Ra t io operis.
Quem in hoc libro adornando seeutus sum ordineni, idem
est, quem FrjEHNIUS ille, summus harum rerum arbiter, in recensione
sua Musei asiatici pelropolitani adoptavit, et quo nullum me-
liorem invenire potui. Deest quidem huic quoque catalogo com-
mentarius, quo et uiiliùs fieret tale opus et forlasse lectorem ma-
gis alliceret. At qui bene noverit, quanti ambitus quantique labo-
ris et studii sit ejusmodi prolixior. explicalio, is non aegre feret,
credo, me primum monumenta ipsa qualia sunt evulgasse et in
aliud tempus eorum distulisse illustrationem. Non omnia etiam
nunc adsunt documenta, quibus ad tàlern commentationem recle
faciendam opus erit. Multae adhuc restant varii generis quaestio-
nes, hue pertinentes, solvendae, antequam in hoc campo libere
vagetur interpres, et tantum abest, ut historia Asiae, quae sola in
ha'e re nos fideliter ducere possit, ex omnibus partibus nobis pa-
teat, ut haud paucis laboret vitiis. Quem ad modum in reliquis
Orientis lilteris, sic hìc quoque, nunc teraporis praestat, reliquias
antiquitatìs qua possumus diligentia colligere et collectas publici
juris facere, quam opinionibus et judiciis * alienis rem obscuram
obscuriorem etiam reddere.
Ut ipsa libri inscriptio indicai, hic catalogus nibil complecli-
tur, nisi in Suecia id fuerit inventum. Quum vero in numopby-
lacio idem armarium omnes conlineat numos orientales, neque com-
raodum visum fuerit eos a ceteris separare, qui ex exteris terris
sint illati, ne conspectus omnium universus ni mis turbaretur; in-
terdum factum est, ut series nutnorum aliquando rumperetur nu-
misraatis extrañéis. Cujus rei exempla habes in pagg. 13, 22, 24,
LXXXV
29 cet. Ob eandem caussam classes XX—XXII hlc non invenies,
utpote quae, ut e notula paginae LXXVIII subjecta apparet, tales
includant numos, quales apud nos non reperiuntur.
Numos p e h lew ico s , quorum propriam feci classem, initio
piane relinquendos habui, quum et in aliam pertinerent ditioqem
et subsidia mea ad eos explicandos parum valerent. Ex altera
autem parte, si quidem catalogus omnes omnino recenseret opor-
tuit numos orientalès, qui in terra suecana essenl inventi, locus
iis omnino alienus hìc non fuit, nisi a ceteris, quibuscum unà non
rari obveniunt, essent separando Paucis igitur verbis eos notavi,
sperans fore ut sic hanc materiem doctiores ad eos animum adver-
terent diligenliorem.
Quamquam summo studio elaboravi, ut in classem suam quem-
que numum recle collocarem, non dubito quin aliquando erraverim.
Jara supra dixi viam, quae hic ingredienda est, neque in secunda
classe, quae Abbasidarum èst, neque in sexta, Tahiridis propria,
ubique certain esse et complanalam. Ut in Fr/EENII recensione,
sic etiam in mea., .inter numos Haruni el-Rescìndij mullos tam
et-Aminij quam el-Marnimi dirbemos deprebendes, quia consultius
duxi hic annorum ordinem servare, quam ut cujusque horum prin-
cipum numismala, nulla idonea caussa ductus, in unum conferrem.
lnterdum dubia mea breviler indicavi ; alias autem, ambages fugiens,
ea reticui. Aequi harum reni ai aestimatores facile dijudicabunt,
utrum ignoranlia hic sit peccatum, an ineluclabili cesserim necessitati.
Decima classis, quam nondura apud alios nùmismatices scri-
ptores allatam vidi, a me addita est, quaravis testimonia historica
de hac dynaslia, quemadmodum dè muitis aliis minoris momenti
et durationis, fere nibil certi attulerint, id quod, quum in numis