Habitus quoque externus eorurn non parvi est momenti : omnes valde
attriti, fracli, imo obliterati, itinera longiora percurrisse videntur,
antequam in terra Sueeiae essent sepulti. Crediderim igitur potius,
hujus generis dirhemos primum in Asiam ivisse. Eo pecuniam afri-
canam esse allatam, per se satis liquet. Non vectigal solum harum
provinciarum in thesauruin Khalifae vebebatur; quantam argenti
vim itinera, templi meccani visendi caussa suscepta, quae hoc aevo
eo vigebant ardore, ut ex omnibus etiam remotissimis islamismi
fìnibus homines in Arabiam confluerent, quantam mercatura postu-
laret, nemo non viderit. Ex Asia deinde cum dirhemis asiaticis,
quibuscum semper conjuncti africani apud nos occurrunt, iisdem
viis in Europam importati hi sunt, quibus reliqui immigraverint.
Tacendum non est, numismata africana cum samanidicis numquam
in Suecia esse inventa, et antiquissimis igitur thesauris hujusmodi,
qui e terra suecana eruti sunt, adnumeranda.
Arabia, patria islamismi, vicinis terris devictis non principatum
solum sed omnem etiam animi cultum mox concessit. Quem
ad modum nostra tempestate hae regiones peregrina utuntur moneta,
sic illis, de quibus loquimur, temporibus artifices ibi defu-
isse videntur idonei, qui numos cuderent, quare dirhemi in Arabia
fabricati rarissimi babentur. Aliquando tamen praefecti Kbalifarum
numismata ibi signanda fecerunt, quorum tria, e provinciis Opima-
nae et Jemamae in Suecia reperta sunt. Utraque regio prope
sinum persicum sita est, qui hoc aevo tanlam ostendit frequentiam
tamque vegetam mercaturam, quam nullus alius orbis terrarum locus
tunc obtulit. Duos possidemus dirhemos, Ommanae nomine
I ) Tre* qui «leni sam an id ici, qui cum africaiiis c e t. in O e landia anno 1 8 4 0 (vid.
p ag. X X IV n. 6 4 ) re p e rti s u n t , opinionem p ropositam p o tiu s confirmare quam
in frin g e re v id en tu r.
insignes, alterum sine anno, alterum anno 520 (952) a Jusufo
ben-Wadjih, dynasla seditioso et fortasse sui juris, cusum, qui
ambo sine dubio e moneta urbis Suhar_, quae tum totius regionis
fuit fiorentissima, prodierunt. Tertius adest, a. 166 (762,3) in
Jetnama procusus, in cujus parte reversa nomen urbis Hadjer inest,’
ubi certo fabricatus est.
Sy r ia , Àrabum cl—Scham, Arabiae vicina, prima quoque
victoribus muslemicis succubuit, et Uraajjadae sedem imperii, el-
Medina hedjazensi relieta, in urbem anliquissimam ac celeberrimam
Dimeschq (Damascum) transtulerunt. Yiginti hic cusos numos
habemus, qui, duobus modo exceptis, ad classem Ikhschididarum
pertinentibus, a Khalifis sunt signati, vetustissimus a. 79 (698),
tempore autem ultimus a. 333 (944,3), Harun-el-Reschid oppidum
prope Ciliciae fines et non procul a Merasch condidit et con-
ditum suo nomine el-Harunijam appellavit, cujus momentum nu-
mus a. 170 (786,7) ibi signatus satis demonstrat.
M esopotamia vicina, quam Arabes el-Djeziram i. e. p e n i n -
su lam appellant, his seculis maxime floruit. Ad utramque flumi-
num Euphratis et Tigridis ripam urbes jacebant opulentissimae
et per omnes vias mercatorum catervae undique et ultro citroque
commeabant continuae. A Syria venientibus nobis prima urbs,
quae, caput regionis Beni-Modhar, in via Baghdadum ducente est,
el-Raqqa sese offert. Cum alia non minoris ambitus, el-Rajìqa
nominata, conjuncta, ad Euphratem sita est. Ex el-Raqqa duo
modo nobis supersunt dirhemi abbasidici a. 179 (795) et 199
(814,5), ex el-Rafiqa autem 12 exstant a. 183—356(799—967),
quorum duo Hamdanidis, reliqui Abbasidis originerà debent. Arx,