse.
Ansula omnibus annexa fuit, id quod satis superque demon-
strat, eos instar omamentorum fuisse portatos.
Africa, cujus ad caurum versa pars eI~Meghreb i. e. Occi-
d en s (Mauritania antiqua) arabice appellata est, islamismum cito
amplexa est. Duae hujus regionis urbes, utraque Idrisidarura subjects
imperio, in nostris exstant numis: altera est (V elila . regni
caput antiquum, diei unius iter Fesae ab occidente dissita, quae
in 8 dirhemis a. 180—183 (796—799) est; altera Beda’a , cujus
situs nondum satis exploratus est, in 10 a. 174—177 (791
794\ cusis occurrit. — El-Meghrebo ab oriente provincia khalifatus
Afriqia , seu Africa propria, ad oppidum Badjeb (hodie Bougie)
excepit. Khalifis abbasidicis primis imperantibus haec terra
a praefectis e gente Muhallebi gubernabatur, qui in el-Qairewati,
urbe regionis primaria consederant. Hie quoque moneta fuit pro-
vinciae, ex qua omnes dirhemi, numero 2 0 , prodierunt, qui a.
4gg 497 (782 812), nomine Afriqiae signati, in terra Sueciae
reperti sunt.1 Sic saepissime in cuficis numismatis provincia pro
capite ejus inscribitur. Duae quoque aliae praeter banc urbes mo-
netales in nostris collectionibus insunt, in eadem sitae regione,
el-Mubareka, quae unicum, a. 175 (791,2) et el-Jbbasijjai
quae 50 dirhemos, a. 1 4 0 -1 7 3 (757—790) nobis dedit.
I ) Dirhem omajjadicu« orientate ibidem cusus, anno cudcudi caret. Vid. Catal.
Cl. I , 4 1 .
LXI
A e g y p t c s , arabice Misr, post el-Meghreb per Idrisidas et
Africani per Aghlebidas imperio khalifatus ereptas, diu Abbasidis
paruit, donee Ahmed ben-Tulun, anno 254 (867) a Mutezz-billa-
ho buie provinciae praefectus, contra dominum rebellaret. In sex
dirhemis, a. 185—245 (762-—859) cusis, Misr pro Fostat% tunc
temporis metropoli regionis, locus apparet monetalis.
Antequam hinc in AsÌ3m transgrediamur, e re erit paullulum
subsistere, ut quaestioni sua sponte sese offerenti respondeatur, quo
modo hi numi africani in terras mari ballbico vicinas accesserinl*
Diu quidem fuit, quum viri doctissimi, eos male interpretantes,
omnem ejusmodi monelam in Septentrione inveneri abnegarunt, et
loca indicata , perversa senlentia praeoccupati, in Asiam transferre
frustra laborarunt. Ut multos alios, sic hos quoque errores F r a e h -
n iu s ille dissipavit. At quaestio illa nondum ad omnes partes soluta
mibi visa est. Si pecunia Asiae, id quod fere unanimi consensu
ab omnibus concessum vidimus, mercaturae caussa ex Oriente
in Russiam importabatur, et hinc ad nostras veniebat regiones;
non fieri potest, ut ex Africa ob eandem rationem hue immigrave-
rit argentum. Nulla adbuc innotuit via, quae ex his dissitis regi-
onibus mercatores tunc duceret in Septentrionem directa. Ad spolia
igitur Wikingorum multi confugerunt, quum pacis negotia ad rem ex-
plicandam non sufficerent. At si in dirhemos ex. c. in Russia inventos
haec conjectura recte cadat, in nostros non bene quadrare
videtur. Si horum aetatem primum respiciamus, inveniemus, omnes
multo ante tempus, quo Wikingi littora Serklandi populaban-
tur, esse cusos, ñeque adhuc apud nos numos inventos, qui his
expeditionibus essent aequales. Desinunt enim cum imperio Abbasi-
darum in his terris sublato (excipias tamen paucos idrisidicos).