temporibus praefeetorum fuissent domicilia. Antiquitus nomen e*
fuerat Aberschehr quod etiam in 11 occurrit dirhemis, a. 91—
—310 (709—923) ab Umajjadis, Abbasidis ac Tahiridis cusis.
In 90 autem aliis, qui a. 194—341 (809—953) ab Abbasidis,
Tahiridis et Samanidis fabricati sunt, Nisabura legitur. Hino -via
aquilonem versus in Turkestanam duxit, in qua quum 12 parasan-
garum iter fueris progressus, ad Merw, urbem vetustissimam per-
venies, eodem intervallo ab Herat, Balkh et Bukhara distantejn,
quae, dum Abbasidae hanc possidebant regionem, praefectis eorum
sedes fuit. Hinc numi 70, a. 80—306 (699—918) ab Umajja-
dis, Abbasidis, Tahiridis ac Samanidis cusi, in nostris terrisreperti
sunt. Orturn hibernum versus, 10 dierum itinere Nisaburà dissita
Herat jacet, Othmano khalifa islamismo subjecta. Duo modo
dirbemi bic fabricati, a. 194—195 (809—811), abbasidici in
museo regio adsunt. Hinc via aquilonem versus ad Balkh j Ba-
ctra antiquorum fert. Nostri dirbemi balkbenses, numero 130,
partim abbasidici, partim Sainanidici, ab anno 181 (797,8) incipiunt,
et, intervallo centum annorum 195—290 excepto, usque ad annum
352 (963,4) procedunt. Ab bac urbe 13 stationum iter
Bedakhschan j caput provinciae ejusdem nominis jacuit, quod in
duobus tantum samanidicis, a. 316—321 (928—931), apparuit.
Media via inter Balkh et Ghaznam Enderaba sita fuit, quam Abu-
Isbaq el-Faresi ad Tokharestanam provinciam retulit. Dirbemi hic
cusi, anno 264 (477,8), quo Abu-Daudi posteri eam occupabant,
primum obveniunt, et deinde, Samanidis iraperantibus, ad annum
usque 359 (969,70) parum interrupti progrediuntur. Plus
220 jam sunt. Eàdem vià si perrexeris, post quatuor stationum
iter peractum, Ghaznae propius, in pagum devenies Pendjhìr seu
el-Pendjhir appellatum, cum oppido cognomini, ubi fodina regionis
argentana maxima erat, cujus metallum in monetam Enderabae,
ut ibi signaretur, portabatur. At hic quoque officinam monetariam
fuisse, intei ligitur ex 13 dirhemis, nomine Pendjhir insigni bus,
quos maximam parlein Soffaridae a. 256 — 329 (869—941) hic
cudendos fecerunt. — Kborasanae regio el-Khottel et ab Abu-
Ishaqo el-Faresi et ab Abulfeda adnumeratur, quam vis hic disertis
verbis dicat, ’’pone fluvium" i. e. Djihun, ubi Ma-vera-el-nahri provincia
est, earn jaeere. Mullae hic inerant urbes, at solum regionis
nomen in 8 samanidicis dirhemis, a. 292—322 (904—934),
adbuc obvium fuit.
Flumine Djihun trajecto, in Ma- verà- el - nahr i. e. Transo-
xanam venitur, quae praecipue imperio Samanidarum subjecta sum-
mum gloriae et felicitatis attigit fastigium. Immensa pecuniae vis,
in nostras terras delata, si aliae deessent argumenta, per se hanc
demonstraret veritatem. Post quam fluvium illum ad Termedh,
Balkhae a septentrione situm, transieris, in regionem Soghd cele-
bratissimam venies, ubi ad ripam fluminis soghdiani australem ci-
vitas provinciae prima Samerqand sita est. Jam diu ante Sama-
nidarura aevum haec urbs una cum el-Schasch et Bukhara valde
floruit, et numi ejus anno 150 (767,8) cusi apud nos apparent et
poslea sub Tahiridis saepius occurrunt. At anno demum 280 (893,4)
numerus eorum continue augescit, et, usque ad annum 559(969,70)
pertinentes, summatn plus 110 0 eflìciunt, iis non recensitis, qui,
numero fere totidem, magis minus veoblitterati et confracti, urbis
solum nomen retinuerunt. Ad eundem fluvium occidentem versus
Bukharam invenimus, omnium Ma-vera-el-nahri urbiurn populo
frequentissimam. Anno 194 (809,10) quidem dirhemi ejus apud