quentiores. Wasit i. e. m ed ia , ita appellata, quod eodem 50
parasangarum intervallo ab urbibus el-Kufa, Baghdado, el-Basra et
el-Ahwazo distabat, oclo stationes Baghdado ab austro dissita, ab
Abd-el-Meliko, quinto umajjadicae gentis khalifa, exstrueta est. Plus
80 khalifarum dirbemi, a. 86—332 (705—944) cusi; bine in
Sueciam importati sunt. Observatione tamen dignum videtur, urbem,
quae in moneta umajjadica frequens apparuit, tura in primorum
Abbasidarum nurais piane evanescit, neque prius redit, quam tempore,
quo el-Mutamid, ordine decimus quintus, sceptra khalifatus
capesseret. Omnium urbium iraqensium natu minima Samerra ,
seu plenius Serr men ra i. e. q u i v id e r it, g a u d e b it, tres
stationes Baghdado a septentrione ad oram Tigridis orientalem a.
220 (835) ab el-Mutasimo khalifa condita, ab hujus filiis et
proximis successoribus, el-Wathiqo et el-Mutewekkilo aucta et amplificata,
vix per seculi spatium duravit. Qui numero 40 inventi
sunt, hic a. 231 — 330 (845—942) cusi dirbemi, omnes khalifis
abbasidicis originem debent. Ea urbis pars, quam el-Mutewekkil
addidit, aliquamdiu eì-Mutewekkilijja nominabatur, ut ex 3 numis,
a. 247 ibi (861) fabricatis, apparet.
Tigridi ab oriente regio fuit K huzistanae , quae austrum versus
ad sinum usque persicum patebat. Princeps ejus provincia el~
Ahwaz in 9 dirhemis cernitur, qui a. 260—318 (873—930) ab
Abbasidis sunt signati. Hoc nomine prima terrae ci vitas indicatur,
quam Persae Hormuz-Schebr i. e. urbs Hormuzi, Arabes autem
Suq-el-Ahwaz i. e. fo rum e l-A hw a z i dicebant. Haec quoque
denominatio in aliis 1 1 legitur numis, quorum unus umajjadicus
anno caret, quatuor abbasidici a. 134 (751, 2), 325 (936, 7) et
337 (948, 9) et sex buwejhidici, a. 3 3 6—343 (947—955) cusi.
Posterius Tuster caput regionis evasit,quod nomine Tuster minel
Ahwaz certe in nuino abbasidico a. 298 (910, 1) diserte
distinguitur. Intra fines eosdem jacuit urbs Ramhormuz haud
mediocris, cujus nomen in 3 dirhemis conspexi, umajjadico a. 90
(708, 9) et duobus abbasidicis, a. 134 (751, 2) et 321 (933)
procusis. Eodem etiam pertinuit Destuwa^ cujus urbis numisma,
a. 96 (714, 5) cusum, rarissimum in museo regio adest. Commemo-
rantur quoque duae hujus provinciae regiones fertilissiuiae, Menadhir
major et minorj ubi moneta quoque fuit, id quod dirhem
umajjadicus, cujus annus deletus est, probat. Alia terrae pars, cui
nomen Suq erat, caput habuit Surraq seu Dawraq appellatum,
unde numi fragmentum, cujus annus periit, in Sueciam est delatum.
Ex alia Khuzistanae urbe, Suq-MorraC quae adhuc in numis
cufìcis desiderabatur, umajjadicum, a. 82 (701, 2), museum re-
gium servai.
Littus maris persici orientem versus sequentes, provinciam
F a r is , seu Persidem proprie sic dictam, slatim attingemus. Jam
in confiniis Khuzistanae prima ejus urbs Arradjan1 nobis obvia
est, quae, haud procul a mari dissita, in 5 dirhemis, partim
abbasidicis, partim soffaridicis, a. 280—341(893—953), est. Huic
ab oriente juxta mare jacuit S ira f portus Persidis maximi momenti,
ex quo tamen duo tantum dirhemi buwejhidici mihi innotuerunt. Hinc
Schirazam petenti via caurum versus per provinciam Ardschir-
Kharra patuit. In parte ejus occidentali prima civitas Djur
postea Firuzabad appellata, sita erat, quae sub nomine regionis
Ardschir-Khurrae in duobus abbasidicis rarissimis, a 145 et 146
(762, 3) cusis, exstat. S c h i r a z Persidis totius metropolis, hinc
24 parasangas distabat. Eam sedera imperii fecerunt tam Soifaridae,
I ) A b A b u i.f e d a Khuz istana e ad n um e ra tu r.