etiani ZlJARlDARUM numismata apud nos sunt. Hi Djurdjan, Ta-
beristan iisque vicinas provincias per partem seculi quarti et quinti
varia fortuna rexerunt, doneo potentiae succumberent Buwejhida-
rum. Unicus dirbem, a Bistuno, tertio dynastiae principe, qui
a. 356 (966) Waschmegiro patri successerat, cusus adhuc in Suecia
repertus est. — XIV. Buwejhidìe, quorum imperio magna A-
siae citerioris pars per duo fere secula paruit, frequentiora potentiae
documenta nobis dederunt. Numos 32 hujus classis jam nu-
meramus, a. 320—401 (932—1011) a dynastis quatuor natu
maximis cusos. — XV. HaììdaNIDjE, sub maxima seculi quarti parte
in re<»ionibus Mawsilae et Halebi imperitantes, in 11 dirhemis
obvii sunt, quorum 10 a Nasìr-eUdaula et Seif-el-dauìa fra-
tribus a. 330—356 (941—967), unus autem, fortasse unicus, ab
illius filio ' Abu-Taghiabo Fadhl-Allah a. 360 (970, 1) cusus. —
XVI. Dynastia Irhschididarum, quae, post triginta quatuor annorum
in Syria et jEgypto regnum, anno tandem 350 (968, 9) per Djew-
herum, ducem Muizz-lidin-Allahi, khalifae fatimidici, eversa est^
duos modo numos in Suecia habet, alterum anno 333 (944, 5)
a Muhammede e l- I k h s c h id gentis conditore, alterum anno 349
ab Abu-l-Qasitno bujus filio, cusos. — XVII. Gens turcica, cu-
jus reges Khani Ilerorum appellabantur, regno exuerunt Samani-
das, et inde a seculo quarto exeunte per longum temporis spatium
regiones tenuerunt transoxanas. E numis eorum tres tantum in
Suecia innotuerunt, ab lle k Khan, qui anno 383 (993) Baghera
Kbano successit, procusi. — XVIII. Benc-Oqail seu Oqailid/E,
tribùs arabica valida, per Emirurn suum Abu-l-Daud Muhammed,
qui anno 380 (990) Mawsilam expugnavit, sedes ili his regiom-
bus fizas aliquamdiu oblinuerunt. Numorum, quos duces hujus
gentis procndendos eurarunt, rarissimorum septem apud nos reperti
sunt, omnes Mawsilae a. 386—393 (996—1003) fabricati. —
XIX. M erw anid^e kurdici generis eodem tempore, quo Oqailidae
Mausilam ceperunt, regionem Dijar-Bekri occuparunt et, varia fortuna
usi, banc terram atque arces Armeniae vicinas per octoginta annos
suo coèrcebant imperio. Tredecim numos insignes, a. 383 — 399
(993—1009) a duobus primis gentis principibus cusos, terra ob-
tulit suecana. — XX. F a t im id a e , quorum moneta in partibus Eu-
ropae australibus frequentissima est, hìc adeo rarescunt, ut unicum
modo possideamus, a. 331 (942,3) el-Mehdijjae ab el-Qasimo cu-
sum. — XXI. Mcrabitorum eliam numi rari apparuerunt, nec nisi
aurei (dinari) plerumque soli, sexto seculo hidjrae in Hispania fabricati,
inventi sunt. Tres mihi innotuerunt, quos Ali-hen-JusuJ \
rex gentis secundus, a. 500—535 (1106—1141) imperans, cu-
dendos fecit. Ulriusque hujus dynastiae, quam ultimo posui loco,
numi non iisdem debentur caussis, quae reliquos in regiones nostras
attulerunt.
Ut jam viae pateant, quibus ex Asia in Europam moneta
orientalis sit importata, non parum momenti faciet, si conspectum
urbium, in quibus cusi sunt numi, legentibus exposuero aecura-
tiorem. Ab occidente orientem versus procedentibus nobis prima
sese offert H i s p a n ia , apud Arabes el—Andelus dieta. Pro capite
tolius regionis, Corduba hoc nomen in 12 dirhemis offendi. 1 Duo,
almo 107 (725,6) et 130 (747,8) a praefectis khalifarum Umaj-
jadarum orienlalium, reliqui, a. 157—179 (773—796) cusi, ab
Umajjadis Hispaniae, Abd-el-Bahmano I et Hischamo I, sunt pro-
fecli. Exstant praeter hos quatuor quoque a u re i, qui e moneta
I ) H ic itcrnm omnes e t sin g n lo s , si ni il i bus non ex c lu sis, numos computavi. Ma-
xiuii cnim e s t inòmcnti cognosc ere , q u o t ex quaque u rb e bue adveuerint.