m v
quae el-Raqqae erat, Qasr-Selam1 nomen obtinuit. Hie moneta
fuit, id quod ex quatuor apparet dirhemis, hoc nomine signatis.
Horum duo eosdem oslendunt annos atque numi raqqenses, duo
vero ad annum 168 (784,S) pertinent. Ad eundem fluvium, at
multo inferius, el-Rahbam, seu plenius Rahbam Melik ben-Tuk
Thalebi, ad ducem quemdam Haruni el-Reschidi sic vocatam,
offendimus. Unicus dirhem, a. 350 (961) % Nasir-el-daula Ham-
danida cusus, hino ad nostras pervenit oras. In medio flumine
insula fuit munita, cui nomen Ana erat. In numo anno 1840
in Oelandia eruto, qui anno 204 (819,20) signatus est, fortasse
hie locus adest, nisi ohslet articulus, quern in hujus oppidi nomine
nusquam observavi. — El-Raqqae ab aquilone, media via inter
Euphratem et Tigridem, Ras el-Ain i. e. c ap u t f o n tis , jacuit,
quae in dirhemo, a. 301 (913,4) procuso, occurrit. Si eamdem
persecutus fueris viam, post trium dierum iter Nisibinam venies,
caput regionis, quam Benu-Rebia inhabitabant. Quatuor diihemi,
hie cusi, in nostris servantur museis: abbasidicus a. 308 (920)
duo bamdanidici, quorum alter anno caret, alter ille rarissimus
a. 360 (970,1) ab Abu-Tagbleb Fadbl-Allah cusus et merwani-
dicus sine anni indicio. Ad ripam tandem Tigridis occidentalem
el-Djeziram, seu plenius IJjezirat-ibn-Omar pervenimus, unde
fragmentum solum numi umajjadici hue allatum est. — Nisibinae
a septenlrione ad Tigridem superiorem nrbs jacuit Mejjajarec/in |
omnium Dijar-Bekri polcherrima. Sex numismata insignia, ab Ham-
danidis et Merwanidis, a. 334—389 (965—1009) cusa, nomen
urbis Celebris ostendnnt. Si Mawsilam (Mosul) ilurus, jam austrum
I ) I n n um i!, quo» r i d i , t i c culi» uumquàm Q a s r - 'l - S d a m i. e. m p a c i » ,
and Qa sr S d a m i , e. a r i S a l a m i . S elama e t S a lala nomina »¡ria p ro p r ia
non in so lita fuernnt.
petieris, pritnam urbem Berqaid attinges. Dao modo numi bu-
wejhidici rarissimi, bic a. 587 (997) et 401 (1010,1) fabricati,
in Suecia reperti sunt. Septendecim parasaDgas inferius urbs el-
Mctwsìl clarissima, totius el-Djezirae metropolis, ad ripam Tigridis
occidentalem sita est, ex qua 15 dirhemi abbasidici, hamdanidici
et oqailidici, a. 291—393 (903—1003) cusi, ad nos pervenerunt.
Provincia fere omnium nobilissima, el-Djezirae ab austro inter
duo (lumina sita, 1raq-el-Arabi i. e. Iraca arabica appellata est.
Post conditum Baghdadum maximum attigit opulentiae cultusque
eulmen: urbibus tegebatur splendidis, canales innumerae solum ejus
penneabant, et frequent ia hominum nusquam alias tanta erat.
Abu-Djafar el-Mansur, khalifa Abbasida hue ad ripam Tigridis
occidentalem aulam migravit, ex qua urbs magnifica mox exstitit
Baghdad, in numis Medinet-el-selam i. e. u rb s p a cis appellata,
cujus pomoeria filius el-Mehdi trans ripam fluminis orientalem pro-
tulit. Monetam kbalifarum hic fuisse primariam, per se liquet.
Inde ab anno 148 usque ad 538 (765—950) series numorum
procedit numero tanta, ut plus 550 eorum adhuc examinaverim.
Jam anno 17 (638), quum Omar kbalifa imperaret, Baghdado ab
occasu biberno el-Kufa condita est, quae khalifis, interdum Bagh-
daidum deserentibus, una cum el-Basra, Wasit et posterius Sa-
merra vicissim domicilium erat. 40 dirhemi, a. 132—350(749—
941) ab Umajjadis et Abbasidis hic procusi, in Suecia adbuc collecti
sunt. Mari propius ad eandem fluminis ripam Omar ille a. 14
(635) el-Basram aedificavit, cujus numi, qui numero 60 adsunt >
ab anno 81 (700) usque ad annum 397 (1006) ab Umajjadis,
Abbasidis, Buwejhidis et Merwanidis signati, apud nos sunt fre-
I